Immagini della pagina
PDF
ePub

multi dies reperiri possunt, qui tali nocti anteponantur? cui si similis futura est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior? Sin vera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e vita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est, te, quum ab iis qui se iudicum numero haberi volunt evaseris, ad eos venire qui vere iudices appellentur, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum: convenireque eos qui iuste et cum fide vixerint. Haec peregrinatio mediocris vobis videri potest? Ut vero colloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem aestimatis? Equi- 3 dem saepe emori, si fieri posset, vellem, ut ea quae dico mihi liceret invenire. Quanta delectatione autem afficerer, quum Palamedem, quum Aiacem, quum alios iudicio iniquo circumventos convenirem ? Tentarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixi Si-4 syphique prudentiam: nec ob eam rem, quum haec exquirerem, sicut hic faciebam, capite damnarer. Ne vos quidem iudices, ii qui me absolvistis, mortem timueritis. Nec enim cuiquam bono mali quidquam evenire potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a diis immor- 4 talibus negligentur. Nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. Nec vero ego iis, a quibus accusatus sum aut a quibus condemnatus, habeo quod succenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt.' Et haec quidem hoc modo. Nihil autem melius extremo: 'Sed tempus est,' inquit, ‘iam 50 hinc abire me ut moriar, vos ut vitam agatis. Utrum autem sit melius, dii immortales sciunt: hominem quidem scire arbitror neminem.' Nae ego haud paullo hunc animum malim, quam eorum omnium fortunas, qui de hoc iudicaverunt. Etsi, quod praeter deos negat scire quem- :: quam, id scit ipse, utrum melius sit: nam dixit ante. Sed suum illud, nihil ut affirmet, tenet ad extremum. Nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit

a natura datum omnibus, intelligamusque, si mors malum 50 sit, esse sempiternum malum. Nam vitae miserae mors finis esse videtur; mors si est misera, miseriae finis esse nullus potest. Sed quid ego Socratem aut Theramenem, praestantes viros virtutis et sapientiae gloria, commemoro, quum Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen quidem 55 proditum est, mortem tanto opere contempserit, ut, quum ad eam duceretur damnatus ab Ephoris et esset vultu hilari atque laeto, dixissetque ei quidam inimicus, 'Contemnisne leges Lycurgi?' responderit: 'Ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam sine =o mutuatione et sine versura possem dissolvere.' O virum Sparta dignum! ut mihi quidem qui tam magno animo fuerit innocens damnatus esse videatur. Tales innumerabiles nostra civitas tulit. Sed quid duces et principes nominem, quum legiones scribat Cato saepe alacres in 15 eum locum profectas unde redituras se non arbitrarentur ? Pari animo Lacedaemonii in Thermopylis occiderunt, in quos Simonides :

Dic hospes Spartae, nos te hic vidisse iacentes,

Dum sanctis patriae legibus obsequimur.

30 Quid ille dux Leonidas dicit? Pergite animo forti, Lacedaemonii: hodie apud inferos fortasse caenabimus.' Fuit haec gens fortis, dum Lycurgi leges videbant. E quibus unus, quum Perses hostis in colloquio dixisset glorians, 'Solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non vide35 bitis,' 'In umbra igitur,' inquit, 'pugnabimus.' Viros commemoro. Qualis tandem Lacaena? quae quum filium in praelium missiset, et interfectum audisset, 'Idcirco,' inquit, ' genueram, ut esset qui pro patria mortem non dubitaret occumbere.' Esto: fortes et duri Spartiatae: magnam 90 habet vim reipublica disciplina. Quid? Cyrenaeum Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur? cui quum Lysimachus rex crucem minaretur, 'Istis quaeso,'

inquit, 'ista horribilia minitare purpuratis tuis: Theodori quidem nihil interest, humine an sublime putrescat.'

Cuius hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem: rem non difficilem, is presertim cognitis, quae de nihil sentiendo. paullo ante dicta sunt. De qua Socrates quidem quid senserit, apparet in eo libro in quo moritur : Quum enim de immortalitate animorum disputavisset, et iam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quemadmodum sepeliri vellet, 'Multam vero,' inquit 'operam, amici, frustra consumpsi. Critoni enim nostro non persuasi, me hinc avolaturum, neque quidquam mei relicturum. Verumtamen, Crito, si me assequi potueris aut sicubi nactus eris, ut tibi videbitur sepelito. Sed, mihi crede, nemo me vestrum, quum hinc excessero, consequetur.' Praeclare id quidem, qui et amico permiserit, et se ostenderit de hoc toto genere nihil laborare. Durior Diogenes, et is quidem idem sentiens, sed, ut Cynicus, asperius, proiici se iussit inhumatum. Tum amici, 'Volucribusne et feris?' 'Minime vero,' inquit: 'sed bacillum propter me, quo abigam, ponitote.' Qui poteris?' illi: non enim senties?' 'Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit, nihil sentienti ?' Praeclare Anaxagoras: qui, quum Lampsaci moreretur, quaerentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid ei accidisset, auferri: Nihil necesse est,' inquit: 'undique enin ad inferos tantumdem viae est.' Totaque de ratione humationis unum tenendum est, ad corpus illam pertinere, sive occiderit animus, sive vigeat. In corpore autem perspicuum est, vel exstincto animo vel elapso, nullum residere

sensum.

[ocr errors]

21. An Heroic Philosopher.

Audi moriens quid dicat Epicurus, et intellige facta eius cum dictis discrepare. 'Epicurus Hermarcho S. Quum

ageremus,' inquit, 'vitae beatum, et eumdem supremum diem, scribebamus haec. Tanti autem morbi aderant vesicae et viscerum, ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere.' Miserum hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non potest. Sed audiamus ipsum: Compensabatur,' inquit, 'tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam memoria rationum inventorumque nostrorum. Sed tu, ut dignum est tua erga me et erga philosophiam voluntate ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare liberos.' Non ego iam Epaminondae, non Leonidae mortem huius morti antepono; quorum alter quum vicisset Lacedaemonios apud Mantineam, atque ipse gravi vulnere exanimari se videret, ut primum dispexit, quaesivit salvusne esset clypeus? Quum salvum esse flentes sui respondissent, rogavit, essentne fusi hostes? Quumque id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam qua erat tranfixus hastam. Ita multo sanguine profuso, in laetitia et in victoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, quum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. Praeclarae mortes sunt imperatoriae. Philosophi autem in suis lectulis plerumque moriuntur.

22. Death better than Life.

Deorum immortalium iudicia solent in scholis proferre de morte, nec vero ea fingere ipsi, sed Herodoto auctore, aliisque pluribus. Primum Argiae sacerdotis Cleobis et Biton filii praedicantur. Nota fabula est. Quum enim

illam ad sollemne et statum sacrificium curru vehi ius esset satis longe ab oppido ad fanum, morarenturque iumenta : tunc iuvenes ii, quos modo nominavi, veste posita, corpora oleo perunxerunt, ad iugum accesserunt. Ita sacerdos advecta in fanum, quum currus esset ductus a filiis, precat

C

a dea dicitur, ut illis praemium daret pro pietate, quod maximum homini dari posset a deo: post epulatos cum matre adolescentes somno se dedisse: mane inventos esse mortuos. Simili precatione Trophonius et Agamedes usi dicuntur, qui, quum Apollini Delphis templum exaedifica vissent, venerantes deum, petierunt mercedem non parvam quidem operis et laboris sui, nihil certi, sed quod esset optimum homini. Quibus Apollo se id daturum ostendit post eius diei diem tertium: qui ut illuxit, mortui sunt repert Iudicavisse deum dicunt, et eum quidem deum, cui reliqu dii concessissent, ut praeter ceteros divinaret. Affertur etiam de Sileno fabella quaedam, qui quum a Mida captus esset, hoc ei muneris pro sua missione dedisse scribitur docuisse regem, non nasci homini longe optimum esse proximum autem, quam primum mori. Qua est sententia in Cresphonte usus Euripides:

[ocr errors]

Nam nos decebat, coetus celebrantis, domum
Lugere, ubi esset aliquis in lucem editus,
Humanae vitae varia reputantis mala:

At, qui labores morte finisset gravis,

Hunc omni amicos laude et laetitia exsequi.

Ait enim

Simile quiddam est in consolatione Crantoris.
Terinaeum quemdam Elisium, quum graviter filii mortem
maereret, venisse in Psychomantium, quaerentem quae fuisse
tantae calamitatis causa. Huic in tabellis tres huiusmod
versiculos datos:

Ignaris homines in vita mentibus errant.
Euthynous potitur fatorum numine leto.
Sic fuit utilius finiri ipsique tibique.

His et talibus auctoribus usi, confirmant causam rebus a diis immortalibus iudicatam. Alcidamas quidam, rheto antiquus in primis nobilis, scripsit etiam laudationer mortis, quae constat ex enumeratione humanorum malorum Cui rationes eae quae exquisitius a philosophis colliguntu

« IndietroContinua »