Immagini della pagina
PDF
ePub

EXTRACTS FROM CICERO.

SECTION I.

ANECDOTES FROM GRECIAN HISTORY.

B

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

ROGES me quid aut quale sit deus, auctore utar Simonide, de quo quum quaesivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulavit. Quum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit. Quum saepius du5 plicaret numerum dierum, admiransque Hiero requireret cur ita faceret; 'Quia, quanto,' inquit, 'diutius considero, tanto mihi res videtur obscurior.' Sed Simonidem arbitror, (non enim poeta solum suavis, verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), quia multa venirent in mentem acuta o atque subtilia, dubitantem quid eorum esset verissimum, desperasse omnem veritatem.

2. Friendship not to be bought.

Praeclare epistola quadam Alexandrum filium Philippus accusat quod largitione benevolentiam Macedonum consectetur: Quae te, malum,' inquit, 'ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putares fore, quos pecunia corrupisses? An 5 tu id agis ut Macedones non te regem suum, sed ministrum

et praebitorem sperent fore?' Bene 'ministrum et praebitorem,' quia sordidum regi: melius etiam, quod largitionem corruptelam dixit esse. Fit enim deterior qui accipit, atque ad idem semper exspectandum paratior. Hoc ille filio: sed praeceptum putemus omnibus.

3. Proof of Sanity.

Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit: quod propter studium quum rem negligere familiarem videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut, quemadmodum nastro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum quasi desipientem a re familiari removerent iudices. Tum senex dicitur eam fabulam quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus, quaesisseque num illud carmen desipientis videretur. Quo recitato, sententiis iudicum est liberatus.

4. True Friendship.

Damonem et Phintiam Pythagoreos ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, quum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinavisset, et is qui morti addictus esset paucos sibi dies commendandorum suorum causa postulavisset, vas factus est alter eius sistendi, ut, si ille non revertisset, moriendum esset ipsi. Qui quum ad diem se recepisset, admiratus eorum fidem tyrannus petivit ut se ad amicitiam tertium ascriberent.

5. Lysander at Sardis.

Socrates in Xenophontis Oeconomico loquitur cum Critobulo, Cyrum minorem, regem Persarum praestantem ingenio atque imperii gloria, quum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique

« IndietroContinua »