Et ratione pari lunam stellasque putandumst, Lucr., V. 614-645. 163. Eclipses of the Sun and Moon. 164. An Account of the Moon's Light and Phases. Luna potest radiis solis percussa nitere Labitur omnimodis occursans officiensque Lucr., V. 705-730. 165. Causes of the Motions of the Stars. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus, Ex utraque polum parti premere aera nobis, Id doceo plurisque sequor disponere causas, Lucr., V. 509-533. 166. An Account of the Motions of the Five Planets. Maxime vero sunt admirabiles motus earum quinque stellarum, quae falso vocantur errantes. Nihil enim errat, quod in omni aeternitate conservat progressus et regressus reliquosque motus constantes et ratos. Quod eo est admirabilius in his stellis, quas dicimus, quia tum occultantur, tum rursus aperiuntur, tum adeunt, tum recedunt, tum antecedunt, tum subsequuntur, tum celerius moventur, tum tardius, tum omnino ne moventur quidem, sed ad quoddam tempus insistunt. Quarum ex disparibus motionibus magnum annum mathematici nominaverunt, qui tum efficitur, quum solis et lunae et quinque errantium ad eamdem inter se comparationem confectis omnium spatiis est facta conversio. Quae quam longa sit, magna quaestio est: esse vero certam et definitam necesse est. Nam ea, quae Saturni stella dicitur Parque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, XXX fere annis cursum suum conficit: in quo cursu multa mirabiliter efficiens, tum antecedendo, tum retardando, tum vespertinis temporibus delitescendo, tum matutinis rursum se aperiendo, nihil immutat sempiternis saeculorum aetatibus, quin eadem iisdem temporibus efficiat. Infra autem hanc propius a terra Iovis stella fertur, quae Pai, dicitur, eaque eumdem XII signorum orbem annis XII conficit, easdemque, quas Saturni stella, efficit in cursu varietates. Huic autem proximum inferiorem orbem tenet Пvpós, quae stella Martis appellatur, eaque IV et XX mensibus, VI, ut opinor, diebus minus, eumdem lustrat orbem, quem duae superiores. Infra autem hanc stella Mercurii est: ea Erinßav appellatur a Graecis; quae anno fere vertente signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi intervallo discedit tum antevertens tum subsequens. Infima est quinque errantium terraque proxima stella Veneris, quae argógos Graece, Latine dicitur Lucifer, quum antegreditur solem, quum subsequitur autem, "Espos. Ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem: quod idem faciunt stellae superiores: neque umquam ab sole duorum signorum intervallo longius discedit tum antecedens tum subsequens. Cic., N. D., II. xx. 167. The Motions of the Heavenly Bodies have suggested the Idea of Time. Quando igitur unum quodque eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex quibus erat motus temporis consignandus : colligatisque corporibus vinculis animalibus, tum animantia orta sunt eaque imperio parere didicerunt: tunc ex alterius naturae motione transversa, in eiusdem naturae motum incurrentia, in eaque haerentia atque impedita, quum alia maiorem lustrarent orbem, alia minorem, tardius quae maiorem, celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae: quae velocissime movebantur, ea celeritate vinci a tardioribus, et quum superabant, superari videbantur. Omnes enim orbes eorum quasi helicis inflexione vertebat: quam bifariam contrarie simul procedentia efficiebant, ut, quod esset tardissimum, id proximum fieret celerrimo. Atque ut esset mensura quaedam evidens, quae in istis octo cursibus celeritates tarditatesque declararet: deus ipse solem, quasi lumen, accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum omnibus colluceret, animantesque, quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eius, quod simile esset, numerorum naturam vimque cognoscerent. Nox igitur et dies ad hunc modum, et ob has generata caussas, unum circuitum orbis efficit sapientissimum atque optimum: mensis autem, quando luna, lustrato suo cursu, solem consecuta est: annus, ubi sol suum totum confecit et peragravit orbem. Ceterorum autem siderum ambitus ignorantes homines, praeter admodum paucos, neque nomine appellant, neque inter se numero commetiuntur. Itaque nesciunt, hos siderum errores id ipsum esse, quod rite dicitur tempus, multitudine infinita, varietate admirabili praeditos. Attamen illud perspici et intelligi potest, absoluto perfectoque numero temporis, absolutum perfectumque annum tunc compleri denique, quum se octo ambitus, confectis suis cursibus, ad idem caput retulerunt, quumque eos permensus est idem et semper sui similis orbis. Has igitur ob caussas nata astra sunt, quae, per caelum penetrantia, solstitiali se et brumali revocatione converterent: ut hoc omne animal, quod videmus, esset illi animali, quod sentimus, ad aeternitatis imitationem simillimum. Cic., Tim., ix. 168. The Diameter of the Zodiac estimated in terms of the Distance between any Two Signs. Ipse autem quantum convexo mundus Olympo Exiguo dirimens solidam discrimine summam. Sed quia per medium est tellus suspensa profundum, Hinc igitur quodcunque supra te suspicis ipse, Manil., i. 539–551. 169. A Description of the Zodiac. Mundus autem est omnium naturae rerum conceptio summa coelumque sideribus conformatum. Id volvitur continenter circum terram atque mare per axis cardines extremos. Namque in his locis naturalis potestas ita architectata est collocavitque cardines tanquam centra, unum a terra et a mari in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum transcontra sub terra in meridianis partibus; ibique circum eos cardines orbiculos, [tanquam] circum centra ut in torno, perfecit, qui Graece o nominantur; per quos pervolitat sempiterno coelum: ita media terra cum mari centri loco naturaliter est collocata. His natura dispositis ita, uti septentrionali parte a terra excelsius habeat altitudine centrum, in meridiana autem parte in inferioribus locis subiectum a terra obscuretur; tunc etiam per medium transversa et inclinata in meridiem circuli lata zona duodecim signis est conformata; quae eorum species stellis dispositis duodecim partibus peraequatis exprimit depictam a natura figurationem. Itaque lucentia cum mundo reliquoque siderum ornatu circum terram mareque pervolantia cursus perficiunt ad coeli rotunditatem. Vitr., ix. i. 2, 3. 170. The Five Zones. Idcirco certis dimensum partibus orbem Quinque tenent coelum zonae, quarum una corusco |