Immagini della pagina
PDF
ePub

quam si eadem in plures partiatur. Prior causa prorsus gravis. Nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio vivendi honeste, quam vel optime dicendi videretur. Sed mea quidem sententia iuncta ista atque indiscreta sunt. Neque enim esse oratorem, nisi bonum virum, iudico; et fieri, etiamsi posset, nolo. De hac re igitur prius. Quint., I. ii. 1-3.

136. On the Comparative Advantages of School and Home Training.-(b.) The Objection considered that School Life is Dangerous to Innocence of Character.

Corrumpi mores in scholis putant: nam et corrumpuntur interim; sed domi quoque. Assunt multa eius rei exempla, tam laesae hercle, quam conservatae sanctissime utrobique opinionis. Natura cuiusque totum curaque distat. Da mentem ad peiora facilem, da negligentiam formandi custodiendique in aetate prima pudoris: non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint. Nam et esse potest turpis domesticus ille praeceptor; nec tutior inter servos malos, quam ingenuos parum modestos conversatio est. At si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est: et praeceptorem eligere sanctissimum quemque, (cuius rei praecipua prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit licet; et nihilominus amicum gravem virum, aut fidelem libertum, lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebuntur. Facile erat huius metus remedium. Utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus. Infantiam statim deliciis solvimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes et mentis et corporis frangit. Quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit? Nondum prima verba exprimit, et iam coccum intelligit, iam conchylium poscit. Ante palatum eorum, quam os, instituimus. In lecticis crescunt: si terram attigerint, e manibus utrinque sustinentium pendent. Gaudemus, si quid licentius dixerint. Verba, ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis, risu et osculo excipimus. Nec mirum: nos docuimus, ex nobis audierunt. Nostras amicas, nostros concubinos vident; omne convivium obscenis canticis strepit: pudenda dictu spectantur. Fit ex his consuetudo, deinde natura. Discunt haec miseri antequam sciant vitia esse: inde soluti ac fluentes non accipiunt e scholis mala ista, sed in scholas afferunt. Quint., I. ii. 4-8.

137. On the Comparative Advantages of School and Home Training. (c.) The Objection considered that Sufficient Individual Attention cannot be given at School.

Verum in studiis magis vacabit unus uni. Ante omnia nihil prohibet esse istum, nescio quem, unum etiam cum eo, qui in scholis eruditur. Sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi, tenebris ac solitudini praetulissem. Nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat. At fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis, et officio fungi quodam, modo paedagogorum non indignantur. Sed praestet alicui vel gratia, vel amicitia, vel pecunia, ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat: num tamen ille totum in uno diem consumpturus est? aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quae non, ut visus oculorum obtutu continuo, fatigetur? quum praesertim multo plus secreti studia desiderent. Neque enim scribenti, ediscenti et cogitanti praeceptor assistit: quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento est. Lectio quoque non omnis, nec semper, praeeunte vel interpretante eget. Quando enim tot auctorum notitia contingeret? Ergo modicum tempus est, quo in totum diem velut opus ordinetur. Ideoque per plures ire possunt etiam quae singulis tradenda sunt. Pleraque vero hanc conditionem habent, ut eadem voce ad omnes simul perferantur. Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum: quibus certe quantuscunque numerus adhibeatur, tamen unusquisque totum feret. Non enim vox illa praeceptoris, ut coena, minus pluribus sufficit; sed ut sol, universis idem lucis calorisque largitur. Grammaticus quoque de ratione loquendi si disserat, quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret: tot illa discent, quot audient. At enim emendationi praelectionique numerus obstat. Sit incommodum, (nam quid fere undique placet ?) mox illud comparabimus commodis. Nec ego tamen eo mitti puerum volo, ubi negligatur. Sed neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, oneraverit: et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet, sed affectum. Ita nunquam erimus in turba. Nec sane quisquam, literis saltem leviter imbutus, eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit. Sed ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei assentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo valet, ut fugien

dae sint omnino scholae.

eligere. Quint., I. ii. 9-16.

Aliud est enim vitare eas, aliud

138. On the Comparative Advantages of School and Home Training.-(d.) On the Advantage of encouraging a Spirit of Healthy Emulation among the Young.

Et si refutavimus quae contra dicuntur, iam explicemus, quid ipsi sequamur. Ante omnia, futurus orator, cui in maxima celebritate et in media reipublicae luce vivendum est, assuescat iam a tenero non reformidare homines, neque illa solitaria et velut umbratili vita pallescere. Excitanda mens et attollenda semper est, quae in huiusmodi secretis aut languescit, et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione: necesse est enim sibi nimium tribuat, qui se nemini comparat. Deinde quum proferenda sunt studia, caligat in sole, et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit, quod inter multos faciendum est. Mitto amicitias quae ad senectutem usque firmissimae durant, religiosa quadam necessitudine imbutae. Neque enim est sanctius, sacris iisdem, quam studiis initiari. Sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, quum se a congressu, qui non hominibus solum sed multis quoque animalibus naturalis est, segregarit? Adde, quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur; in schola, etiam quae aliis. Audiet multa quotidie probari, multa corrigi: proderit alicuius obiurgata desidia: proderit laudata industria: excitabitur laude aemulatio turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. Accendunt omnia haec animos; et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est. Non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, quum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant; et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu videbatur. Huius rei iudicia praebebantur: ea nobis ingens palmae contentio: ducere vero classem, multo pulcherrimum. Nec de hoc semel decretum erat: tricesimus dies reddebat victo certaminis potestatem. Ita nec superior successu curam remittebat, et dolor victum ad depellendam ignominiam concitabat. Id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse, quam exhortationes docentium, paedagogorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim. Sed sicut firmiores in literis profectus alit aemulatio: ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior, hoc ipso quod facilior, imitatio est. Quint., I. ii. 17-26.

139. On the Comparative Advantages of School and Home Training.-(e.) Precocity not to be encouraged.

Ingenii signum in parvis praecipuum memoria est. Eius duplex virtus, facile percipere, et fideliter continere. Proximum imitatio: nam id quoque est docilis naturae, sic tamen, ut ea, quae discit, effingat, non habitum forte et incessum, et si quid in peius notabile est. Non dabit mihi spem bonae indolis, qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur. Nam probus quoque in primis erit ille vere ingeniosus; alioqui non peius duxerim tardi esse ingenii, quam mali. Probus autem ab illo segni et iacente plurimum aberit. Hic meus, quae tradentur, non difficulter accipiet ; quaedam etiam interrogabit; sequetur tamen magis, quam praecurret. Illud ingeniorum velut praecox genus non temere unquam pervenit ad frugem. Hi sunt, qui parva facile faciunt; et audacia provecti, quicquid illic possunt, statim ostendunt. Possunt autem id demum, quod in proximo est: verba continuant; haec vultu interrito, nulla tardati verecundia, proferunt. Non multum praestant, sed cito. Non subest vera vis, nec penitus immissis radicibus nititur: ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt; et imitatae spicas herbulae, inanibus aristis ante messem flavescunt. Placent haec annis comparata; deinde stat profectus, admiratio decrescit. Quint., I. iii. 1–5.

140. On the Necessity for Mutual Confidence between
Master and Pupil.

Plura de officiis docentium locutus, discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus, quam ipsa studia ament, et parentes esse, non quidem corporum, sed mentium, credant. Multum haec pietas confert studio; nam ita et libenter audient et dictis credent, et esse similes concupiscent in ipsos denique coetus scholarum laeti et alacres convenient emendati non irascentur, laudati gaudebunt: ut sint carissimi, studio merebuntur. Nam ut illorum officium est docere, sic horum praebere se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficiet. Et sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina, nisi illa praemollitus foverit sulcus: ita eloquentia coalescere nequit, nisi sociata tradentis accipientisque concordia. Quint., II. ix.

141. Persius describes the Influence of his Tutor, Cornutus,

upon him.

Non equidem hoc studeo, bullatis ut mihi nugis
Pagina turgescat, dare pondus idonea fumo.
Secreti loquimur. Tibi nunc, hortante Camena,
Excutienda damus praecordia: quantaque nostrae
Pars tua sit, Cornute, animae, tibi, dulcis amice,
Ostendisse iuvat. Pulsa dignoscere cautus,
Quid solidum crepet, et pictae tectoria linguae.
His ego centenas ausim deposcere fauces,
Ut, quantum mihi te sinuoso in pectore fixi,
Voce traham pura, totumque hoc verba resignent,
Quod latet arcana non enarrabile fibra.

Quum primum pavido custos mihi purpura cessit,
Bullaque succinctis laribus donata pependit;
Quum blandi comites, totaque impune Suburra
Permisit sparsisse oculos iam candidus umbo;
Quumque iter ambiguum est, et vitae nescius error
Diducit trepidas ramosa in compita mentes:
Me tibi supposui. Teneros tu suscipis annos
Socratico, Cornute, sinu. Tunc fallere sollers,
Adposita intortos extendit regula mores,
Et premitur ratione animus vincique laborat,
Artificemque tuo ducit sub pollice vultum.
Tecum etenim longos memini consumere soles,
Et tecum primas epulis decerpere noctes.
Unum opus et requiem pariter disponimus ambo,
Atque verecunda laxamus seria mensa.

Non equidem hoc dubites, amborum foedere certo
Consentire dies, et ab uno sidere duci.

Nostra vel aequali suspendit tempora Libra
Parca tenax veri, seu nata fidelibus hora
Dividit in Geminos concordia fata duorum,

Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una.
Nescio quod certe est, quod me tibi temperat, astrum.

Pers., v. 19-51.

142. The Young Romans were taught how to discuss on their Merits Questions involving some of the Broad Principles of Law.

Legum laus" et "vituperatio" iam maiores, ac prope summis operibus suffecturas, vires desiderant: quae quidem suasoriis

« IndietroContinua »