Sic madidos siccat digitis Venus uda capillos: Ov. Tr., ii. 497–529. 28. The Drama.-Terence complains that a Play had no fair chance against the more Sensational attractions of the Amphitheatre. Hecyram ád vos refero, quám mihi per siléntium Sedábit, si erit adiútrix nostrae indústriae. Ter., Hec. Prol., 21-40. 29. The Drama.-The Drama had fallen in the time of Augustus into almost total Neglect in comparison with the various forms of "Spectacle." Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam, Si discordet eques, media inter carmina poscunt Esseda festinant, pilenta, petorrita, naves, Hor. Ep., II. i. 182–207. 30. The Drama.-The Degenerate Nobles, incapable of appreciat ing true Greatness, substitute for it the false Ambition of the Stage. Consumtis opibus vocem, Damasippe, locasti 31. The Drama.-Nero's Passion for the Stage. Non Ne tamen adhuc publico theatro dehonestaretur, instituit ludos, Iuvenalium vocabulo, in quos passim nomina data. nobilitas cuiquam, non aetas aut acti honores impedimento, quominus Graeci Latinive histrionis artem exercerent, usque ad gestus modosque haud viriles. Quin et feminae inlustres deformia meditari: exstructaque apud nemus, quod navali stagno circumposuit Augustus, conventicula et cauponae, et posita veno inritamenta luxui. Dabanturque stipes, quas boni necessitate, intemperantes gloria consumerent. Inde gliscere flagitia et infamia; nec ulla moribus olim corruptis plus libidinum circumdedit, quam illa conluvies. Vix artibus honestis pudor retinetur: nedum, inter certamina vitiorum, pudicitia aut modestia aut quidquam probi moris reservaretur. Postremo ipse scenam incedit, multa cura tentans citharam et praemeditans adsistentibus facibus. Accesserat cohors militum, centuriones tribunique, et maerens Burrus ac laudans. Tuncque primum conscripti sunt equites Romani, cognomento Augustanorum, aetate ac robore conspicui, et pars ingenio procaces, alii in spe potentiae. Hi dies ac noctes plausibus personare, formam principis vocemque deum vocabulis adpellantes: quasi per virtutem clari honoratique agere. Tac. Ann., xiv. 15. 32. The Drama.-A Defence of the Practice of " Contamination," or the Combined Imitation of more than one Original. Poéta quum primum ánimum ad scribendum ádpulit, Populo út placerent, quás fecisset fábulas: Nam in prólogis scribúndis operam abútitur, Non qui árgumentum nárret, sed qui málevoli Veterís poetae máledictis respóndeat. Nunc, quám rem vitio dént, quaeso animum advórtite. Qui utrámvis recte nórit, ambas nóverit. Non íta dissimili sunt árgumento, séd tamen Quae cónvenere, in Andriam ex Perínthia hic Id istí vituperant fáctum, atque in eo disputant, Faciúnt nae intellegéndo, ut nihil intéllegant: Quorum aémulari exóptat negligéntiam Potiús, quam istorum obscúram diligéntiam. Ter., Andr. Prol., 1.-31. 33. The Drama.-Roscius, the great Comic Actor. Saepe enim soleo audire Roscium, quum ita dicat, se adhuc reperire discipulum quem quidem probaret potuisse neminem; non quo non essent quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset vitii, id ferre ipse non posset. Nihil est enim tam insigne nec tam ad diuturnitatem memoriae stabile, quam id, in quo aliquid offenderis. Itaque ut ad hanc similitudinem huius histrionis oratoriam laudem dirigamus, videtisne, quam nihil ab eo nisi perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiat? nihil nisi ita, ut deceat et uti omnes moveat atque delectet? Itaque hoc iamdiu est consecutus, ut, in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius diceretur. Cic., De Or., I. xxviii. 8. f. 34. The Drama.-Charges in the Arrangements of the Comic Stage. Primis temporibus omnia, quae in scena versantur, in comoedia agebantur. Nam Pantomimus et Pythaules et Choraules in comoedia canebant. Sed quia non poterant omnia simul apud omnes artifices pariter excellere, si qui erant inter actores comoediarum pro facultate et arte potiores, principatum sibi artificii vindicabant. Sic factum est, ut, nolentibus cedere mimis in artificio suo ceteris, separatio fieret reliquorum. Nam dum potiores inferioribus, qui in omni ergasterio erant, servire dedignabantur, se ipsos a comoedia separaverunt: ac sic factum est, ut exemplo semel sumpto, unusquisque artis suae rem exsequi coeperit, neque in comoediam venire: cuius rei indicia produnt nobis antiquae comoediae, in quibus invenimus, ACTA TIBIIS PARIBUS aut IMPARIBUS, aut SARRANIS. Quando enim chorus canebat, choricis tibiis, id est choraulicis, artifex concinebat. In canticis autem, pythaulicis responsabat. Sed quod PARIBUS TIBIIS vel IMPARIBUS invenimus scriptum, hoc significat: si quando monodio agebat, unam tibiam inflabat: si quando synodio, utramque. Suet., Fr. ap. Diom., III. p. 489. 35. The Drama.-Observations on the Construction of Theatres. Apud maiores theatri gradus tantum fuerunt. Nam scena de ligno tantum ad tempus fiebat, unde hodieque permansit consuetudo, ut componantur pegmata a ludorum theatralium editoribus. Scena autem, quae fiebat, aut versilis erat, aut ductilis. Versilis tunc erat, quum subito tota machinis qui busdam convertebatur, et aliam picturae faciem ostendebat. Ductilis tunc, quum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur interior. Unde perite utrumque tetigit, dicens, "Versis discedat frontibus:" singula singulis complectens sermonibus. Quod Varro et Suetonius commemorant. ap. Serv. Georg., iii. 24. Suet., B. THEORY OF THE ORATORICAL ART. 36. There is an Ideal Orator, and an Ideal Eloquence, which are far more perfect than anything that has ever been realised. Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo, qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero, quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil possit esse praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius. Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit, unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur, quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et iis picturis, quas nominavi, cogitare tamen possumus pulchriora. Nec vero ille artifex, quum faceret Iovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. Ut igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur ea, quae sub oculos ipsa cadunt, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus. Has rerum formas appellat ideas ille non intelligendi solum, sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister, Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intelligentia contineri; cetera nasci, occidere, fluere, labi, nec diutius esse uno et eodem statu. Quidquid est igitur, de quo ratione et via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum. Cic., Or., ii. 7., iii. 10. |