Immagini della pagina
PDF
ePub

pro honore, quem adfectabat, tum contra Metellun vehementer accenderat. Ita cupidine atque ira pessumis consultoribus, grassari: neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio, quam antea, habere: apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum: ab imperatore consulto bellum trahi, quod, homo inanis et regiae superbiae, imperio nimis gauderet. Quae omnia illis eo firmiora videbantur, quod diuturnitate belli res familiaris corruperant, et animo cupienti nihil satis festinatur.

LXV. Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam, nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos; quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus, et ob eam caussam mente paullum imminuta. Cui Metellus, petenti, more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae caussa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat: honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges adpellavisset; praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur. Hunc Marius anxium adgreditur atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat; hominem, ob morbos animo parum valido, secunda oratione extollit: illum regem, ingentem vi. rum, Masinissae nepotem esse: si Iugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora ha biturum. Id adeo mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret. Itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque spes pacis impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant. Sic à multis illi morta.

libus honestissuma suffragatione consulatus petebatur; simul ea tempestate plebes, nobilitate fusa per legem Mamiliam, novos extollebat. Ita Mario cuneta procedere.

LXVI. Interim Iugurtha, postquam, omissa deditione, bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare, cogere exercitum: civitates, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia adfectare: communire suos locos, arma, tela, aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut commercari: servitia Romanorum adlicere, et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia tentare: prorsus nihil intaetum neque quietum pati: cuncta agitare. Igitur Vagenses, quo Metellus initio, Iugurtha pacificante, praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis, neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant: nam volgus, uti plerumque solet, et maxume Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum: dein, compositis inter se rebus, in diem tertium constituunt; quod is, festus celebratusque per omnem Africam, ludum et lasciviam magis, quam formidinem, ostentabat. Sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militaris et ipsum praefectum oppidi, T. Turpilium Silanum, alius alium domos suas invitant: eos omnis, praeter Turpilium, inter epulas obtruncant: postea milites palantis,inermes, quippe in tali die, ac sine imperio, adgrediuntur. Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati: quîs, acta consiliumque ignorantibus, tumultus ipse et res novae satis placebant.

LXVII. Romani milites, perculsi improviso metu, incerti ignarique, quid potissumum facerent, trepidare; arcem oppidi, ubi signa et scuta erant, [petere], praesidium hostium, portae, ante clausae, fugam prohibebant: ad hoc mulieres puerique pro tectis ae

dificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certa tim mittere. Ita neque caveri anceps malum, neque a fortissumis infirmissumo generi resisti posse: iuxta boni malique, strenui et imbelles multi obtruncati. In ea tanta asperitate, saevissumis Numidis et oppido undique clauso, Turpilius praefectus, unus ex omnibus Italicis, profugit intactus. Id misericordiane

hospitis, an pactione, an casu ita evenerit, parum comperimus; nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integrâ famâ potior fuit, improbus intestabilisque videtur.

LXVIII. Metellus, postquam de rebus Vagae actis comperit, paullisper moestus e conspectu abit: deinde, ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire iniurias festinat. Legionem, cum qua hiemabat, et, quam plurimos potest, Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit; et postera die circiter horam tertiam pervenit in quamdam planitiem, locis paullo superioribus circumventam. Ibi milites, fessos itineris magnitudine et iam abnuentis omnia, docet, oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse: decere illos reliquum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent; praeterea praedam benigne ostentat. Sic animis eorum arrectis, equites in primo late, pedites quam artissume ire et signa occultare iubet.

LXIX. Vagenses ubi animadvortere, ad se vorsum exercitum pergere: primo, uti res erat, Metellum esse rati, portas clausere: deinde, ubi neque agros vastari, et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati, cum magno gaudio obvii procedunt. Equites peditesque, repente signo dato, alii volgum effusum õppido cae. dere, alii ad portas festinare, pars turris capere: ira atque spes praedae amplius, quam lassitudo, posse. Ita Vagenses biduum modo ex perfidia laetati: civi

as magna atque opulens, cuncta poenae aut praedae uit. Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex mnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello caussam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit; nam is civis ex Latio erat.

LXX. Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu lugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens, novas rês cupere; ad perniciem eius dolum quaerere; die noctuque fatigare animum. Denique omnia tentando, socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, clarum, acceptumque popularibus suis: qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exsequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto superaverant: ex quo illi gloria opesque inventae. Igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur: cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager, inultis hostibus, vastaretur. Is postquam, magnitudine facinoris perculsus, ad tempus non venit, metusque rem impediebat; Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi, et timore socii anxius, ne, omisso vetere consilio, novum quaereret, literas ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiem socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iurasset; monere, ne praemia Metelli in pestem convorteret; Iugurthae exitium adesse; ceterum suane an virtute Metelli periret, id modo agitari : proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.

LXXI. Sed quum hae literae adlatae, forte Nabdalsa, exercito corpore fessus, in lecto quiescebat; ubi, cognitis Bomilcaris verbis, primo cura, deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit. Erat ei Numida quidam, negotiorum curator, fidus acceptus

que, et omnium consiliorum, nisi novissumi, partī ceps. Qui postquam adlatas literas audivit, ex con suetudine ratus, opera aut ingenio suo opus esse, in tabernaculum introiit: dormiente illo epistolam, super caput in pulvino temere positam, sumit ac perlegit: dein propere, cognitis insidiis, ad regem pergit Nabdalsa, post paullo experrectus, ubi neque epistolam reperit, et rem omnem, uti acta erat, cognovit; primo indicem persequi conatus; postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia accedit; dicit, quae ipse paravisset facere, perfidia clientis sui praeventa: lacrumans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese haberet.

LXXII. Ad ea rex, aliter, atque animo gerebat, placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis, iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oriretur. Neque postid locorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco, neque mortali cuiquam aut tempori satis credere: civis hostesque iuxta metuere: circumspectare omnia et omni strepitu pavescere: alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere: interdum, somno excitus, arreptis armis tumultum facere; ita formidine, quasi vecordia, exagitari.

LXXIII. Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus, tamquam ad integrum bellum, cuncta parat festinat que. Marium, fatigantem de profectione, simul et invitum et offensum, sibi parum idoneum ratus, domum dimittit. Et Romae plebes, literis, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis, volenti animo de ambobus acceperant. Imperatori nobilitas, quae antea decori fuerat, invidiae esse: at illi alteri generis humilitas favorem addiderat; ceterum in utroque magis studia partium, quam mala aut bona

« IndietroContinua »