Immagini della pagina
PDF
ePub

in infantes non nisi magna fame. Credit Libya, intellectum pervenire ad eos precum. Captivam certe Gaetuliae reducem audivi, multorum in silvis impetum a se mitigatum alloquio, ausam dicere se feminam, profugam, infirmam, supplicem animalis omnium generosissimi, ceterisque imperitantis, indignam eius gloria praedam. Varia circa hoc opinio, ex ingenio cuiusque, vel casu, mulceri alloquiis feras: quippe obvium, serpentes extrahi cantu, cogique in poenam, verum falsumne sit, vita non decreverit. Leonum animi index cauda, sicut et equorum aures. Namque et has notas generosissimo cuique natura tribuit. Immota ergo placidus, clemens, blandientique similis, quod rarum est: crebrior enim iracundia. Eius in principio terra verberatur : incremento terga, ceu quodam incitamento, flagellantur. Vis summa in pectore. Ex omni vulnere, sive ungue impresso, sive dente, ater profluit sanguis. Iidem satiati, innoxii sunt. Generositas in periculis maxime deprehenditur: non in illo tantummodo, quod spernens tela diu se terrore solo tuetur, ac velut cogi testatur: cooriturque non tanquam periculo coactus, sed tanquam amentiae iratus. Illa nobilior animi significatio : quamlibet magna canum et venantium urgente vi, contemtim restitansque cedit in campis, et ubi spectari potest: idem ubi virgulta silvasque penetravit, acerrimo cursu fertur, velut abscondente turpitudinem loco. Dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur. Vulneratus observatione mira percussorem novit, et in quantalibet multitudine appetit. Eum vero qui telum quidem miserit, sed tamen non vulneraverit, correptum rotatumque sternit, nec vulnerat. Cum pro catulis foeta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat. Cetero dolis carent et suspicione: nec limis intuentur oculis, aspicique simili modo nolunt. Creditum est, a moriente humum morderi, lacrimamque leto dari. Atque hoc tale, tam saevum animal, rotarum orbes circumacti, currusque inanes, et gallinaceorum cristae, cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes. Aegritudinem fastidii tantum sentit: in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente annexarum lascivia simiarum. Gustatus deinde sanguis in remedio est. Plin., N. H., viii. 19.

243. The Means of Locomotion among Birds.

Harum volatus in reputationem ceterarum quoque volucrum nos impellit. Omnibus animalibus reliquis certus et uniusmodi, et in suo cuique genere incessus est: aves solae vario meatu feruntur et in terra, et in aere. Ambulant aliquae, ut cornices:

:

saliunt aliae, ut passeres, merulae: currunt, ut perdices, rusticulae ante se pedes iaciunt, ut ciconiae, grues: expandunt alas, pendentesque raro intervallo quatiunt, aliae crebrius, sed et primas dumtaxat pennas: aliae et tota latera pandunt: quaedam vero maiore ex parte compressis volant; percussoque semel, aliquae et gemino ictu aere feruntur, vel ut inclusum eum prementes, eiaculantur sese in sublime, in rectum, in pronum. Impingi putes aliquas, aut rursus ab alto cadere has, illas salire. Anates solae, quaeque sunt eiusdem generis, in sublime protinus sese tollunt, atque e vestigio caelum petunt, et hoc etiam ex aqua. Itaque in foveas, quibus feras venamur, delapsae solae evadunt. Vultur, et fere graviores, nisi ex procursu, aut altiore cumulo immissae, non evolant: cauda reguntur. Aliae circumspectant, aliae flectunt colla. Nonnullae vescuntur ea, quae rapuere pedibus. Sine voce non volant multae aut e contrario semper in volatu silent. Subrectae, pronae, obliquae, in latera, in ora, quaedam et resupinae feruntur: ut si pariter cernantur plura genera, non in eadem natura meare videntur. Plurimum volant, quae apodes, quia careant usu pedum ab aliis cypselli appellantur, hirundinum specie. Nidificant in scopulis. Hae sunt, quae toto mari cernuntur : nec unquam tam longo naves, tamque continuo cursu recedunt a terra, ut non circumvolitent eas apodes. Cetera genera residunt et insistunt: his quies nisi in nido nulla: aut pendent, aut iacent. Plin., N. H., x. 54, 55.

244. Natural History of the Phoenix.

Paullo Fabio, L. Vitellio coss. post longum saeculorum ambitum, avis phoenix in Aegyptum venit, praebuitque materiem doctissimis indigenarum et Graecorum, multa super eo miraculo disserendi. De quibus congruunt, et plura ambigua, sed cognitu non absurda, promere libet. Sacrum Soli id animal, et ore ac distinctu pinnarum a ceteris avibus diversum, consentiunt, qui formam eius definiere. De numero annorum varia traduntur. Maxime vulgatum quingentorum spatium. Sunt, qui adseverent, mille quadringentos sexaginta unum interiici; prioresque alites Sesostride primum, post Amaside dominantibus, dein Ptolemaeo, qui ex Macedonibus tertius regnavit, in civitatem, cui Heliopolis nomen, advolavisse, multo ceterarum volucrum comitatu, novam faciem mirantium. Sed antiquitas quidem obscura: inter Ptolemaeum ac Tiberium minus ducenti quinquaginta anni fuerunt. Unde nonnulli falsum hunc phoenicem, neque Arabum e terris credidere, nihil

que usurpavisse ex his, quae vetus memoria firmavit. Confecto quippe annorum numero, ubi mors propinquet, suis in terris struere nidum, eique vim genitalem adfundere, ex qua foetum oriri: et primam adulto curam sepeliendi patris: neque id temere, sed sublato myrrhae pondere, tentatoque per longum iter, ubi par oneri, par meatui sit, subire patrium corpus, inque Solis aram perferre atque adolere. Haec incerta et fabulosis aucta. Ceterum adspici aliquando in Aegypto eam volucrem non ambigitur. Tac. Ann., vi. 28.

245. On the Senses of Animals.

Ex sensibus ante cetera homini tactus, dein gustatus: reliquis superatur a multis. Aquilae clarius cernunt: vultures sagacius odorantur: liquidius audiunt talpae obrutae terra, tam denso atque surdo naturae elemento. Praeterea voce omnium in sublime tendente sermonem exaudiunt: et si de iis loquare, intelligere etiam dicuntur, et profugere. Auditus cui hominum primo negatus est, huic et sermonis usus ablatus: nec sunt naturaliter surdi, ut non iidem sint et muti. In marinis ostreis auditum esse, non est verisimile: sed ad sonum mergere se dicuntur solenes. Ideo et silentium in mari piscantibus. Pisces quidem auditus nec membra habent, nec foramina: audire tamen eos palam est: ut patet, cum plausu congregari feros ad cibum assuetudine in quibusdam vivariis spectetur: et in piscinis Caesaris genera piscium ad nomen venire, quosdamque singulos. Itaque produntur etiam clarissime audire mugil, lupus, salpa, chromis, et ideo in vado vivere. Olfactum iis esse manifeste patet: quippe non omnes eadem esca capiuntur: et prius, quam appetant, odorantur. Quosdam et speluncis latentes, salsamento illitis faucibus scopuli piscator expellit, veluti sui cadaveris agnitionem fugientes. Conveniuntque ex alto etiam ad quosdam odores, ut sepiam ustam, et polypum: quae ideo coniiciuntur in nassas. Sentinae quidem navium odorem procul fugiunt: maxime tamen piscium sanguinem. Non potest petris avelli polypus: idem cunila admota, ab odore protinus resilit. Purpurae quoque foetidis capiuntur. Nam de reliquo animalium genere quis dubitat? Cornus cervini odore serpentes fugantur, sed maxime styracis: origani, aut calcis, aut sulphuris formicae necantur. Culices acida petunt: ad dulcia non advolant. Tactus sensus omnibus est, etiam quibus nullus alius: nam et ostreis; et terrestrium, vermibus quoque. Existimaverim omnibus sensum et gustatus esse: cur enim alios alia sapores appetant? in quo vel praecipua naturae

Q

architectae vis. Alia dentibus praedantur, alia unguibus, alia rostri aduncitate carpunt, alia latitudine ruunt, alia acumine excavant, alia sugunt, alia lambunt, sorbent, mandunt, vorant. Nec minor varietas in pedum ministerio, ut rapiant, distrahant, teneant, premant, pendeant, tellurem scabere non cessent. Plin., N. H., x. 89-91.

G. MAN.

246. Climate Determines the Physical Characteristics of Nations.

Haec autem ex natura rerum sunt animadvertenda, et consideranda, atque etiam ex membris corporibusque gentium observanda. Namque sol quibus locis mediocriter profundit vapores, in his conservat corpora temperata: quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exurendo temperaturam humoris. Contra vero refrigeratis regionibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur a caloribus humor, sed ex coelo roscidus aër, in corpora fundens humorem, efficit ampliores corporaturas vocisque sonitus graviores. Ex eo quoque sub septentrionibus nutriuntur gentes immanibus corporibus, candidis coloribus, directo capillo et rufo, oculis caesiis, sanguine multo, quoniam ab humoris plenitate coelique refrigerationibus sunt conformati. Qui autem sunt proximi ad axem meridianum subiectique solis cursui, brevioribus corporibus, colore fusco, crispo capillo, oculis nigris, cruribus invalidis, sanguine exiguo, solis impetu perficiuntur. Itaque etiam propter sanguinis exiguitatem timidiores sunt ferro resistere; sed ardores ac febres sufferunt sine timore, quod nutrita sunt eorum membra cum fervore. Itaque corpora, quae nascuntur sub septentrione, a febri sunt timidiora et imbecilla, sanguinis autem abundantia ferro resistunt sine timore. Vitruv., VI. i. 3, 4.

247. Climate Determines the Mental Qualities of Nations.

Hoc autem verum esse, ex humidis naturae locis graviora fieri et ex fervidis acutiora, licet ita experiendo animadvertere. Calices duo in una fornace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque uno sonitu sumantur: ex his unus in aquam demittatur, postea ex aqua eximatur: tune utrique tangantur. Cum enim ita factum fuerit, largiter inter eos sonitus discrepabit, aequoque pondere non poterunt esse. Ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione

concepta alia propter regionis ardorem acutum spiritum aëris exprimunt tactu, alia propter humoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates. Item propter tenuitatem coeli meridianae nationes ex acuto fervore mente expeditius celeriusque moventur ad consiliorum cogitationes. Septentrionales autem gentes, infusae crassitudine coeli, propter obstantiam aëris humore refrigeratae, stupentes habent mentes. Hoc autem ita esse, a serpentibus licet aspicere, quae per calorem cum exhaustam habent humoris refrigerationem, tuuc acerrime moventur; per brumalia autem et hiberna tempora mutatione coeli refrigeratae, immotae sunt stupore. Ita non est mirandum, si acutiores efficit calidus aër hominum mentes, refrigeratus autem contra tardiores. Cum sint autem meridianae nationes animis acutissimis infinitaque solertia consiliorum, simul ut ad fortitudinem ingrediuntur, ibi succumbunt; quod habent exustas ab sole animorum virtutes. Qui vero refrigeratis nascuntur regionibus, ad armorum vehementiam paratiores sunt, magnisque virtutibus sunt sine timore, sed tarditate animi sine considerantia irruentes, sine solertia, suis oonsiliis refragantur. Vitruv., VI. i. 9, 10.

248. The Situation of Italy is Favourable to the Development of the highest Physical and Mental Capacity.

Cum ergo ab natura rerum haec ita sint in mundo collocata, ut omnes nationes immoderatis mixtionibus sint disparatae, veros inter spatium totius orbis terrarum regionumque medio mundi populus Romanus possidet fines. Namque temperatissimae ad ntramque partem et corporum membris animorumque vigoribus pro fortitudine sunt in Italia gentes. Quemadmodum enim Iovis stella inter Martis ferventissimam et Saturni frigidissimam media currens temperatur, eadem ratione Italia inter septentrionalem meridianamque ab utraque parte mixtionibus temperatas et invictas habet laudes. Itaque refringit barbarorum virtutes forti manu, consiliis meridianorum cogitationes. Ita divina mens civitatem populi Romani egregia temperataque regione collocavit, uti orbis terrarum imperio potiretur. Quodsi ita est, uti dissimiles regiones ab inclinationibus coeli variis generibus sint comparatae, et ut etiam naturae gentium disparibus animis et corporum figuris qualitatibusque nascerentur, non dubitemus aedificiorum quoque rationes ad nationum gentiumque proprietates apte distribuere, cum habeamus ab ipsa rerum natura solertem et expeditam monstrationem. Vitruv., VI. i. 10-12.

« IndietroContinua »