Immagini della pagina
PDF
ePub

113. Arguments showing that Exile is not an Evil.

"Carere patria, intolerabile est." Aspice agedum hanc frequentiam, cui vix urbis immensae tecta sufficiunt. Maxima pars illius turbae patria caret: ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt. Alios adducit ambitio, alios necessitas officii publici, alios imposita legatio, alios luxuria, opulentum et opportunum vitiis locum quaerens : alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula: quosdam traxit amicitia, quosdam industria, latam ostendendae virtuti nacta materiam: quidam venalem formam attulerunt, quidam venalem eloquentiam. Nullum non hominum genus concurrit in urbem, et virtutibus et vitiis magna pretia ponentem. Iube omnes istos ad nomen citari, et, unde domo quisque sit, quaere: videbis maiorem partem esse, quae relictis sedibus suis, venerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam. Deinde ab hac civitate discede, quae velut communis patria potest dici: omnes urbes circumi: nulla non magnam partem peregrinae multitudinis habet. Nunc transi ab iis, quarum amoena positio et opportunitas regionis plures allicit: deserta loca, et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyarum, et Corsicam pete: nullum invenies exsilium, in quo non aliquis animi causa moretur. Sen., Ad Helv. De Consol., vi. 2–4.

114. What are the True Grounds of Punishment? Puniendis peccatis tres esse debere causas existimatum est. Una est quae νουθεσία, vel κόλασις, vel παραίνεσις dicitur: cum poena adhibetur castigandi atque emendandi gratia, ut is, qui fortuito deliquit, attentior fiat correctiorque. Altera est, quam ii, qui vocabula ista curiosius diviserunt, Twgías appellant. Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius, in quem est peccatum, tuenda est, ne praetermissa animadversio, contemtum eius pariat et honorem levet: idcircoque id ei Vocabulum a conservatione honoris factum putant. Tertia ratio vindicandi est, quae agάduya a Graecis nominatur, cum punitio propter exemplum [est] necessaria, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Idcirco veteres quoque nostri "exempla" pro maximis gravissimisque poenis dicebant. Quando igitur aut spes magna est, ut is, qui peccavit, citra poenam ipse sese ultro corrigat: aut spes contra nulla est, emendari eum posse et corrigi: aut iacturam dignitatis eius, in quem peccatum est, metui non necessum est: aut non id peccatum est, cuius

exemplo necessario metu succurrendum sit: tum, quidquid ita delictum est, non sane dignum esse imponendae poenae studium visum est. Has tres ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam, et noster Taurus in primo commentariorum, quos in Gorgiam Platonis composuit, scriptas reliquit. Gell., VI. xiv. 1-5.

115. Comparison of the Tyrant's Life with that of a Benefactor of Mankind, such as was Archimedes.

Non ego iam cum huius vita, qua taetrius, miserius, detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytae vitam comparabo, doctorum hominum et plane sapientium ex eadem urbe humilem homunculum a pulvere et radio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem. Cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, quum esse omnino negarent, septum undique et vestitum vepribus et dumetis, indagavi sepulcrum. Tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam: qui declarabant, in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cylindro. Ego autem, quum omnia collustrarem oculis, (est enim ad portas Achradinas magna frequentia sepulcrorum,) animadverti columellam non multum e dumis eminentem: in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis (erant autem principes mecum) dixi, me illud ipsum arbitrari esse, quod quaereram. Immissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum. Quo quum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus. Apparebat epigramma, exesis posterioribus partibus versiculorum, dimidiatis fere. Cic., Tusc., V. xxiii. 64, 65.

116. On the Drawbacks of Specialization.

Non in hac, una re, sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione magnitudines sunt artium diminutae. An tu existimas, quum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos, qui morbis, alios, qui vulneribus, alios, qui oculis mederentur? Num geometriam Euclide aut Archimede, num musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras Aristophane aut Callimacho tractante, tam discerptas fuisse, ut nemo genus universum complecteretur atque ut alius aliam sibi partem, in qua elaboraret, seponeret? Equidem saepe hoc audivi de patre et de socero meo; nostros quoque homines, qui excellere sapientiae gloria vellent, omnia, quae quidem tum haec civitas nosset, solitos esse complecti. Memine

rant illi Sex. Aelium; M'. vero Manilium nos etiam vidimus transvero ambulantem foro; quod erat insigne, eum, qui id faceret, facere civibus omnibus consilii sui copiam; ad quos olim et ita ambulantes et in solio sedentes domi sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos, verum etiam de filia collocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur. Haec fuit P. Crassi illius veteris, haec Ti. Coruncanii, haec proavi generi mei, Scipionis, prudentissimi hominis, sapientia, qui omnes pontifices maximi fuerunt, ut ad eos, de omnibus divinis atque humanis rebus referretur; iidemque et in senatu et apud populum et in caussis amicorum et domi et militiae consilium suum fidemque praestabant. Cic., De Or., III. xxxiii. 132-134.

117. The Hardships of Military Life.

Militiam vero-(nostram dico, non Spartiatarum, quorum procedit mora ad tibiam, nec adhibetur ulla sine anapaestis pedibus hortatio) nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides: deinde qui labor, quantus agminis! ferre plus dimidiati mensis cibaria ferre, si quid ad usum velint: ferre vallum. Nam scutum, gladium, galeam, in onere nostri milites non plus numerant, quam humeros, lacertos, manus. Arma enim membra militis esse dicunt. Quae quidem ita gerunt apte, ut, si usus ferat, abiectis oneribus, expeditis armis, ut membris, pugnare possint. Quid? exercitatio legionum; quid? ille cursus, concursus, clamor, quanti laboris est! Ex hoc ille animus in praeliis paratus ad vulnera. Adduc pari animo inexercitatum militem mulier videbitur. Cur? Tantum interest inter Aetas

novum et veterem exercitum, quantum experti sumus. tironum plerumque melior: sed ferre laborem, contemnere vulnus consuetudo docet. Cic., Tusc., II. xvi. 37, 38.

118. The Study of Law contrasted with the Profession of Arms and of Oratory.

Et quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari, ut istud nescio quid, quod tanto opere didicisti, praeclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimum iudicavi. Quod quidem ius civile didicisti, non dicam, operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in illa disciplina munitam ad consulatum viam. Omnes enim artes,

quae nobis populi Romani studia conciliant, et admirabilem diguitatem et pergratam utilitatem debent habere. Summa dignitas est in iis, qui militari laude antecellunt: omnia enim, quae sunt in imperio et in statu civitatis, ab iis defendi et firmari putantur; summa etiam utilitas: siquidem eorum consilio et periculo quum republica, tum etiam nostris rebus perfrui possumus. Gravis etiam illa est et plena dignitatis dicendi facultas, quae saepe valuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione et senatus et populi et eorum, qui res iudicant, mentes permovere. Quaeritur consul, qui dicendo nonnumquam comprimat tribunicios furores, qui concitatum populum flectat, qui largitioni resistat. Non mirum, si ob hanc facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum consecuti sunt: praesertim quum haec eadem res plurimas gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat: quorum in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est. Primum dignitas in tam tenui scientia quae potest esse? Res enim sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum occupatae. Deinde, etiamsi quid apud maiores nostros fuit in isto studio admirationis, id, enuntiatis vestris mysteriis, totum est contemptum et abiectum. Posset agi lege, necne, pauci quondam sciebant: fastos enim vulgo non habebant. Erant in magna potentia, qui consulebantur: a quibus etiam dies, tamquam a Chaldaeis, petebantur. Inventus est scriba quidam Cn. Flavius, qui cornicum oculos confixerit, et singulis diebus ediscendos fastos populo proposuerit, et ab ipsis cautis iurisconsultis eorum sapientiam compilarit. Cic., Mur., x., xi. 23-25.

119. How far is it Justifiable for one who is acting under Orders to depart from the Letter of his Instructions on what he conceives to be Sufficient Grounds?

In officiis capiendis, censendis, iudicandisque, quae Graece xaxovτa philosophi appellant, quaeri solet, an, negotio tibi dato, et, quidquid omnino faceres, definito, contra quid facere debeas, si eo facto videri possit res eventura prosperius, exque utilitate eius, qui id tibi negotium mandavit. Anceps quaestio et in utramque partem a prudentibus viris arbitrata est. Sunt enim non pauci, qui sententiam suam una in parte defixerint, et, re semel statuta deliberataque, ab eo, cuius negotium id pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliquis casus rem commodius agi posse polliceretur; ne, si spes fefellisset, culpa imparientiae et poena indeprecabilis subeunda esset. Si res forte melius

vertisset; diis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur. Alii existimaverunt, incommoda prius, quae metuenda essent, si res gesta aliter foret, quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse: et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt; ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur. Neque timendum exemplum non parendi crediderunt, si rationes huiuscemodi dumtaxat non deessent. Cumprimis autem respiciendum putaverunt ingenium naturamque illius, cuia res praeceptumque esset; ne ferox, durus, indomitus, inexorabilisque sit; qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana. Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter, quam praeceptum est. Aul. Gell., I. xiii. 1-8.

120. Roman Genius is Imperial.

Quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maximus ille es,
Unus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius aera,

Credo equidem; vivos ducent de marmore vultus;
Orabunt caussas melius, coelique meatus
Describent radio, et surgentia sidera dicent:
Tu regere imperio populos, Romane, memento;
Hae tibi erunt artes: pacisque imponere morem,
Parcere subiectis, et debellare superbos.

Vir., En., vi. 846-854.

121. Class Legislation preceded Equitable Legislation at Rome. Pulso Tarquinio, adversum patrum factiones multa populus paravit tuendae libertatis, et firmandae concordiae: creatique decemviri, et accitis, quae usquam egregia, compositae duodecim tabulae, finis aequi iuris. Nam secutae leges, etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores, aut pellendi claros viros, aliaque ob prava, per vim latae sunt. Hinc Gracchi et Saturnini, turbatores plebis; nec minor largitor, nomine senatus, Drusus; corrupti spe, aut inlusi per intercessionem socii. Ac ne bello

quidem Italico, mox civili, omissum, quin multa et diversa sciscerentur: donec L. Sulla dictator, abolitis vel conversis prioribus, cum plura addidisset, otium ei rei haud in longum

« IndietroContinua »