Extracts from Cicero: Narrative and Descriptive

Copertina anteriore
Clarendon Press, 1874 - 314 pagine

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 51 - Ring out, ye crystal spheres ! Once bless our human ears, If ye have power to touch our senses so; And let your silver chime Move in melodious time ; And let the base of Heaven's deep organ blow; And with your ninefold harmony Make up full consort to the angelic symphony.
Pagina 32 - ... naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris.
Pagina 76 - Sicilia tanta fide atque integritate composuisset, ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque, quibus abundabant Syracusae, Romam devexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iure; ceterum inde primum initium mirandi Graecarum artium opera licentiaeque huic sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum est, quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum, quod a Marcello eximie ornatum est, vertit.
Pagina 51 - Idcirco certis dimensum partibus orbem per duodena regit mundi sol aureus astra. quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco semper sole rubens et torrida semper ab igni...
Pagina 21 - Intellegendum etiam est duabus quasi nos a natura indutos esse personis ; quarum una communis est ex eo, quod omnes participes sumus rationis praestantiaeque eius, qua antecellimus bestiis, a qua omne honestum decorumque trahitur, et ex qua ratio inveniendi officii exquiritur, altera autem, quae proprie singulis est tributa.
Pagina 22 - Existunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida, sed malitiosa iuris interpretatione. Ex quo illud 'Summum ius summa iniuria' factum est iam tritum sermone proverbium..
Pagina 41 - Coelius, eo tempore ipso, cum hoc calamitosum proelium fieret, tantos terrae motus in Liguribus, Gallia compluribusque insulis totaque in Italia factos esse, ut multa oppida conruerint, multis locis labes factae sint terraeque desederint fluminaque in contrarias partes fluxerint atque in amnes mare influxerit.
Pagina 38 - Hanc tu exerce 21 optimis in rebus! sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit...
Pagina 32 - Nisi enim deus is, cuius hoc templum est omne quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, hue tibi aditus patere non potest. Homines enim 75 sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur : bisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et Stellas vocatis ; quae globosae et rotundae, divinis ani80 matae mentibus, circos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili.
Pagina 34 - Martium dicitis; deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat.

Informazioni bibliografiche