Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

SUMTIBUS RODWELL ET MARTIN; J. BOOKER;
BALDWIN, CRADOCK, ET JOY; G. ET W. B. WHITTAKER,
LONGMAN, HURST, REES, ORME, ET BROWN;
CADELL ET DAVIES; EDWARDS ET KNIBB;
ET J. ROBINSON.

EXCUDIT T. DAVISON.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

ad pœnam, qui indicia communis exitii excepit: cur sibi confidat is, qui ea proferenda et patefacienda curavit? Socii consiliorum, ministri, comitesque, vexantur: quid auctores, quid duces, quid principes, sibi exspectent? Atque utinam inimici nostri, ac bonorum omnium, mecum potius contendant, utrum tum omnes boni, duces nostri, an comites, fuerint ad communem conservandam salutem

Multa desunt.

III. Hunc igitur virum, Læli, quibus tandem rebus oppugnas? Fuit, P. Servilio imperatore, in Ciliciâ tribunus militum: ea res siletur. Fuit M. Pisoni quæstor in Hispaniâ: vox de quæsturâ nulla missa est. Bellum Cretense ex magnâ parte gessit, atque unâ cum summo imperatore sustinuit: muta est hujus temporis accusatio. Præturæ jurisdictio, res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non attingitur: ea vero, in summo et periculosissimo reipublicæ tempore, etiam ab inimicis laudatur. At a testibus læditur. Antequam dico, a quibus, quâ spe, quâ re concitatis, quâ levitate, quâ egestate, quâ perfidiâ, quâ audaciâ præditis; dicam de genere universo, et de conditione omnium nostrum.

Per Deos immortales! judices, vos, quomodo is, qui anno ante Romæ jus dixerat, anno post in Asiâ jus dixerit, a testibus quæretis ignotis? ipsi conjecturâ nihil judicabitis ? In tam variâ jurisdictione, tam multa decreta, tot hominum gratiosorum læsæ voluntates: quæ est unquam jacta, non suspicio, quæ tamen solet esse falsa, sed iracundiæ vox, aut doloris ? Et is est reus avaritiæ, qui, in uberrimâ re, turpe compendium, in maledicentissimâ civitate, in suspiciosissimo negotio, maledictum omne, non modo crimen, effugit. Prætereo illa, quæ prætereunda non sunt: nullum hujus in privatis rebus factum avarum, nullam in re pecuniariâ contentionem, nullam in re familiari sordem, posse proferri. Quibus igitur testibus ego hosce possum refutare, nisi vobis?

Timolites ille vicanus, homo non modo nobis, sed ne inter suos quidem notus, vos docebit, qualis sit L. Flaccus? quem vos modestissimum adolescentem, provinciæ maximæ sanctissimum virum, nostri exercitus fortissimum militem, diligentissimum ducem, temperatissimum legatum quæstoremque, cognoverunt; quem vos præsentes constantissimum senatorem, justissimum prætorem, atque amantissimum reipublicæ civem, judicâstis? De quibus vos aliis testes esse debetis, de iis ipsi alios testes audietis ?

IV. At quos testes? primum dicam (id, quod est commune) Græcos: non quo nationi huic ego unus maxime fidem derogem: nam, si quis unquam de nostris hominibus a genere isto, studio ac voluntate, non abhorrens fuit; me et esse arbitror, et magis etiam tum, cum plus erat otii, fuisse : sed sunt in illo numero multi boni, docti, pudentes, qui ad hoc judicium deducti non sunt; multi impudentes, illiterati, leves, quos variis de causis video concitatos. Verumtamen hoc dico de toto genere Græcorum : tribuo illis literas, do multarum artium disciplinam, non adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam: denique etiam, si qua sibi alia sumunt, non repugno: testimoniorum religionem et fidem nunquam ista natio coluit; totiusque hujusce rei quæ sit vis, quæ auctoritas, quod pondus, ignorant. Unde illud est, "Da mihi testimonium mutuum ?" num Gallorum, num Hispanorum, putatur? Totum istud Græcorum est; ut etiam, qui Græce nesciunt, hoc, quibus verbis a Græcis dici soleat, sciant. Itaque videte, quo vultu, quâ confidentia dicant: tum intelligetis, quâ religione dicant. Nunquam nobis ad rogatum respondent: semper accusatori plus, quam ad rogatum. Nunquam laborant, quemadmodum probent, quod dicunt; sed quemadmodum se explicent dicendo. Iratus Flacco dixit -M. Lurco, quod (ut ipse aiebat) libertus erat ejus

« IndietroContinua »