Immagini della pagina
PDF
ePub

omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem, ceterasque artes bonas subvertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia renalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis cts falsos fieri subegit; aliud clausum in pectore, aliud fein lingua promptum habere; amicitias inimicitiasque er non ex re, sed ex commodo aestumare; magisque vultum, quam ingenium, bonum habere. Haec priJumo paullatim crescere, interdum vindicari: post, ubi e contagio, quasi pestilentia, invasit, civitas immutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.

[ocr errors]

ܐ܂

XI. Sed primo magis ambitio, quam avaritia, animos hominum exercebat: quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium, bonus et ignavus aeque sibi exoptant: sed ille vera via nititur; huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea, quasi venenis malis imbuta, corpus animumque virilem effeminat: semper infinita, insatiabilis est; neque copia, neque inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla, armis recepta republica, bonis initiis malos eventus habuit; rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere: neque modum, neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora facere. Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum, luxuriose nimisque liberaliter habuerat; loca amoena, voluptaria, facile in otio feroces militum animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare; signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari; ea privatim ac publice rapere; delubra spoliare; sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant:

nedum illi, corruptis moribus, victoriae tempera

rent.

XII. Postquam divitiae honori esse coepere, et eas gloria, imperium, potentia sequebatur: hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malivolentia duci coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere: rapere, consumere; sua parvi pendere, aliena cupere; pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. Operae pretium est, quum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant; neque victis quicquam, praeter iniu. riae licentiam, eripiebant. At hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores hostibus reliquerant: proinde quasi iniuriam facere, id demum esset imperio uti.

XIII. Nam quid ea memorem, quae nisi iis, qui videre, nemini credibilia sunt: a privatis compluribus subversos montes, maria constrata esse. Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae; quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat: viri pati muliebria, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi caussa terra marique omnia exquirere; dormire prius, quam somni cupido esset; non famem, aut sitim, neque frigus, neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. Haec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. Animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat: eo profusius omnibus modis quaestui atque sumtui deditus erat.

XIV. In tanta tamque corrupta civitate Catilina,

id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se, tamquam stipatorum, ere catervas habebat. Nam quicumque impudicus, he adulter, ganeo, manu, ventre, pene, bona patria laceraverat; quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret; praeterea omnes a undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis, aut pro factis iudicium timentes; ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat; postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat: hi Catilinae proxumi familiaresque erant. Quodsi quis etiam a culpa vacuus in amici tiam eius inciderat, quotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat: eorum animi molles et aetate fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam uti cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atesque equos mercari; postremo neque sumtui, neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio, fuisse nonnullos, qui ita existumarent, iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.

[ocr errors]

110

[ocr errors]

XV. Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae; alia huiuscemodi contra ius fasque. Postremo, captus amore Aureliae Orestillae, cuius, praeter formam, nihil umquam bonus laudavit; quod, ea nubere illi dubitabat, timens privignum adulta are aetate; pro certo creditur, necato filio, vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi in primis videtur caussa fuisse facinoris maturandi. Namque animus impurus, diis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat: ita conscientia mentem excitam vexabat. Igitur co

[ocr errors]

ins

los exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus; prorsus in facie vultuque vecordia inerat.

XVI. Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, inlexerat, multis modis mala facinora edocebat. Ex illis testes signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere; post, ubi eorum famam atque pudorem adtriverat, maiora alia imperabat: si caussa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontes, sicuti sontes, circumvenire, iugulare; scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat, et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores, civile bellum exoptabant; opprimundae reipublicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus: Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat: ipsi consulatum petendi magna spes: Senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes; sed ea prorsus opportuna Catilinae.

XVII. Igitur circiter Kalendas Iunias, L. Caesare et C. Figulo Consulibus, primo singulos adpellare; hortari alios, alios tentare: opes suas, imparatam rempublicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explorata sunt, quae voluit, in unum omnis convocat, quibus maxuma necessitudo et plurimum audaciae inerat. Eo convenere Senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Servius Sullae, Servii filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius: praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius: ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles. Erant praeterea complures paullo occultius consilii huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur, quam inopia

[ocr errors]

aut alia necessitudo. Ceterum iuventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinae inceptis favebat; quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum, quam pacem, malebant. Fuere item ea tempestate, qui crederent, M. Licinium Crassum non ignarum eius consilii fuisse; quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cuiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere; simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos se principem fore.

XVIII. Sed antea item coniuravere pauci contra rempublicam, in quibus Catilina fuit: de qua, quam verissume potero, dicam. L. Tullo, M. Lepido Consulibus, P. Autronius et P. Sulla, designati consules, legibus ambitus interrogati poenas dederant. Post paullo Catilina, pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat petere consulatum, quod intra legitimos dies profiteri nequiverit. Erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rempubli cam inopia atque mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio communicato, parabant in Capitolio Kalendis Januariis L. Cottam et L. Torquatum Consules interficere; ipsi fascibus correptis, Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. cognita, rursus in Nonas Februarias consilium caedis transtulerant. Iam tum non Consulibus modo, sed plerisque Senatoribus perniciem machinabantur. Quodni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.

Ea re

XIX. Postea Piso in citeriorem Hispaniam Quaestor pro Praetore missus est adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. Neque tamen Senatus provinciam invitus dederat:

« IndietroContinua »