Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

cersere: arma, tela, equos, et cetera instrumenta militiae parare: ad hoc commeatum affatim: denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. Ceterum ad ea patranda, Senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittendo, postremo omnis civitas summo studio adnitebatur. Itaque, ex sententia omnibus rebus paratis compositisque, in Numidiam proficiscitur, magna spe civium, quum propter bonas artes, tum maxunie, quod advorsum divitias invictum animum gerebat, et avaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae, hostiumque auctae

erant.

XLIV. Sed ubi in Africam venit, exercitus ei traditur a Sp. Albino Proconsule iners, imbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promtior, pracdator ex sociis, et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus exmalis moribus sollicitudinis, quam ex copia militum auxilii aut bonae spei accedebat. Statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum tempus comitiorum mora imminuerat, et exspectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum adtingere, quam maiorum disciplina milites laborare coegisset. Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi provincia, quantum temporis aestivorum in imperio fuit, plerumque milites in stativis castris habebat, nisi quum odos aut pabuli egestas locum mutare subegerat. Sed neque muniebantur ea, neque more militari vigiliae ducebantur; uti cuique lubebat, ab signis aberat. Lixae permixti cum militibus die noctuque vagabantur, et palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas certantes agitare, eaque mutare cum mercatoribus vino advectitio et aliis talibus: praeterea, frumentum publice datum vendere, panem in dies mer

cari: postremo, quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, in illo exercitu cuncta fuere, et alia amplius.

XLV. Sed in ea difficultate Metellum non minus, quam in rebus hostilibus, magnum et sapientem virum fuisse comperior; tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum. Namque edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse: ne quisquam in castris panem aut quem alium coctum cibum venderet; ne lixae exercitum sequerentur; ne miles gregarius in castris neve in agmine servum aut iumentum haberet; ceteris arcte modum statuisse. Praeterea transvorsis itineribus quotidie castra movere, iuxta ac si hostes adessent, vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere, et eas ipse cum legatis circumire: item in agmine in primis modo, modo in postremis, saepe in medio adesse, ne quispiam ordine egrederetur; ut cum signis frequentes incederent, miles cibum et arma portaret. Ita prohibendo a delictis magis, quam vindicando, exercitum brevi confir mavit.

XLVI. Interea Iugurtha, ubi, quae Metellus age. bat, ex nunciis accepit, simul de innocentia eius certior Romae factus, diffidere suis rebus, ac tum demum veram deditionem facere conatus est. Igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello iam antea experimentis cognitum erat, genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum esse. Itaque legatos alium ab alio divorsos adgreditur; ac paullatim tentando, postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Iugurtham maxume vivum, sin id parum procedat, necatum sibi traderent: ceterum palam, quae ex voluntate forent, regi nunciare iubet. Deinde ipse paucis diebus, intento atque infesto exercitu, in Numidiam procedit: ubi, contra

belli faciem, tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant: ex oppidis et mapalibus praefecti regis obviam procedebant, parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia, quae imperarentur, facere. Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent, munito agmine incedere, late explorare, omnia illa deditionis signa ostentui credere, et insidiis locum tentare. Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat; in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat: in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiverat, ut cum his permixti velites, quocumque accederent, equitatus hostium propulsarent. Nam in Iugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et militiae inerat, ut, absens an praesens, pacem an bellum gerens, perniciosior esset, in incerto haberetur.

XLVII. Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum, nomine Vaga, forum rerum venalium totius regni maxume celebratum, ubi et incolere et mercari consueverant Italici generis multi mortales. Huc Consul, simul tentandi gratia, et, si paterentur, opportunitate loci, praesidium imposuit; praeterea imperavit frumentum et alia, quae bello usui förent, comportare: ratus id, quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatum iuvaturum exercitum, etiam paratis rebus munimento fore. Inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare; praeter suam liberorumque vitam, omnia Metello dedere. Quos item Consul, uti priores, inlectos ad proditionem domum dimittebat: regi pacem, quam postulabat, neque abnuere neque polliceri, et inter eas moras promissa legatorum exspectare.

XLVIII. Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis = composuit, ac suis se artibus tentari animadvortit;

quippe cui verbis pax nunciabatur, ceterum re bel lum asperrumum erat; urbs maxuma alienata, age hostibus cognitus, animi popularium tentati; coactus rerum necessitudine, statuit armis certare. Igitur, explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maxumas potest copias omnium generum parat, ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit. Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen a meridie oriens, nomine Muthul; a quo mons aberat ferme millia passuum viginti, tractu pari, vastus ab natura et humano cultu. Sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in immensum pertingens, vestitus oleastro ac mirtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque arenoso gignuntur. Media autem planities deserta penuriâ aquae, praeter flumini propinqua loca: ea, consita arbustis, pecore atque cultoribus frequentabantur.

XLIX. Igitur in eo colle, quem transvorso itinere porrectum docuimus, Iugurtha, extenuata suorum acie, consedit: elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit, eumque edocet, quae ageret: ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos collocat: dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti, memores pristinae virtutis et victoriae, sese regnumque suum ab Romanorum avaritia defendant: cum iis certamen fore, quos antea victos sub iugum miserint: ducem illis, non animum, mutatum: quae ab imperatore decuerint, omnia suis provisa; locum superiorem, ut prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus, aut rudes cum bello melioribus manum consererent; proinde parati intentique essent, signo dato Romanos invadere: illum diem aut omnes labores et victorias confirmaturum, aut maxumarum aerumnarum initium fore. Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, com

monefacere beneficii sui et eum ipsum aliis ostentare: postremo, pro cuiusque ingenio, pollicendo, minitando, obtestando, alium alio modo excitare: quum interim Metellus, ignarus hostium, monte degrediens cum exercitu conspicatur: primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet; nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum, et tamen, quidnam esset, incerti, quum natura loci, tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati; dein, brevi cognitis insidiis, paullisper agmen constituit. Ibi, commutatis ordinibus, in dextro latere, quod proxumum hostes erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit: inter manipulos funditores et sagittarios dispertit: equitatum omnem in cornibus locat: ac pauca pro tempore milites cohortatus, aciem, sicuti instruxerat, transvorsis principiis in planum deducit.

L. Sed ubi Numidas quietos, neque colle degredi animadvortit, veritus, ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet; existumans, hostes crebro impetu et transvorsis praeliis iter suum remoraturos, et quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum tentaturos. Deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat, paullatim procedere: Marium post principia habere: ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant. At Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum millium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus adversariis receptui, ac post munimento foret; deinde repente signo dato hostes invadit. Numidae alii postremos caedere; pars a sinistra ac dextra tentare; infensi adesse, instare; atque omnibus locis Romanorum ordines conturbare; quorum etiam qui firmioSALLUST.

F

« IndietroContinua »