Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBRI.

ITERUM RECOGNOVIT

WILH, WEISSENBORN.

PARS I. LIB. I-VI.

GE THE

UNIVERSITY

الا

LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXXIV.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

سفه

Ad Titi Livii libros hoc potissimum tempore denuo recognoscendos non tam mea sponte accessi, cum rem differendam putarem, dum de librorum manuscriptorum subsidiis, quae nuper investigata esse dicuntur, constaret, quam provocatus a viris honestissimis, qui in consilio a B. G. Teubnero de novis editionibus veterum scriptorum parandis capto pari studio permanent. Qui cum editionem Livii ante hos novem annos a me inchoatam repetere vellent, eamque et ad usum commodiorem reddi et ea adici cuperent, quae de vita T. Livii scitu digna essent, ut hanc curam reciperem, iam diu a me petiverunt. Iis igitur obsecutus, quoniam in copiis acquiescendum erat in aliocum usum paratis, codicum excerptis et optimis editionibus denuo perlustratis, quae iam non probanda viderentur correxi, id autem consilium, quod in priore recensione secutus sum, tenendum putavi, ut optimorum librorum scripturam religiosissime quidem servarem, sed iis locis, ubi aut lacunis aut glossematis aut apertis erroribus deformati essent, vel recentiorum codicum lectiones vel virorum doctorum coniecturas admittere non dubitarem, et id efficere studerem, ut T. Livii libri sine graviore offensione intelligi possent, neve corrupta codicum sive meliorum sive omnium scriptura servata perturbarentur magis legentium animi, quam ii, quorum talia scire interest, cum aliunde scire possent, adiuvarentur. Eadem ratione ductus etiam in singulorum vocabulorum scriptura optimos codices ita sum secutus, ut neque nimia scribendi inconstantia legentium oculi laederentur et ad eam licentiam adolescentes invitarentur, neque tamen omnia ad unam norinam redigenda putarem. Atque quo facilius ii, qui hac editione utentur, quae certa, quae optimorum librorum autoritate destituta essent cognoscere possent, cum iam 'n opus esse videretur illa indicare, in quibus ab Alschefs

174133

a

« IndietroContinua »