C. Crispi Sallustii Opera quae extant: Accedunt orationes et epistolae ex historiarum libris superstites

Copertina anteriore
Sumtibus et typis C. Tauchnitii, 1840 - 144 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 30 - Omnis homines, Patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia, vacuos esse decet.
Pagina 39 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur.
Pagina 3 - Catilina,3 nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.
Pagina 1 - Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere.
Pagina 35 - ... perditum eant. Bene et composite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo, falsa existumans quae de inferis memorantur, divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere.
Pagina 3 - Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, — eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
Pagina 32 - De poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse.
Pagina 22 - Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student; turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. Sed urbana plebes, ea vero praeceps erat multis de caussis.
Pagina 14 - Fuere ea tempestate, qui dicerent Catilinam, oratione habita, cum ad jusjurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse : inde cum post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, [atque eo dictitare fecisse,] quo inter se fidi magis forent, alius alii tanti facinoris conscii.
Pagina 1 - ... memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est.

Informazioni bibliografiche