Immagini della pagina
PDF
ePub

5. Painting. The Chief Use of Painting in Antiquity was for Portraits. The Invention of a Process by which Coloured Impressions were multiplied is due to Varro.

Aliter apud maiores in atriis haec erant quae spectarentur, non signa externorum artificum, nec aera, aut marmora: expressi cera vultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilitia funera: semperque defuncto aliquo, totus aderat familiae eius, qui unquam fuerat, populus. Stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. Tablina codicibus implebantur, et monumentis rerum in magistratu gestarum. Aliae foris et circa limina domitarum gentium imagines erant, affixis hostium spoliis, quae nec emtori refigere liceret: triumphabantque etiam dominis mutatis ipsae domus: et erat haec stimulatio ingens, exprobrantibus tectis, quotidie imbellem dominum intrare in alienum triumphum. Exstat Messalae oratoris indignatio, qua prohibuit inseri genti suae Laevinorum alienam imaginem. Similis causa Messalae seni expressit volumina illa, quae de familiis condidit, cum Scipionis Pomponiani transisset atrium, vidissetque adoptione testamentaria Salutiones, (hoc enim ei fuerat cognomen,) Africanorum dedecore irrepentes Scipionum nomini. Sed pace Messalarum dixisse liceat, etiam mentiri clarorum imagines, erat aliquis virtutum amor: multoque honestius, quam mereri, ne quis suas expeteret. Non est praetereundum et novitium inventum. Siquidem non solum ex auro argentove, aut certe ex aere in Bibliothecis dicantur illi, quorum immortales animae in locis iisdem loquuntur: quin immo etiam quae non sunt, finguntur, pariuntque desideria non traditi vultus, sicut in Homero evenit. Quo maius (ut equidem arbitror) nullum est felicitatis specimen, quam semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asinii Pollionis hoc Romae inventum, qui primus Bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandriae et Pergami reges, qui Bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Imaginum amore flagrasse quondam testes sunt et Atticus ille Ciceronis, edito de his volumine, et Marcus Varro benignissimo invento, insertis voluminum suorum fecunditati, non nominibus tantum septingentorum illustrium, sed et aliquo modo imaginibus: non passus intercidere figuras, aut vetustatem aevi contra homines valere, inventor muneris etiam diis invidiosi, quando immortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique, et claudi possent. Plin., N. H., XXXV. ii.

6. Painting. Foreshortening was invented by Pausias. Pausias autem fecit et grandes tabulas, sicut spectatam in Pompeii porticibus boum immolationem. Eam enim picturam primus invenit, quam postea imitati sunt multi, aequavit nemo. Ante omnia cum longitudinem bovis ostendere vellet, adversum eum pinxit, nou transversum: et abunde intelligitur amplitudo. Dein cum omnes, quae volunt eminentia videri, candicantia faciant, coloremque condiant nigro: hic totum bovem atri coloris fecit, umbraeque corpus ex ipso dedit, magna prorsus arte in aequo exstantia ostendens, et in confracto solida omnia. Sicyone et hic vitam egit, diuque fuit illa patria picturae. Tabulas inde e publico omnes propter aes alienum civitatis addictas, Scauri aedilitas Romam transtulit. Plin., N. H., XXXV. xxxix. 24.

7..Painting. The Ancient Masters of Painting produced their Effects with very few Colours.

Quatuor coloribus solis immortalia illa opera fecere: ex albis Melino, ex silaceis Attico, ex rubris Sinopide Pontica, ex nigris. atramento, Apelles, Echion, Melanthius, Nicomachus, clarissimi pictores, cum tabulae eorum singulae oppidorum venirent opibus. Nunc et purpuris in parietes migrantibus, et India conferente fluminum suorum limum, et draconum et elephantorum saniem, nulla nobilis pictura est. Omnia ergo meliora tunc fuere, cum minor copia. Ita est, quoniam, ut supra diximus, rerum, non animi, pretiis excubatur. Plin., N. H., XXXV. xxxii.

8. Painting. Some Facts concerning Apelles, who was esteemed the greatest Painter of Antiquity.

Verum omnes prius genitos futurosque postea superavit Apelles Cous, Olympiade cx11. Picturae plura solus prope quam ceteri omnes contulit, voluminibus etiam editis, quae doctrinam eam continent. Praecipua eius in arte venustas fuit, cum eadem aetate maximi pictores essent: quorum opera cum admiraretur, collaudatis omnibus, deesse iis unam Venerem dicebat, quam Graeci Charita vocant: cetera omnia contigisse: sed hac soli sibi neminem parem. Et aliam gloriam usurpavit, cum Protogenis opus immensi laboris ac curae supra modum anxiae miraretur. Dixit enim, omnia sibi cum illo paria esse, aut illi meliora: sed uno se praestare, quod manum ille de

tabula non sciret tollere: memorabili praecepto, "Nocere saepe nimiam diligentiam." Fuit autem non minoris simplicitatis, quam artis. Nam cedebat Amphioni de dispositione, Asclepiodoro de mensuris, hoc est, quanto quid a quo distare deberet. Scitum est inter Protogenem et eum quod accidit. Ille Rhodi vivebat: quo cum Apelles adnavigasset, avidus cognoscendi opera eius, fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petiit. Aberat ipse, sed tabulam amplae magnitudinis in machina aptatam picturae anus una custodiebat. Haec Protogenem foris esse respondit, interrogavitque, a quo quaesitum diceret. Ab hoc, inquit Apelles: arreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. Reverso Protogeni, quae gesta erant, anus indicavit. Ferunt artificem protinus contemplatum subtilitatem, dixisse Apellem venisse: non enim cadere in alium tam absolutum opus. Ipsumque alio colore tenuiorem lineam in illa ipsa duxisse, praecepisseque abeuntem, si redisset ille, ostenderet, adiiceretque hunc esse quem quaereret: atque ita evenit. Revertitur enim Apelles, sed vinci erubescens, tertio colore lineas secuit, nullum relinquens amplius subtilitati locum. At Protogenes victum se confessus, in portum devolavit, hospitem quaerens. Placuitque sic eam tabulam posteris tradi, omnium quidem, sed artificum praecipuo miraculo. Consumtam eam priore incendio domus Caesaris in Palatio audio: spectatam olim tanto spatio nihil aliud continentem, quam lineas visum effugientes, inter egregia multorum opera inani similem, et eo ipso allicientem, omnique opere nobiliorem. Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo, nunquam tam occupatam diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem: quod ab eo in proverbium venit. Idem perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus, atque post ipsam tabulam latens, vitia quae notarentur auscultabat, vulgum diligentiorem iudicem quam se praeferens. Feruntque a sutore reprehensum, quod in crepidis una intus pauciores fecisset ansas: eodem postero die superbo emendatione pristinae admonitionis cavillante circa crus, indignatum prospexisse, denuntiantem, ne supra crepidam iudicaret, quod et ipsum in proverbium venit. Plin., N. H., XXXV. xxxvi. 10-12.

9. Painting. The Idea of Landscape Painting seems to have struck a Painter named Ludius: but it was not taken up by any Successor.

Decet non sileri et Ardeatis templi pictorem, praesertim civitate donatum ibi, et carmine, quod est in ipsa pictura his versibus:

"Dignis digna loca picturis condecoravit, Reginae Iunonis supremi coniugis templum, Marcus Ludius Helotas Aetolia oriundus,

Quem nunc et post semper ob artem hanc Ardea laudat." Eaque sunt scripta antiquis literis Latinis: non fraudando et Ludio, Divi Augusti aetate, qui primus instituit amoenissimam parietum picturam, villas et porticus, ac topiaria opera, lucos, nemora, colles, piscinas, euripos, amnes, litora, qualia quis optaret, varias ibi obambulantium species, aut_navigantium, terraque villas adeuntium asellis aut vehiculis. Iam piscantes, aucupantesque, aut venantes, aut etiam vindemiantes, sunt in eius exemplaribus: nobiles, palustri accessu villae, succollatis sponsione mulieribus, labantes trepidique feruntur: plurimae praeterea tales argutiae facetissimi salis. Idemque subdialibus maritimas urbes pingere instituit, blandissimo aspectu, minimoque impendio. Plin., N. H., XXXV. xxxvii.

10. Statuary.-A Short Criticism of Greek Statuary.

At

Similis in statuis differentia. Nam duriora, et Tuscanicis proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit. Diligentia ac decor in Polycleto supra ceteros; cui quanquam a plerisque tribuitur palma, tamen, ne nihil detrahatur, deesse pondus putant. Nam ut humanae formae decorem addiderit supra verum, ita non explevisse deorum auctoritatem videtur. Quin aetatem quoque graviorem dicitur refugisse, nihil ausus ultra leves genas. quae Polycleto defuerunt, Phidiae atque Alcameni dantur. Phidias tamen diis quam hominibus efficiendis melior artifex creditur, in ebore vero longe citra aemulum, vel si nihil nisi Minervam Athenis, aut Olympium in Elide Iovem, fecisset: cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur; adeo maiestas operis deum aequavit. Ad veritatem Lysippum ac Praxitelem accessisse optime affirmant. Nam Demetrius tanquam nimius in ea reprehenditur, et fuit similitudinis quam pulchritudinis amantior. Quint., XII. x. 7-9.

11. Statuary.-Draped Effigies were at first usual at Rome: the Nude was adopted owing to Greek Influence.

Togatae effigies antiquitus ita dicabantur. Placuere et nudae tenentes hastam, ab epheborum e gymnasiis exemplaribus, quas Achilleas vocant. Graeca res est, nihil velare: at contra

Romana ac militaris, thoracas addere. Caesar quidem dictator loricatam sibi dicari in foro suo passus est. Nam Lupercorum habitu factae tam novitiae sunt, quam quae nuper prodiere paenulis indutae. Mancinus eodem habitu sibi statuit, quo deditus est. Notatum ab auctoribus, et L. Accium poetam in Camenarum aede maxima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum fuisset. Equestres vero statuae Romanam celebrationem habent, orto sine dubio a Graecis exemplo. Sed illi celetas tantum dicabant in sacris victores. Postea vero et qui bigis vel quadrigis vicissent. Unde et nostri currus nati in his qui triumphavissent. Serum hoc, et in his non nisi a Divo Augusto seiuges, sicut et elephanti. Plin., N. H., XXXIV. x

12. Statuary.- A List of some of the more Ancient Statues in Rome.

Atti Navii statua fuit ante Curiam, cuius basis conflagravit Curia incensa Publii Clodii funere. Fuit et Hermodori Ephesii in Comitio, legum, quas Decemviri scribebant, interpretis, publice dicata. Alia causa, alia auctoritas M. Horatii Coclitis statuae, quae durat hodieque, cum hostes a ponte sublicio solus arcuisset. Equidem et Sibyllae iuxta Rostra esse non miror, tres sint licet una, quam Sextus Pacuvius Taurus aedilis plebis instituit: duae, quas M. Messala. Primas putarem has, et Atti Navii, positas aetate Tarquinii Prisci, nisi regum antecedentium essent in Capitolio. Ex his Romuli est sine tunica, sicut et Camilli in Rostris, et ante aedem Castorum fuit Q. Marcii Tremuli equestris togata, qui Samnites bis devicerat, captaque Anagnia, populum stipendio liberaverat. Inter antiquissimas sunt et Tulli Cloelii, Lucii Roscii, Spurii Nautii, C. Fulcinii in Rostris, a Fidenatibus in legatione interfectorum. Hoc a republica tribui solebat iniuria caesis, sicut et P. Iunio, et Tito Coruncanio, qui ab Teuca Illyriorum regina interfecti erant. Non omittendum videtur, quod annales adnotavere, tripedaneas his statuas in Foro statutas. Haec videlicet mensura honorata tunc erat. Non praeteribo Cn. Octavium ob unum scilicet verbum. Hic regem Antiochum, daturum se responsum dicentem, virga quam tenebat forte circumscripsit, et prius quam egrederetur circulo illo, responsum dare coegit. In qua legatione interfecto senatus statuam poni iussit quam oculatissimo loco in Rostris. Invenitur statua decreta et Taraciae Caiae, sive Suffetiae virgini Vestali, ut poneretur ubi vellet: quod adiectum non minus honoris habet, quam feminae esse decretam.

« IndietroContinua »