Immagini della pagina
PDF
ePub

106. A Practical Career within the Limits prescribed by the State is the most Healthy Life for an ordinary man, unless the State be incurably Corrupt.

"Optimum erat (ut ait Athenodorus) actione rerum et Reipublicae tractatione et officiis civilibus se detinere. Nam ut quidam sole, et exercitatione, et cura corporis, diem educunt, athletisque utilissimum est, lacertos suos, roburque cui se uni dicaverunt, maiore temporis parte nutrire: ita nobis animum ad rerum civilium certamen parantibus, in opere esse, non longe pulcherrimum est? Nam quum utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur et proficit, qui in mediis se officiis posuit, communia privataque pro facultate administrans. Sed quia in hac, inquit, tam insana hominum ambitione, tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus, parum tuta simplicitas est, et plus futurum semper est quod obstet, quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est: sed habet, ubi se etiam in privato lare explicet magnus animus: nec, ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur, sic hominum, quorum maxime in seducto actiones sunt. Ita tamen delituerit, ut, ubicunque otium suum absconderit, prodesse velit et singulis, et universis, ingenio, voce, consilio. Nec enim is solus Reipublicae prodest, qui candidatos extrahit, et tuetur reos, et de pace belloque censet: sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia, virtute instruit animos, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentes prensat ac retrahit, et si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit. An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives, aut urbanus praetor adeuntibus assessoris verba pronuntiat: quam qui docet quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemtus, quid deorum intellectus, quam gratuitum bonum sit bona conscientia? Ergo si tempus in studia conferas, quod subduxeris officiis, non deserueris, nec munus detrectaveris. Sen., De Tr. An., iii. 1–5.

[ocr errors]

107. In choosing our Career we should consult our

Natural Aptitude.

Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis videmur posse, quam possumus. Alius eloquentiae fiducia prolabitur alius patrimono suo plus imperavit, quam ferre possit alius infirmum corpus laborioso oppressit officio. Quorundam parum idonea est verecundia rebus civilibus, quae firmam frontem desiderant: quorundam contumacia non facit

ad aulam. Quidam non habent iram in potestate et illos ad temeraria verba quaelibet indignatio effert. Quidam urbanitatem nesciunt continere, nec periculosis abstinent salibus. Omnibus his utilior negotio quies est: ferox impatiensque natura, irritamenta nociturae libertatis evitet. Aestimanda sunt deinde ipsa, quae aggredimur, et vires nostrae cum rebus, quas tentaturi sumus, comparandae. Debet enim semper plus esse virium in actore, quam in onere: necesse est opprimant onera, quae ferente maiora sunt. Quaedam praeterea non tam magna sunt negotia, quam fecunda, multumque negotiorum ferunt et haec refugienda sunt, ex quibus nova occupatio multiplexque nascetur. Nec accedendum eo, unde liber regressus non sit his admovenda manus es, quorum finem aut facere, aut certe sperare possis. Relinquenda, quae latius actu procedunt, nec ubi proposueris, desinunt. Sen., De Tr. An., vi.

2-5.

108. Even the most Uncongenial Career is rendered Tolerable by the Force of Custom.

At in aliquod genus vitae difficile incidisti, et tibi ignoranti vel publica fortuna vel privata laqueum impugit, quem nec solvere possis, nec abrumpere. Cogita compeditos primo aegre ferre onera, et impedimenta crurum: deinde, ubi non indignari illa sed pati proposuerunt, necessitas fortiter ferre docet, consuetudo facile. Invenies in quolibet genere vitae oblectamenta, et remissiones, et voluptates, si nolueris malam putare vitam potius, quam invidiosam facere. Nullo melius nomine de nobis natura meruit, quam quod, quum sciret, quibus aerumnis nasceremur, calamitatum mollimentum, consuetudinem, invenit, cito in familiaritatem gravissima adducens. Nemo duraret, si rerum adversarum eandem vim assiduitas haberet, quam primus ictus. Omnes cum fortuna copulati sumus: aliorum aurea catena est et laxa: aliorum arcta et sordida. Sed quid refert? eadem custodia universos circumdedit: alligatique sunt etiam qui alligaverunt, nisi tu forte leviorem in sinistra catenam putas. Alium honores, alium opes vinciunt: quosdam nobilitas, quosdam humilitas premit: quibusdam aliena supra caput imperia sunt, quibusdam sua: quosdam exsilia uno loco tenent, quosdam sacerdotia. Omnis vita servitium est. Assuescendum itaque conditioni suae, et quam minimum de illa querendum: et quidquid habet circa se commodi, apprehendendum est. Nihil tam acerbum est, in quo non aequus animus solatium inveniat. Sen., De Tr. An., x. 1-4.

K

109. The Philosopher who shrinks from entering Public Life on the Ground of its Corruption, is placed in a Difficult Position.

rum.

Negant nostri sapientem ad quamlibet rempublicam accessuQuid autem interest, quomodo sapiens ad otium veniat: utrum quia respublica illi deest, an quia ipse reipublicae ? Si omnibus defutura respublica est (semper autem deerit fastidiose quaerentibus) interrogo, ad quam rempublicam sapiens accessurus sit? Ad Atheniensium, in qua Socrates damnatur, Aristoteles, ne damnaretur, fugit? in qua opprimit invidia virtutes? Negabis mihi accessurum ad hanc rempublicam sapientem. Ad Carthaginiensium ergo rempublicam sapiens accedet, in qua assidua seditio, et optimo cuique infesta libertas est, summa aequi ac boni vilitas, adversus hostes inhumana crudelitas, etiam adversus suos hostilis ? Et hanc fugiet. Si percensere singulis voluero, nullam inveniam, quae sapientem, aut quam sapiens pati possit. Quodsi non invenitur illa respublica, quam nobis fingimus, incipit omnibus esse otium necessarium, quia, quod unum praeferri poterat otio, nusquam est. Si quis dicit optimum esse navigare, deinde negat navigandum in eo mari, in quo naufragia fieri soleant, et frequenter subitae tempestates sint, quae rectorem in contrarium rapiant; puto, hic me vetat navem solvere, quamquam laudat navigationem. Sen., De Otio, xxxii. 17-19.

110. Ought the Philosopher to abjure Wealth? No: for he alone knows how to use it.

Desine ergo philosophis pecunia interdicere: nemo sapientiam paupertate damnavit. Habebit philosophus amplas opes: sed nulli detractas, nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo ingemiscat, nisi malignus. In quantum vis, exaggera illas, honestae sunt: in quibus quum multa sint quae quisque sua dicere velit, nihil est quod quisquam suum possit dicere. Ille vero fortunae benignitatem a se non submovebit, et patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur, nec erubescet. Habebit tamen etiam quo glorietur, si aperta domo, et admissa in res suas civitate, poterit dicere: Quod quisque suum agnoverit, tollat! O magnum virum, optime divitem, si opus ad hanc vocem consonet: si post hanc vocem tantundem habuerit! ita dico, si tutos et se curus scrutationem populo praebuerit: si nihil quisquam apud illum

invenerit, quo manus iniiciat: audacter et propalam erit dives. Sicut sapiens nullum denarium intra limen suum admittet, male intrantem: ita et magnas opes, munus fortunae, fructumque virtutis, non repudiabit, nec excludet. Quid enim est, quare illis bonum locum invideat? Veniant, hospitentur. Nec iactabit illas, nec abscondet: alterum infruniti animi est; alterum timidi et pusilli, velut magnum bonum intra sinum continentis. Nec, ut dixi, eiiciet illas e domo. Quid enim dicet utrumne, Inutiles estis: an, Ego uti divitiis nescio? Quemadmodum etiam si pedibus suis poterit iter conficere, escendere tamen vehiculum malet: sic si poterit esse dives, volet: et habebit utique opes, sed tanquam leves et avolaturas: nec ulli alii, nec sibi graves esse patietur. Donabit. Quid erexistis aures? quid expeditis sinum? Donabit, aut bonis, aut iis quos facere poterit bonos. Donabit cum summo consilio, dignissimos eligens: ut qui meminerit, tam expensorum quam acceptorum rationem esse reddendam. Donabit ex recta et probabili causa: nam inter turpes iacturas malum munus est. Habebit sinum facilem, non perforatum: ex quo multa exeant, nihil excidat. Sen., De Vit. Beat., xxiii.

111. What are Justifiable Grounds for going to War? Atque in republica maxime conservanda sunt iura belli. Nam quum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim; quumque illud proprium sit hominis, hoc belluarum confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam caussam, ut sine iniuria in pace vivatur; parta autem victoria, conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt: ut maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt; at Karthaginem et Numantiam funditus sustulerunt: nollem Corinthum: sed credo aliquid secutos, opportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem sententia, paci, quae nihil habitura sit insidiarum, semper est consulendum. In quo si mihi esset obtemperatum; si non optimam, at aliquam rempublicam, quae nunc nulla est, haberemus. Et quum iis, quos vi deviceris, consulendum est; tum ii, qui, armis positis, ad imperatorum fidem confugient, quamvis murum aries percusserit, recipiendi sunt. In quo tanto opere apud nostros institia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent more maiorum. belli quidem aequitas sanctissime fetiali populi Romani iure

Ac

perscripta est. Ex quo intelligi potest, nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus repetitis geratur, aut denuntiatum ante sit et indictum. Cic., De Off., I. xi. 34-36.

112. Influence of a Maritime Position in determining
the Character of States.

Est autem maritimis urbibus etiam quaedam corruptela ac demutatio morum: admiscentur enim novis sermonibus ac disciplinis, et importantur non merces solum adventitiae, sed etiam mores, ut nihil possit in patriis institutis manere integrum. Iam qui incolunt eas urbes, non haerent in suis sedibus, sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo longius: atque etiam quum manent corpore, animo tamen excurrunt et vagantur. Nec vero ulla res magis labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando, quam hic error ac dissipatio civium, quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant. Multa etiam ad luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus suppeditantur mari, quae vel capiuntur vel importantur: atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel desidiosas illecebras multas cupiditatum. Et quod de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta Graecia verissime dicere. Nam et ipsa Peloponnesus fere tota in mari est ; nec praeter Phliuntios ulli sunt, quorum agri non contingant mare: et extra Peloponnesum Aenianes et Dores et Dolopes soli absunt a mari. Quid dicam insulas Graeciae? quae fluctibus cinctae natant paene ipsae simul cum civitatium institutis et moribus. Atque haec quidem, ut supra dixi, veteris sunt Graeciae. "Coloniarum vero quae est deducta a Graiis in Asiam, Thraciam, Italiam,” Siciliam, Africam, praeter unam Magnesiam, quam unda non alluat? Ita barbarorum agris quasi attexta quaedam videtur ora esse Graeciae. Nam e barbaris quidem ipsis nulli erant antea maritimi, praeter Etruscos et Poenos; alteri mercandi caussa, latrocinandi alteri. Quae caussa perspicua est malorum commutationumque Graeciae, propter ea vitia maritimarum urbium quae ante paullo perbreviter attigi. Sed tamen in his vitiis inest illa magna commoditas ; et, quod ubique gentium est, "ut ad eam urbem, quam incolas, possit adnare:" et rursus, ut id, quod agri efferant sui, quascumque velint in terras portare possint ac mittere. Cic., De Rep., II. iv.

« IndietroContinua »