est ab expeditione redeuntium. Indulgendum est animo: dandumque subinde otium, quod alimenti ac virium loco sit. Sen., De Tr. An., xv., 10–13. 75. It is no use vexing Oneself over Past Imprudence. Numquám tam mane egredior, neque tam vésperi Me. Chremé, tantumne ab ré tua est otí tibi, Rectúmst, ego ut faciam: nón est, te ut detérream. Ch. An cuíquam est usus hómini, se ut cruciét? Me. Mihi. Ch. Ne lácruma: atque istuc, quicquid est, fac me út sciam. Ne rétice ne verére: crede inquám mihi. : Aut consolando aut consilio aut re iúvero. Me. Scire hóc vis? Ch. Hac quidem caúsa, qua dixí tibi. Me. Dicétur. Ch. At istos rástros intereá tamen Adpóne, ne labóra. Me. Minime. Ch. Quám rem agis: Me. Sine mé, vacivom témpus ne quod dém mihi Labóris. Ch. Non sinam, ínquam. Me. Ah, non aequóm facis. Ch. Hui, tám gravis hos, quaéso? Me. Sic meritúmst meum. Tar., Heaut., I. i. 15-40. 76. Poverty is more Conducive to Virtue than Riches. Enim paupertas olim philosophiae vernacula est, frugi, sobria, parvo potens, aemula laudis, adversum divitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada: neminem unquam superbia inflavit, neminem impotentia depravavit, neminem tyrannide efferavit : delicias ventris et sensuum neque vult ullas neque potest. Quippe haec et alia flagitia divitiarum alumni solent. Maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies: uti contra, haud temere inter illustres viros divites comparent; sed quemcumque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est. Paupertas, inquam, prisca apud secula omnium civitatum conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnes nationes perfuncta. Eadem enim est paupertas apud Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta. Eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundavit : proque eo in hodiernum Diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat. Erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si Claudium Maximum ex fortunae indulgentia non ex philosophiae censura metiris: si virum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse coërcitae mediocritati quam delicatae opulentiae fortunam, velut tunicam, magis concinnam quam longam probare. Quippe etiam ea si non gestetur et trahatur, nihilo minus quam lacinia praependens impedit et praecipitat. Etenim in omnibus ad vitae munia utendis quicquid aptam moderationem supergreditur oneri potius quam usui exuberat. Igitur et immodicae divitiae velut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem. Apul. Apol., 433-436. 77. Agriculture is the Best Occupation. Est interdum praestare mercaturis rem quaerere ni tam periculosum siet; et item fenerari, si tam honestum siet. Maiores enim nostri hoc sic habuerunt, et ita in legibus posiverunt, furem dupli condemnari, feneratorem quadrupli. Quanto peiorem civem existimarint feneratorem quam furem, hinc licet existimari. Et virum bonum cum laudabant, bonum agricolam bonumque colonum. Amplissime laudari existimabatur, qui ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo; verum (ut supra dixi) periculosum et calamitosum. At ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur, minimeque invidiosus: minimeque male cogitantes sunt, qui in eo studio occupati sunt. Cato, R. R., i. 78. Agriculture is the only strictly Honourable Method of making Money. Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis affert. An bellum perosis, maris et negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere terrestre animal homo ventorum et maris obiectus irae se fluctibus audeat credere, semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem? An feneratio probabilior sit, etiam his invisa quibus succurrere videtur? Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes et pro nocentibus, neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latrocinium? An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum, somnumque regis sui rumoribus augurantis? neque enim roganti quid agatur intus respondere servi dignantur. An putem fortunatius a catenata repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere, miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium profuso tamen patrimonio mercari? nam nec gratuita servitute sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest (ut dixi) unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione contingit. Colum. I. Prooem. C. POLITICAL PHILOSOPHY. 79. The Origin of the Family. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt, Et pueros commendarunt muliebreque saeclum, Vocibus et gestu cum balbe significarent 80. The Origin of the State. Inque dies magis hi victum vitamque priorem At claros homines voluerunt se atque potentes, Et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos Quam regere imperio res velle et regna tenere. Lucr., V. 1105-1116, 1120-1132. 81. The Origin of Law. Ergo regibus occisis subversa iacebat Nam cupide conculcatur nimis ante metutum. Lucr., V. 1136-1155. 82. Civilisation is continually Progressing. Arma iras vestes et cetera de genere horum, Lucr., V. 1440-1457. 83. The First Beginnings of Society. "The State of Nature is a State of War." Quum prorepserunt primis animalia terris, Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter |