Immagini della pagina
PDF
ePub

quantum illud, quod permulti imitatores principum exsistunt. Nam licet videre, si velis replicare memoriam temporum, qualescumque summi civitatis viri fuerint, talem civitatem fuisse quaecumque mutatio morum in principibus exstiterit, eamdem in populo secutam. Idque haud paullo est verius, quam quod Platoni nostro placet, qui musicorum cantibus, ait, mutatis, mutari civitatum status. Ego autem, nobilium vita victuque mutato, mores mutari civitatum puto. Quo pernieiosius de republica merentur vitiosi principes, quod non solum vitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem: neque solum obsunt, ipsi quod corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo, quam peccato nocent. Cic., De Leg., III. xiii., xiv. 30–32.

99. Affection is the Surest Bulwark of Power.

Omnium autem rerum nec aptius est quidquam ad opes tuendas ac tenendas, quam "diligi"; nec alienius, quam "timeri." Praeclare enim Ennius:

"Quém metuunt, odére: quem quisque ódit, periisse éxpetit." Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fait ignotum, nuper est cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas, paretque quum maxime mortuo, interitus declarat, quantum odium hominum valeat ad pestem: sed reliquorum similes exitus tyrannorum; quorum haud fere quisquam interitum [talem] effugit. Malus enim custos diuturnitatis metus; contraque benevolentia fidelis [est] vel ad perpetuitatem. Sed iis, qui vi oppressos imperio coercent, sit sane adhibenda saevitia, ut heris in famulos, si aliter teneri non possunt: qui vero in libera civitate ita se instruunt, ut metuantur, iis nihil potest esse dementius. Quamvis enim sint demersae leges alicuius opibus, quamvis timefecta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut iudiciis tacitis, aut occultis de honore suffragiis. Acriores autem morsus sunt intermissae libertatis, quam retentae. Quod igitur latissime patet, neque ad incolumitatem solum, sed etiam ad opes et potentiam valet plurimum, id amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur. Ita facillime, quae volemus, et privatis in rebus et in republica consequemur. Etenim, qui se metui volent, a quibus metuentur, eosdem metuant ipsi necesse est. Cic., De Off., II. vii. 23-24.

100. Postumius contends for the Principle that in Time of War the Consul and the Army have no Power to pledge the State to any Course of Action.

"Nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis, ne dedantur, quam quia ita se res habeat, dicere, quis adeo iuris fetialium expers est, qui ignoret? Neque ego infitias eo, Patres conscripti, tam sponsores quam foedera sancta esse apud eos homines, apud quos iuxta divinas religiones fides humana colitur: sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse, quod populum teneat. An, si eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites, coegissent nos verba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum vos tribuni diceretis, et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas, Samnitium esse? Omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur. Quid tandem, si spopondissemus, urbem hanc relicturum populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum? Dii meliora! inquis. Atqui non indignitas rerum sponsionis vinculum levat. Si quid est, in quo obligari populus possit, in omnibus potest: et ne illud quidem, quod quosdam forsitan moveat, refert, consul, an dictator, an praetor spoponderit. Et hoc ipsi etiam Samnites iudicaverunt, quibus non fuit satis consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos militum spondere coegerunt. Nec a me nunc quisquam quaesiverit, quid ita spoponderim? quum id nec consulis ius esset; nec illis spondere pacem, quae mei non erat arbitrii, nec pro vobis, qui nihil mandaveratis, possem. Liv., IX. ix.

101. If, therefore, they have given any such Pledge, the State has a Right to repudiate it.

"Nihil ad Caudium, Patres conscripti, humanis consiliis gestum est. Dii immortales et vestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt. Nec nos in bello satis cavimus; et illi male partam victoriam male perdiderunt, dum vix locis, quibus vicerant, credunt, dum quacunque conditione arma viris in arma natis auferre festinant. An, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos? cum senatu, cum populo, de pace et foedere agere? Tridui iter expeditis erat. Interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut victoriam illis certam, aut pacem afferrent. Ea demum sponsio esset, quam populi iussu spopondissemus. Sed neque vos tulissetis, nec nos spo

pondissemus: nec fas fuit alium rerum exitum esse, quam ut illi, velut somnio laetiore, quam quod mentes eorum capere possent, nequicquam eluderentur: et nostrum exercitum eadem, quae impedierat, fortuna expediret vanam victoriam vanior irritam faceret pax: sponsio interponeretur, quae neminem, praeter sponsorem, obligaret. Quid enim vobiscum, Patres conscripti, quid cum populo Romano actum est? quis vos appellare potest? quis se a vobis dicere deceptum? Hostis? an civis? Hosti nihil spopondistis: civem neminem spondere pro vobis iussistis. Nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis; nec cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis. Samnitibus sponsores nos sumus, rei satis locupletes, in id, quod nostrum est, in id, quod praestare possumus, corpora nostra et animos. In haec saeviant, in haec ferrum, in haec iras acuant. Quod ad tribunos attinet, consulite, utrum praesens deditio eorum fieri possit, an in diem differatur. Nos interim, T. Veturi, vosque ceteri, vilia haec capita luendae sponsionis feramus, et nostro supplicio liberemus Romana arma. Liv., IX. ix.

102. The Samnite General contends that the Principles of International Right should be Paramount over all Considerations of Technical Formality.

"Quin tu, Sp. Postumi, si deos esse censes, aut omnia irrita facis, aut pacto stas! Samniti populo omnes, quos in potestate habuit, aut pro iis pax debetur. Sed quid ego te appello, qui te captum victori, cum qua potes fide, restituis? Popu lum Romanum appello; quem si sponsionis ad Furculas Caudinas factae poenitet, restituat legiones intra saltum, quo saeptae fuerunt. Nemo quemquam deceperit: omnia pro infecto sint recipiant arma, quae per pactionem tradiderunt: redeant in castra sua. Quicquid pridie habuerunt, quam in colloquium est ventum, habeant. Tum bellum et fortia consilia placeant; tunc sponsio et pax repudietur. Ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum : nec populus Romanus consulum sponsionem, nec nos fidem populi Romani accusemus. Non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas? Pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat: hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat. Ut tu quidem, quod petisti, per pactionem habeas, tot cives incolumes; ego pacem, quam hos tibi remittendo pactus sum, non habeam: hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis? Ego vero istos, quos

dedi simulatis, nec accipio, nec dedi arbitror; nec moror, quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa, iratis omnibus diis, quorum eluditur numen, redeant. Geratur bellum, quando Sp. Postumius modo legatum fetialem genu perculit. Ita dii credent, Samnitem civem Postumium, non civem Romanum esse, et a Samnite Romanum legatum violatum: eo vobis iustum in nos factum esse bellum. Haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre, et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere ? I, lictor, deme vincla Romanis: moratus sit nemo, quo minus, ubi visum fuerit, abeant." Et illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide, ab Caudio in castra Romana inviolati redierunt. Liv., IX. ix.

103. The Attractions of Power are rarely despised except by such as lack the Will or the Means to obtain them.

In

Quare, quum hoc commune sit potentiae cupidorum cum iis, quos dixi, otiosis: alteri se adipisci id posse arbitrantur, si opes magnas habeant; alteri, si contenti sint et suo et parvo. quo neutrorum omnino contemnenda est sententia: sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum : fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rempublicam et ad magnas res gerendas accommodaverunt. Quapropter et iis forsitan concedendum sit, rempublicam non capessentibus, qui, excellenti ingenio, doctrinae sese dediderunt: et iis, qui aut valetudinis imbecillitate, aut aliqua graviore caussa impediti a republica recesserunt, quum eius administrandae potestatem aliis laudemque concederent. Quibus autem talis nulla sit caussa, si despicere se dicant ea, quae plerique mirentur, imperia et magistratus, iis non modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto. Quorum iudicium in eo, quod gloriam contemnant et pro nihilo putent, difficile factu est non probare: sed videntur labores et molestias, tum offensionum et repulsarum quasi quamdam ignominiam timere et infamiam. Sunt enim, qui in rebus contrariis parum sibi constent; voluptatem severissime contemnant, in dolore sint molliores; gloriam negligant, frangantur infamia: atque ea quidem non satis constanter. Cic., De Off., I. xxi. 70, 71.

104. A Public Life calls out the Noblest Qualities of Men. Sed iis, qui habent a natura adiumenta rerum gerendarum, abiecta omni cunctatione, adipiscendi magistratus et gerenda

respublica est: nec enim aliter aut regi civitas aut declarari animi magnitudo potest. Capessentibus autem rempublicam nihilo minus, quam philosophis, haud scio an magis etiam et magnificentia et despicientia adhibenda sit rerum humanarum, et ea, quam saepe dico, tranquillitas animi atque securitas: si quidem nec anxii futuri sunt et cum gravitate constantiaque victuri. Quae faciliora sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum vita, quae fortuna feriat, et quo minus multis rebus egent: et quia, si quid adversi eveniat, tam graviter cadere non possunt. Quocirca non sine caussa maiores motus animorum concitantur, maiorque cura efficiendi rempublicam gerentibus, quam quietis; quo magis iis et magnitudo animi est adhibenda et vacuitas ab angoribus. Ad rem gerendam autem qui accedit, caveat, ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam, ut habeat efficiendi facultatem: in quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter igna viam, aut nimis confidat propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis prius, quam aggrediare, adhibenda est praeparatio diligens. Cic., De Off., I. xxi. 72, 73.

105. Nevertheless, a Subordinate Position gives Sufficient Opportunities for doing the State Good Service.

Non vis nisi consul, aut prytanes, aut ceryx, aut sufes administrare Rempublicam. Quid si militare nolis, nisi imperator, aut tribunus! Etiamsi alii primam frontem tenebunt, te sors inter triarios posuit: inde voce, adhortatione, exemplo, animo milita. Praecisis quoque manibus ille in proelio invenit, quod partibus conferat: qui stat tantum, et clamore iuvat. Tale quiddam facies, si a prima te Reipublicae parte fortuna submoverit; stes tamen, clamore inves: si quis fauces oppresserit, stes tamen et silentio iuves. Nunquam inutilis est opera civis boni: auditu enim, visu, vultu, nutu, obstinatione tacita, incessuque ipso prodest. Ut salutaria quaedam, citra gustum tactumque, odore proficiunt: ita virtus utilitatem etiam ex longinquo et latens fundit, sive spatiatur et se utitur suo iure; sive preca-· rios habet accessus, cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est, et angusto circumscripta, sive adaperta; in quocunque habitu est, prodest. Quid? tu parum utile putas exemplum bene quiescentis? Longe itaque optimum est miscere otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis, aut civitatis conditione prohibetur. Nunquam enim usque eo interclusa sunt omnia, ut nulli actioni honestae locus sit. Sen., De Tr. An., iv. 4–8.

« IndietroContinua »