PRO A. CLUENTIO AVITO. ORATIO DECIMA QUARTA. Anno urbis 687. Ciceronis 41. Æmilio & Volcatio col. A. Cluentius Avitus , eques Romanus , e municipio е Larinate, accufatus est ab Oppianici filio , & a T. Attio Pisaurensi quos accusatores filio compararat Sassia mater , improbi ingenii , & libidinis effrenatæ mulier. Veneno fuftulife quum alios nonnullos, tum Oppianicum , vitricum fuum , arguebatur Cluentius. Hunc Cicero qui hoc anno prætor erat, defendit apud collegam suum ? Voconium Nasonem , qui quær noneficiis. Sed antequam ad vimen veniat , Cluer wm Tomus V. 9 ) oratione de falsa infamia purgat. Quum enim Oppianicus ante annos octo a Cluentio accusatus & condemnatus effet , defenfor ejus , L. Quintius tribunus plebis, rem in invidiam adduxerat , quum diceret pecuniam in judicio fuisse versatam; & quum incertum esset, ex qua parte effet profecta ; populus Romanus non credidit ab Oppianico datam , qui damnatus erat ; & errore multorum in falso crimine Cluentius fuerat. FABRICIUS. ANIMADVERT1, Judices, omnem I. accusatoris orationem in duas divisam esse partes: quarum altera mihi niti & magnopere confidere videbatur invidiâ jam inveteratâ judicii Juniani : altera tantummodò consuetudinis causâ timidè & diffidenter attingere rationem veneficii criminum; qua de re lege est hæc quæstio constituta. Itaque mihi certum est hanc eamdem distributionem, invidiæ , & criminum , sic in defensione servare; ut omnes intelligant , nihil me nec fubterfugere voluisse reticendo, nec obscurare dicendo. & 2. Sed quum considero , quomodo mihi in utraque re sit elaborandum, altera pars, ea quæ propria est judicii vestri, legitimæ veneficii quæstionis , per mihi bre. vis, & non magnæ in dicendo contentionis fore videtur : altera autem, quæ procul a judicio remota eft, quæ concionibus seditiosè concitatis accommodatior eft , quàm tranquillis moderatisque judiciis , prospicio, quantum in agendo difficultatis, & quan tum laboris sit habitura. 3. Sed in hac tanta difficultate illa me res tamen , Judices , consolatur , quòd vos de criminibus sic audire consueftis, ut eorum omnem diffolutionem ab oratore quæ ratis : ut non existimetis , plus vos ad falutem reo largiri oportere , quàm quantum defensor, purgandis criminibus, consequi, & dicendo probare potuerit. De invidia autem sic inter vos difceptare debetis , ut non, quid dicatur a nobis , sed quid oporteat dici, consideretis. Agitur enim in criminibus, A. Cluentii proprium periculum; in invidia , causa communis. Quamobrem alteram partem causæ sic agemus, ut vos doceamus; alteram sic , ut oremus: in altera , diligentia vestra nobis adjungenda eft; in altera , fides imploranda : nemo eft enim, qui invidiæ , sine veftro , ac sine + lium virorum subsidio possit resistere. 4. Equidem quod ad me attinet, a me vertam nescio : negem fuisse illam infamiam judicii corrupti ? negem illam rem agitatam in concionibus ? jactatam in judiciis ? commemoratam in senatu ? eveljam ex animis hominum tantam opinionem? tam penitus insitam? tam vetustam ? non eft noftri ingenii: vestri auxilii est Judices , hujus innocentiæ sic in hac calamitosa fama , quasi in aliqua perniciosissima flamma, atque in communi incendio subvenire. II. Etenim ficut aliis in locis parum firmamenti , & parum virium veritas habet : sic in hoc loco falsa invidia imbecilla esse debet. Dominetur in concionibus , jaceat in judiciis : valeat in opinionibus ac fermonibus imperitorum , ab ingeniis prudentium repudietur : vehementes habeat repentinos impetus , fpatio interposito, & causâ cognitâ confenescat : denique illa definitio judiciorum æquorum, quæ nobis a majoribus tradita est, retineatur ; ut in judiciis & sine invidia culpa plectatur, & fine culpa invidia ponatur. 6. Quamobrem a vobis, Judices, antequam de ipsa causa dicere incipio , hæc poitulo ; primùm id , quod æquissimum eft, ut ne quid præjudicati afferatis: etenim non modò auétoritatem , sed etiam nomen judicum amittemus , nisi hîc ex ipsis causis judicabimus , ac si ad causas |