Immagini della pagina
PDF
ePub

judicia jam facta domo deferemus: deinde si quam opinionem jam veftris mentibus comprehendiftis, si eam ratio convellet, si oratio labefactabit, si denique veritas extorquebit; ne repugnetis, eamque animis veftris aut libentibus, aut æquis remittatis tum autem, quum ego unaquaque de re dicam, & diluam, ne ipsi quæ contraria funt, taciti cogitationi veftræ fubjiciatis; fed ad extremum exfpectetis, & me meum dicendi ordinem fervare patiamini quum peroraro, tum, si quid erit præteritum, a me requiratis.

III. Ego me, Judices, ad eam caufam accedere, quæ jam per annos octo continuos ex contraria parte aúdiatur, atque ipsâ opinione hominum tacitâ propè convicta atque damnata fit, facilè intelligo: fed, si quis mihi deus veftram ad me audiendum benevolentiam conciliarit, efficiam profectò, ut intelligatis, nihil effe homini tam timendum, quàm invidiam; nihil innocenti, fufceptâ invidiâ, tam optandum, quàm æquum judicium, quòd in hoc uno denique falsæ infamiæ finis aliquis atque exitus reperiatur. Quamobrem magna me fpes tenet, si ea, quæ funt in caufa, explicare, atque omnia dicendo confequi potuero, hunc locum confeffumque veftrum, quem illi horribilem A. Cluentio ac formidolofum fore putaverunt

[ocr errors]

eum tandem ejus fortunæ miferæ multumque jactatæ, portum ac perfugium fu

turum.

8. Tametsi permulta funt, quæ mihi, antequam de caufa dicam, de communibus invidiæ periculis dicenda effe videantur : tamen, ne diutius oratione meâ suspensa exfpectatio veftra teneatur, aggrediar ad crimen cum illa deprecatione, Judices, quâ mihi fæpius utendum effe intelligo sic ut me audiatis, quasi hoc tempore hæc caufa primùm dicatur, sicuti dicitur; non quasi fæpe jam dicta, & numquam probata sit hodierno enim die primùm veteris iftius criminis diluendi poteftas eft data: ante hoc tempus error in hac caufa, , atque invidia verfata eft. Quamobrem, dum multorum annorum accufationi breviter dilucidéque refpondeo, quæfo, ut me, Judices, sicuti facere inftituiftis, benignè attentéque audiatis.

IV. Corrupiffe dicitur A. Cluentius judicium pecuniâ, quò inimicum fuum innocentem, Statium Albium, condemnaret. Oftendam, Judices, primùm (quoniam caput illius atrocitatis atque invidiæ fuit innocentem pecuniâ circumventum) neminem umquam majoribus criminibus, gravioribus teftibus effe in judicium vocatum deinde ea de eo præjudicia_esse facta ab ipsis judicibus, a quibus condem

natus eft, ut non modò ab iifdem, fed ne ab aliis quidem ullis, abfolvi ullo modo poffet. Quum hæc docuero, tum illud oftendam, quod maximè requiri intelligo, judicium illud pecuniâ effe tentatum, non a Cluentio, fed contra Cluentium: faciamque, ut intelligatis, in tota illa caufa quid res ipfa tulerit, quid error affinxerit, quid invidia conflarit.

10. Primùm igitur illud eft, ex quo intelligi possit, debuiffe Cluentium magnopere caufæ confidere, quòd certissimis criminibus & teftibus fretus ad accufandum defcenderit. Hoc loco faciendum mihi, Judices, eft, ut vobis breviter illa, quibus Albius condemnatus est, crimina exponam. Abs te peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui caufa dicere exiftimes, adductum fide atque officio defensionis etenim tibi si in præfentia fatisfacere non potuero, tamen multæ mihi ad fatisfaciendum reliquo tempore facultates dabuntur: Cluentio nisi nunc fatisfecero, poftea mihi fatisfaciendi poteftas non erit: simul & illud quis eft, qui dubitare debeat, contra damnatum & mortuum, pro incolumi & vivo dicere; quum illi, in quem dicitur, damnatio omne ignominiæ periculum jam abftulerit, mors verò etiam doloris; huic autem, pro quo dicitur, nihil possit offensionis accedere sine acer

[ocr errors]

bissimo animi fenfu ac dolore, & sine fummo dedecore vitæ ac turpitudine? Atque, ut intelligatis, Cluentium non accufatorio animo non oftentatione aliquâ, aut gloriâ adductum, fed nefariis injuriis, quotidianis insidiis, proposito ante oculos vitæ periculo, nomen Oppianici detuliffe, paulò longiùs exordium rei demonftranda repetam quod quæfo, Judices, ne moleftè patiamini. Principiis enim cognitis, multò faciliùs extrema intelligetis.

V. A. Cluentius Avitus fuit, pater hujufce, Judices, homo non folùm municipii Larinatis, ex quo erat, fed etiam regionis illius, & vicinitatis, virtute, exiftimatione, nobilitate facilè princeps. Is quum effet mortuus Sulla & Pompeio confulibus, reliquit hunc annos xv natum; grandem autem, & nubilem filiam, quæ brevi tempore poft patris mortem nupsit A. Aurio Melino, confobrino fuo adolefcenti in primis, ut tum habebatur inter fuos & honefto & nobili.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

12. Quum effent hæ nuptiæ plenæ dignitatis, plenæ concordiæ, repentè eft exorta mulieris importunæ nefaria libido non folùm dedecore, verùm etiam fcelere convincta. Nam Sassia mater hujus Aviti (mater enim a me, nominis causâ, tametsi in hunc hoftili odio & crudelitate eft, mater, inquam, appellabitur;

neque umquam illa ita de fuo fcelere & immanitate audiet, ut naturæ nomen amittat: quò enim eft ipfum nomen amantius indulgentiufque maternum, hòc illius matris , quæ multos jam annos, & nunc quum maximè filium interfectum cupit singulare fcelus, majore odio dignum effe ducetis) ea igitur mater Aviti, Melini illius adolefcentis, generi fui, contrà quàm fas erat amore capta, primò , neque id ipfum diu, quoquo modo poterat, in illa cupiditate continebatur; deinde ita flagrare cœpit amentiâ, sic inflammata ferri libidine, ut eam non pudor, non pudicitia, non pietas, non macula familiæ, non hominum fama, non filii dolor, non filiæ mæror a cupiditate revocaret. 13. Animum adolefcentis nondum consilio ac ratione firmatum, pellexit iis omnibus rebus, quibus illa ætas capi ac deliniri poteft: filia, quæ non folùm illo communi dolore muliebri in ejufmodi viri injuriis angeretur, fed nefarium matris pellicatum ferre non poffet, de quo ne queri quidem sine fcelere fe poffe arbitraretur, ceteros fui tanti mali ignaros effe cupiebat; in hujus amantissimi fui fratris manibus, & gremio, moerore & lacrymis confenefcebat.

[ocr errors]

14. Ecce autem fubitum divortium ; quod folatium malorum omnium fore vi

« IndietroContinua »