Immagini della pagina
PDF
ePub

et offensiones pedum. Divus Augustus laevum prodidit sibi calceum praepostere inductum, quo die seditione militari prope afflictus est. Quae singula improvidain mortalitatem involvunt, solum ut inter ista certum sit, nihil esse certi, nec miserius quidquam homine, aut superbius. Ceteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturae benignitas sufficit: uno quidem vel praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione, superque de morte non cogitant. Verum in his Deos agere curam rerum humanarum credi, ex usu vitae est: poenasque maleficiis aliquando seras, occupato Deo in tanta mole, nunquam autem irritas esse; nec ideo proximum illi genitum hominem, ut vilitate iuxta belluas esset. Imperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne Deum quidem posse omnia. Namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homine dedit optimum in tantis vitae poenis: nec mortales aeternitate donare, ant revocare defunctos: nec facere, ut qui vixit, non vixerit; qui honores gessit, non gesserit: Tallumque habere in praeterita ins, praeterquam oblivionis: atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum Deo copuletur) ut bis dena, viginti non sint, ac multa similiter efficere non posse: per quae declaratur haud dubie naturae potentia, idque esse quod Deum vocamus. In haec divertisse non fuerit alienum, vulgata propter assiduam quaestionem de Deo. Pliny, Vat. Hist., ii. 5.

17. How the World is governed. Fortunam insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi, Saxoque instare in globoso praedicant volubili, Quia quo id saxum impulerit fors, eo cadere fortunam autumant. Insanam autem esse aiunt, quia atrox incerta instabilisque sit : Caecam ob eam rem esse iterant, quia nil cernit quo sese adplicet: Brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere. Sunt autem alii philosophi, qui contra fortunam negant Esse ullam, sed temeritate res regi omnis autumant. Id magis veri simile esse usus reapse experiundo edocet : Velut Orestes modo fuit rex factust mendicus modo.

Pacurius. Incert. ap Cornif., ii. 22, 36.

18. Fate Supreme over all Things.
Fatis agimur: cedite fatis.
Non sollicitae possunt curae
Mutare rati stamina fusi.
Quidquid patimur mortale genus,

Quidquid facimus, venit ex alto;
Servatque suae decreta colus
Lachesis, dura revoluta manu.
Omnia certo tramite vadunt,
Primusque dies dedit extremum.
Non illa Deo vertisse licet,
Quae nexa suis currunt causis.
It cuique ratus, prece non ulla
Mobilis ordo.
Multis ipsum metuisse nocet.
Multi ad fatum venere suum,
Dum fata timent.

Seneca, Ed., 979-994.

19. The Gods do not govern the World.
At quidam contra haec, ignari materiai,
Naturam non posse Deum sine numine credunt
Tanto opere humanis rationibus admoderate
Tempora mutare annorum frugesque creare
Et iam cetera, mortalis quae suadet adire
Ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
Et res per Veneris blanditur saecla propagent,
Ne genus occidat humanum. Quorum omnia causa
Constituisse Deos cum fingunt, omnibu' rebus
Magno opere a vera lapsi ratione videntur.
Nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
Hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
Confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
Nequaquam nobis divinitus esse creatam
Naturam mundi : tanta stat praedita culpa.
Quae tibi posterius, memini, faciemus aperta
Nunc id quod superest de motibus expediemus.

Quae bene cognita si teneas, natura videtur
Libera continuo dominis privata superbis
Ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
Nam pro sancta Deum tranquilla pectora pace
Quae placidum degunt aevom vitamque serenam
Quis regere immensi summam, quis habere profundi
Indu manu validas potis est moderanter habenas
Quis pariter coelos omnis convertere et omnis
Iguibus aetheriis terras sufiire feracis,

Omnibus inve locis esse omni tempore praesto
Nubibus ut tenebras faciat coelique serena.
Concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
Saepe suas disturbet et in deserta recedens
Saeviat exercens telum quod saepe nocentes
Praeterit exanimatque indignos inque merentes?

Lucr., ii. 167-181, and 1090–1104.

20. θεοι ρεία ζώοντες
Ignorantia causarum conferre Deorum
Cogit ad imperium res et concedere regnum.
Nam bene qui didicere Deos securum agere aevom,
Si tamen interea mirantur qua ratione
Quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
Quae supera caput aetheriis cernunter in oris,
Rursus in antiquas referuntur religiones
Et dominos acris adsciscunt, omnia posse
Quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
Quid nequeat, finita potestas denique cuique
Quanam sit ratione atque alte terminus haerens,
Quo magis errantes caeca ratione feruntur.
Quae nisi respuis ex animo longeque remittis
Dis indigna putare alienaque pacis eorum,
Delibata Deum per te tibi mumina sancta
Saepe oberunt; non quo violari summa Deum vis
Possit, ut ex ira poenas petere imbibat acris,
Sed quia tute tibi placida cum pace quietos
Constitues magnos irarum volvere fluctus,
Nec delubra Deum placido cum pectore adibis,
Nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
In mentes hominum divinae nuntia formae,
Suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
Inde videre licet qualis iam vita sequatur.

Lucr., vi. 54-77.

21. The Universe is God's Habitation. Chrysippus quidem, quamquam est acerrimo ingenio, tamen ea dicit, ut ab ipsa natura didicisse, non ut ipse reperisse videatur. “Si enim,” inquit, “est aliquid in rerum natura, quod hominis mens, quod ratio, quod vis, quod potestas humana

[ocr errors]

efficere non possit : est certe id, quod illud efficit, homine melius. Atqui res caelestes omnesque eae, quarum est ordo sempiternus, ab homine confici non possunt. Est igitur id, quo illa conficiuntur, homine melius? In eo enim solo ratio est, qua nihil potest esse praestantius. Esse autem hominem, qui nihil in omni mundo melius esse quam se putet, desipientis arrogantiae est. Ergo est aliquid melius. Est igitur profecto Deus.” An vero, si domum magnam pulchramque videris, non possis adduci, ut, etiam si dominum non videas, muribus illam et mustelis aedificatam putes : tantum vero ornatum mundi, tantam varietatem pulchritudinemque rerum caelestium, tantam vim et magnitudinem maris atque terrarum si tuum, ac non deorum immortalium domicilium putes, nonne plane desipere videare? Cic., Nat. Deor., II. vi. 16, 17.

[ocr errors]

22. The World was made for Man. Restat, ut doceam atque aliquando perorem, omnia, quae sint in hoc mundo, quibus utantur homines, hominum caussa facta esse et parata. Principio ipse mundus deorum hominumque caussa factus est, quaeque in eo sunt, ea parata ad fructum hominum et inventa sunt. Est enim mundus quasi communis deorum atque hominum domus aut urbs utrorumque. Soli enim ratione utentes iure ac lege vivunt. Ut igitur Athenas et Lacedaemonem Atheniensium Lacedaemoniorumque caussa putandum est conditas esse, omniaque, quae sint in his urbibus, eorum populorum recte esse dicuntur: sic, quaecumque sunt in omni mundo, deorum atque hominum putanda sunt. Iam vero circuitus solis et lunae reliquorumque siderum, quamquam etiam ad mundi cohaerentiam pertinent, tamen et spectaculum hominibus praebent; nulla est enim insatiabilior species, nulla pulchrior et ad rationem sollertiamque praestantior; eorum enim cursus dimetati, maturitates temporum et varietates mutationesque cognovimus. Quae si hominibus solis nota sunt, hominum caussa facta esse iudicandum est. Terra vero feta frugibus et vario legnminum genere, quae cum maxima largitate fundit, ea ferarumne, an hominum caussa gignere videtur ? Quid de vitibus olivetisque dicam ? quarum uberrimi laetissimique fructus nihil omnino ad bestias pertinent. Neque enim serendi, neque colendi, nec tempestive demetendi percipiendique fructus, neque condendi ac reponendi ulla pecudum scientia est, earumque omnium rerum hominum est et usus et

Cic., Nat. Deor., II. lxi. 154-156.

cura.

23. That the World was made for Man may be proved from the

Perfection of the Human Body. Hic quaerat quispiam, cuiusnam caussa tantarum rerum molitio facta sit; arborumne et herbarum ? quae quamquam sine sensu sunt, tamen a natura sustinentur. At id quidem absurdum est. An bestiarum ? Nihilo probabilius, deos mutorum et nihil intelligentium caussa tantum laborasse. Quorum igitur caussa quis dixerit effectum esse mundum ? Eorum scilicet animantium, quae ratione utuntur. Hi sunt dii et homines, quibus profecto nihil est melius: ratio est enim, quae praestat omnibus. Ita fit credibile deorum et hominum caussa factum esse mundum quaeque in eo sint omnia. Faciliusque intelligetur, a diis immortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta, omuisque humanae naturae figura atque perfectio. (Here follows a description of the whole body, out of which the subjoined passage has been selected.) Quam vero aptas, quamque multarum artium ministras manus natura homini dedit! Digitorum enim contractio facilis facilisque porrectio propter molles commissuras et artus nullo in motu laborat. Itaque ad pingendum, ad fingendum, ad scalpendum, ad nervorum eliciendos sonos ac tibiarum apta manns est admotione digitorum. Atque haec oblectationis : illa necessitatis, cultus dico agrorum, exstructionesque tectorum, tegumenta corporum vel texta vel suta, omnemque fabricam aeris et ferri: ex quo intelligitur, ad inventa animo, percepta sensibus, adhibitis opificum manibus, omnia nos consecutos, ut tecti, ut vestiti, ut salvi esso possemus, urbes, muros, domicilia, delubra haberemus. Cic., Nat. Deor., II. liii. 133, and Ix. 150.

24. The Divine Providence watches over Nations and

Individuals. Nec vero universo generi hominum solum, sed etiam singulis a diis immortalibus consuli et provideri solet. Licet enim contrabere universitatem generis humani eamque gradatim ad panciores, postremo deducere ad singulos. Nam si omnibus lominibus, qui ubique sunt, quacumque in ora ac parte terrarum, ab huiusce terrae, quam nos incolimus, continuatione distantium, deos consulere censemus ob eas caussas, quas ante diximus: his quoque hominibus consulunt, qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt. Sin autem iis consulunt, qui quasi magnam quamdam insulam incolunt, quam nos orbem terrae vocamus: etiam illis consulunt, qui partes

с

« IndietroContinua »