Languida non tacitum per freta vexit onus. Non grege de domini, sed tua, Ceste, manus. Ipse puer nobis, ipse sitire caper. Det numerum cyathis Instanti litera Rufi : Si dubia est, septunce trahar: si fallit amantem, Mart., viii. 51. 20. Description of the Temple of Diana at Ephesus. Magnificentiae vera admiratio exstat templum Ephesiae Dianae ducentis viginti annis factum a tota Asia. In solo id palustri fecere, ne terrae motus sentiret, aut hiatus timeret. Rursus ne in lubrico atque instabili fundamenta tantae molis locarentur, calcatis ea substravere carbonibus, dein velleribus lanae. Universo templo longitudo est ccccxxv pedum, latitudo ducentorum viginti, columnae centum viginti septem a singulis regibus factae, LX pedum altitudine: ex iis XXXVI caelatae, una a Scopa. Operi praefuit Chersiphron architectus. Summa miracula, epistylia tantae molis attolli potuisse. Id consecutus est ille aeronibus arena plenis, molli clivo super capita columnarum exaggerato, paulatim exinaniens imos, ut sensim opus in cubili sederet. Difficillime hoc contigit in limine ipso, quod foribus imponebat. Etenim ea maxima moles fuit: nec sedit in cubili, anxio artifice, mortis destinatione suprema. Traduntque in ea cogitatione fessum nocturno tempore in quiete vidisse praesentem Deam, cui templum fiebat, hortantem ut viveret: se composuisse lapidem, atque ita postero die apparuit, et pondere ipso correctus videbatur. Cetera eius operis ornamenta plurium librorum instar obtinent, nihil ad speciem naturae pertinentia. Plin., N. H., XXXVI. xxi. 21. Music.-Its Origin. At liquidas avium voces imitarier ore Inde minutatim dulcis didicere querellas, Lucr., v. 1379–1389. 22. Music.-Technical Development of the Art. Musicam Amphion. Fistulam et monaulum Pan Mercurii: obliquam tibiam Midas in Phrygia: geminas tibias Marsyas in eadem gente, Lydios modulos Amphion: Dorios Thamyras Thrax: Phrygios Marsyas Phryx: Citharam Amphion: ut alii, Orpheus: ut alii, Linus. Septem chordis additis Terpander. Octavam Simonides addidit: nonam Timotheus. Cithara sine voce cecinit Thamyras primus: cum cantu Amphion: ut alii, Linus. Citharoedica carmina composuit Terpander. Cum tibiis canere voce Troezenius Ardalus instituit. Saltationem armatam Curetes docuere, Pyrrhichen Pyrrhus, utramque in Creta. Plin., N. H., VII. xvii. 23. Music.-The Value of Music as bracing the Mental Tone and strengthening the Character. Claros nomine sapientiae viros, nemo dubitaverit, studiosos musices fuisse; quum Pythagoras atque eum secuti, acceptam sine dubio antiquitus opinionem, vulgaverint, mundum ipsum eius ratione esse compositum; quam postea sit lyra imitata. Nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam vocant áquorías, sonum quoque his motibus dederunt. Nam Plato, quum in aliis quibusdam, tum praecipue in Timaeo, ne intelligi quidem, nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint, potest. Quid de philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat? Duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum, et exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis. Quid autem aliud in nostris legionibus cornua ac tubae faciunt? quorum concentus quanto est vehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat. Non igitur frustra Plato civili viro, quem no vocant, necessariam musicen credidit. Et eius sectae, quae aliis severissima, aliis asperrima videtur, principes in hac fuere sententia, ut existimarent, sapientum aliquos nonnullam operam his studiis accommodaturos. Et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor, musices disciplinam probavit. Atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse: siquidem et remigem cantus hortatur; nec solum in iis operibus, in quibus plurium conatus, praeeunte aliqua iucunda voce, conspirat; sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur. Quint., I. x. 12-16. 24. Music. The Value of Music as an Aid to Literary Culture. Veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit. Versus quoque Saliorum habent carmen. Quae quum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum, ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi videntur, curam musices, quantam illa recipiebat aetas, defuisse. Denique in proverbium usque Graecorum celebratum est, "Indoctos a Musis atque a Gratiis abesse." Verum quid ex ea proprie petat futurus orator, disseramus. Numeros musice duplices habet, in "vocibus" et in "corpore;" utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. "Vocis" rationem Aristoxenus musicus dividit in vu et μέλο; ἔμμετρον quorum alterum “ modulatione ac canore alterum "sonis" constat. Num igitur non haec omnia oratori necessaria? quorum unum ad gestum, alterum ad collocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet. Si habebit in primis curam vocis orator, quid tam Musices proprium? Sed ne haec quidem praesumenda pars est: ut uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui concionanti consistens post eum musicus, fistula, quam rovάgio vocant, modos, quibus deberet intendi, ministrabat. Haec ei cura inter turbidissimas actiones, vel terrenti optimates, vel iam timenti fuit. Quint., I. x. 20-22, 27, 28. 25. The Drama.—Its First Introduction into Rome, and Sketch of its Subsequent Development. Eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit. Et quum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis, ludi quoque scenici, nova res bellicoso populo, (nam Circi modo spectaculum fuerat) inter alia coelestis irae placamina instituti dicuntur. Ceterum parva quoque (ut ferme principia omnia) et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. Imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus, coepere; nec absoni a voce motus erant. Accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. Vernaculis artificibus, quia hister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum: qui non, sicut ante, Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant; sed impletas modis saturas, descripto iam ad tibicinem cantu, motuque congruenti peragebant. Livius post aliquot annos, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam facere, (idem scilicet, id quod omnes tum erant, suorum carminum actor) dicitur, quum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem quum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat. Inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorum voci relicta. Postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem paullatim verterat; iuventus, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit: quae exodia postea appellata, consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui passa est. Eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur, et stipendia, tanquam expertes artis ludicrae, faciant. Inter aliarum parva principia rerum, ludorum quoque prima origo ponenda visa est: ut appareret, quam ab sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit. Liv., vii. 2. 26. The Drama.-The Progress of Dramatic Art. Tibia non, ut nunc, orichalco iuncta tubaeque Sic etiam fidibus voces crevere severis, 27. The Drama.-Licentiousness of the Mimes, and General Indecency of the Stage under the Emperors. Quid, si scripsissem mimos, obscaena iocantes, Scribere si fas est imitantes turpia mimos; Scilicet in domibus vestris ut prisca virorum |