Immagini della pagina
PDF
ePub

Ista tamen omnia, quae aut temere aut astute vera dicunt, prae ceteris, inquit, quae mentiuntur, pars ea non fit millesima. Haec autem, quae dicentem Favorinum audivimus, multa etiam memini poëtarum veterum testimonia confirmare, quibus huiuscemodi ambages fallaciosae confutantur; ex quibus est Pacuvianum illud:

"Nam si qui, quae eventura sunt, praevideant, aequiparent Iovi."

Item Attianum illud:

"Nihil," inquit, "credo auguribus, qui aures verbis divitant Alienas, suas ut auro locupletent domos.”

Item Favorinus, deterrere volens ac depellere adolescentes a genethliacis istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos se pollicentur, nullo pacto adeundos esse consulendosque huiuscemodi argumentis concludebat: Aut adversa inquit, eventura dicunt, aut prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra exspectando. Si adversa dicunt et mentiuntur, miser fies frustra timendo. Sin vera respondent, eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias. Si felicia promittunt, eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et exspectatio te spei suspensum fatigabit, et futurum gaudii fructum spes tibi iam praeflorabit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus, res futuras praesagientibus. Aul. Gell., xiv. 1. 32.

34. A Warning against Religious Quacks.

Ego deum genus esse dixi et dicam semper caelitum,
Sed eos non curare opinor, quid agat humanum genus:
Nam si curent, bene bonis sit, male malis, quod nunc abest.
Sed superstitiosi vates impudentesque arioli,
Aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat,
Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam,
Quibus divitias pollicentur, ab eis drachumam ipsi petunt.

Enn. Telam. fr. ap. Cic. de Div., ii. 50 and i. 5S.

35. Right Worship depends on a Right Conception of the Divine Nature.

Quomodo sint dii colendi, solet praecipi. Accendere aliquem lucernam sabbatis prohibeamus: quoniam nec lumine dii egent, et ne homines quidem delectantur fuligine. Vetemus saluta

tionibus matutinis fungi, et foribus assidere templorum: humana ambitio istis officiis capitur. Deum colit, qui novit. Vetemus lintea et strigiles Iovi ferre, et speculum tenere Iunoni. Non quaerit ministros Deus: quidni? Ipse humano generi ministrat: ubique et omnibus praesto est. Audiat licet, quemadmodum se gerere in sacrificiis debeat, quam procul resilire a molestiis ac superstitionibus: nunquam satis profectum erit, nisi qualem debet Deum, mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficia gratis dantem. Quae caussa est diis benefaciendi natura. Errat, si quis putat illos nocere velle: non possunt. Nec accipere iniuriam queunt, nec facere. Laedere etenim laedique, coniunctum est. Summa illa ac pulcherrima omnium natura, quos periculo exemit, nec periculosos quidem fecit. Primus est deorum cultus, deos credere: deinde reddere illis maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla maiestas est. Scire, illos esse qui praesident mundo, qui universa vi sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt, interdum curiosi singulorum. Hi nec dant malum, nec habent: ceterum castigant quosdam, et coërcent, et irrogant poenas, et aliquando specie boni puniunt. Vis deos propitiare? bonus esto. Satis illos coluit, quisquis imitatus est. Sen., Ep. xv., iii. (95), 47–50.

36. The Worship of a Pure Heart.

O curvae in terras animae, et coelestium inanes!
Quid iuvat hoc, templis nostros immittere mores,
Et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa ?
Haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo:
Haec Calabrum coxit vitiato murice vellus:
Haec baccam conchae rasisse, et stringere venas
Ferventis massae crudo de pulvere iussit.

Peccat et haec, peccat: vitio tamen utitur. At vos
Dicite, pontifices, in sacro quid facit aurum?
Nempe hoc, quod Veneri donatae a virgine puppae.

Quin damus id Superis, de magna quod dare lance
Non possit magni Messalae lippa propago:
Compositum ius fasque animo, sanctosque recessus
Mentis, et incoctum generoso pectus honesto.
Haec cedo ut admoveam templis, et farre litabo.
Persius, Sat. II., 61-75.

37. The Worship of a Pure Heart.
Caelo supinas si tuleris manus
Nascente Luna, rustica Phidyle,

Si ture placaris et horna

Fruge Lares avidaque porca,
Nec pestilentem sentiet Africum
Fecunda vitis, nec sterilem seges
Robiginem aut dulces alumni
Pomifero grave tempus anno.

Nam quae nivali pascitur Algido
Devota quercus inter et ilices
Aut crescit Albanis in herbis
Victima, Pontificum secures
Cervice tinget. Te nihil attinet
Tentare multa caede bidentium
Parvos coronantem marino
Rore deos fragilique myrto.
Immunis aram si tetigit manus,
Non sumptuosa blandior hostia
Mollivit aversos Penates

Farre pio et saliente mica.

Horace, III. Od. 23.

38. Labienus advises Cato to consult the Oracle.
Stabant ante fores populi, quos miserat Eos,
Cornigerique Iovis monitu nova fata petebant:
Sed Latio cessere duci : comitesque Catonem
Orant, exploret Libycum memorata per orbem
Numina, de fama tam longi iudicet aevi.
Maximus hortator scrutandi voce deorum
Eventus Labienus erat. "Sors obtulit," inquit,
"Et Fortuna viae tam magni numinis ora
Consiliumque dei: tanto duce possumus uti
Per Syrtes, bellique datos cognoscere casus.
Nam cui crediderim superos arcana daturos
Dicturosque magis, quam sancto vera Catoni?
Certe vita tibi semper directa supernas

Ad leges, sequerisque deum. Datur, ecce, loquendi
Cum love libertas: inquire in fata nefandi
Caesaris, et patriae venturos excute mores:
Iure suo populis uti legumque licebit,
An bellum civile perit. Tua pectora sacra
Voce reple: durae semper virtutis amator
Quaere quid est virtus, et posce exemplar honesti."
Lucan, ix. 543–562.

39. Cato declares that Truth may be learned without the Aid of Oracles.

Ille deo plenus, tacita quem mente gerebat, Effudit dignas adytis e pectore voces:

[ocr errors]

"Quid quaeri, Labiene, iubes? An liber in armis
Occubuisse velim potius, quam regna videre?
An sit vita nihil, et longa? an differat aetas?
An noceat vis ulla bono? Fortunaque perdat
Opposita virtute minas? laudandaque velle
Sit satis, et numquam successu crescat honestum ?
Scimus, et haec nobis non altius inseret Hammon.
Haeremus cuncti superis, temploque tacente,
Nil agimus nisi sponte dei: nec vocibus ullis
Numen eget dixitque semel nascentibus auctor
Quidquid scire licet: steriles nec legit arenas,
Ut caneret paucis, mersitque hoc pulvere verum :
Estque dei sedes, ubi terra, et pontus, et aer,

Et coelum, et virtus. Superos quid quaerimus ultra?
Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris
Sortilegis egeant dubii, semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,

Sed mors certa facit: pavido fortique cadendum est.
Hoc satis est dixisse Iovem." Sic ille profatur:
Servataque fide templi discedit ab aris,

Non exploratum populis Hammona relinquens.

40. A Prayer.

Lucan, ix. 563-585.

Si qua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, quum se cogitat esse pium;
Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
Divum ad fallendos numine abusum homines.
Multa parata manent in longa aetate, Catulle,
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam quaecumque homines bene quoiquam aut dicere pos

sunt

Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.

Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Quare iam te cur amplius excrucies?

Quin tu animum offirmas itaque, istinc teque reducis
Et, diis invitis, desinis esse miser ?

Difficile est, longum subito deponere amorem:

Difficile est; verum hoc qua lubet efficias.

Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum.
Hoc facias, sive id non pote, sive pote.

O dii, si vostrum est misereri, aut si quibus umquam
Extrema iam ipsa in morte tulistis opem :
Me miserum adspicite: et, si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi,
Quae mihi subrepens imos, ut torpor, in artus,
Expulit ex omni pectore laetitias.

Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica velit :
Ipse valere opto, et taetrum hunc deponere morbum.
O dii, reddite mi hoc pro pietate mea.

41. What we ought to pray for.

Catull., lxxiv.

"Nil ergo optabunt homines?" Si consilium vis,
Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris.
Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.
Carior est illis homo, quam sibi. Nos, animorum
Impulsu et caeca magnaque cupidine ducti,
Coniugium petimus, partumque uxoris at illis.
Notum, qui pueri qualisque futura sit uxor.
Ut tamen et poscas aliquid, voveasque sacellis
Exta, et candiduli divina tomacula porci :
Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.
Fortem posce animum, mortis terrore carentem,
Qui spatium vitae extremum inter munera ponat
Naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis aerumnas credat saevosque labores
Et Venere, et coenis, et pluma Sardanapali.
Monstro, quod ipse tibi possis dare: semita certe
Tranquillae per virtutem patet unica vitae.
Nullum numen habes, si sit prudentia; sed te
Nos facimus, Fortuna, deam, coeloque locamus.
Juven., x. 346–366.

42. Temples should be built for the Gods.

Nam a patribus acceptos deos ita placet coli, si huic legi paruerint ipsi. Patrum delubra esse in urbibus censeo, nec sequor magos Persarum; quibus auctoribus Xerxes inflam

« IndietroContinua »