Immagini della pagina
PDF
ePub

37. The Genius of Greek Eloquence Contrasted with that of Latin.

Quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici, det mihi in eloquendo eandem iucunditatem, et parem copiam. Quod si negatum est, sententias aptabimus iis vocibus, quas habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus certe verbis miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione. Nam quo minus adiuvat sermo, rerum inventione pugnandum est. Sensus sublimes variique eruantur. Permovendi omnes affectus erunt, oratio translationum nitore illuminanda. Non possumus esse tam graciles: simus fortiores. Subtilitate vincimur: valeamus pondere. Proprietas penes illos est certior: copia vincamus. Ingenia Graecorum, etiam minora, suos portus habent: nos plerumque maioribus velis moveamur, validior spiritus nostros sinus tendat. Non tamen alto semper feremur: nam et litora interim sequenda sunt. Illis facilis per quaelibet vada accessus: ego aliquid, non multo, tamen, altius, in quo mea cymba non sidat, inveniam. Neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo, et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis; sed exigenda ut optime possumus: possumus autem rerum et modo et iudicio esse similes: verborum gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus condienda est. Annon in privatis et acutus, et non asper, et non indistinctus, et non supra modum elatus M. Tullius? non in M. Calidio insignis haec virtus? non Scipio, Laelius, Cato in eloquendo velut Attici Romanorum fuerunt? Qui porro non satis est, quo nihil esse melius potest? Quint., XII. x. 35-39.

38. Statement of Different Theories as to the Origin of Eloquence.

Nec diu nos moretur quaestio, "quae rhetorices origo sit." Nam cui dubium est, quin sermonem ab ipsa rerum natura geniti protinus homines acceperint (quod certe principium est eius rei), huic studium et incrementum dederit utilitas, summam ratio et exercitatio? Nec video, quare curam dicendi putent quidam inde coepisse, quod ii, qui in discrimen aliquod vocabantur, accuratius loqui, defendendi sui gratia, instituerint. Haec enim, ut honestior causa, ita non utique prior est: quum praesertim accusatio praecedat defensionem: nisi quis dicit, etiam gladium fabricatum ab eo prius, qui ferrum in tutelam sui, quam qui in perniciem alterius, compararit.

Initium ergo dicendi dedit natura; initium artis, observatio. Homines enim, sicut in medicina, quum viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem: ita, quum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprehenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quaedam, secundum rationem eorum, adiecerunt ipsi quoque: haec confirmata sunt usu: tum, quae sciebat quisque, docuit. Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dedit: in quibus fuisse vim dicendi necesse est: cur tamen hanc primam originem putet, non video; quum sint adhuc quaedam vagae et sine urbibus ac sine legibus gentes, et tamen, qui sunt in his nati, et legationibus fungantur, et accusent aliqua ac defendant, et denique alium alio melius loqui credant. Quint., III. ii. 1-4.

39. Qualifications of the Perfect Orator.-(a.) Power of Invention.

Nam et invenire et iudicare, quid dicas, magna illa quidem sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis prudentiae, quam eloquentiae: qua tamen in caussa est vacua prudentia? Noverit igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum et rationum locos. Nam quoniam, quidquid est, quod in controversia aut in contentione versetur, in eo aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur; sitne, signis; quid sit, definitionibus; quale sit, recti pravique partibus; quibus ut uti possit orator, non ille vulgaris, sed hic excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, avocat controversiam. Latius enim de genere, quam de parte disceptare licet; ut, quod in universo sit probatum, id in parte sit probari necesse. Haec igitur quaestio, a propriis personis et temporibus ad universi generis orationem traducta, appellatur Sia In hac Aristoteles adolescentes, non ad philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum, in utramque partem, ut ornatius et uberius dici posset, exercuit; idemque locos (sic enim appellat) quasi argumentorum notas tradidit, unde omnis in utramque partem traheretur oratio. Facile igitur hic noster, (non enim declamatorem aliquem de ludo, aut rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum quaerimus,) quoniam loci certi traduntur, percurret omnes, utetur aptis, generatim dicet; ex quo emanant etiam, qui communes appellantur loci. Nec vero utetur imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget. Non enim semper, nec in omnibus caussis ex iisdem eadem argumentorum momenta sunt. Iudicium igitur adhibebit nec inveniet solum, quid dicat, sed etiam

expendet. Nihil enim est feracius ingeniis, iis praesertim, quae disciplinis exculta sunt. Sed ut segetes fecundae et uberes non solum fruges, verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus, sic interdum ex illis locis aut levia quaedam aut caussis aliena aut non utilia gignuntur; quorum ab oratoris iudicio delectus magnus adhibebitur. Alioqui quonam modo ille in bonis haerebit et habitabit suis? aut molliet dura aut occultabit, quae dilui non poterunt, atque omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud afferet, quod oppositum probabilius sit, quam illud, quod obstabit. Cic., Or., xiv. 44-xv. 49.

40. Qualifications of the Perfect Orator.-(b.) Power of Expression by Voice and Gesture.

Ac vocis quidem bonitas optanda est: non est enim in nobis, sed tractatio atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit: omnes sonorum, tum intendens, tum remittens, persequetur gradus: idemque motu sic utetur, nihil ut supersit in gestus. Status erectus et celsus; rarus incessus, nec ita longus; excursio moderata eaque rara; nulla mollitia cervicum, nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens; trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione, brachii proiectione in contentionibus, contractione in remissis. Vultus vero, qui secundum vocem plurimum potest, quantam affert tum dignitatem, tum venustatem ! in quo quum effeceris, ne quid ineptum aut vultuosum sit, tum oculorum est quaedam magna moderatio. Nam ut imago est animi vultus, sic indices oculi; quorum et hilaritatis et vicissim tristitiae modum res ipsae, de quibus agetur, temperabunt. Cic., Or., xviii. 59, 60.

41. Qualifications of the Perfect Orator.-(c.) A Just Sense of Propriety in his Choice of Style.

Est autem, quid deceat, oratori videndum non in sententiis solum, sed etiam in verbis. Non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas, nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum, semperque in omni parte orationis, ut vitae, quid deceat, est considerandum: quod et in re, de qua agitur, positum est, et in personis et eorum, qui dicunt, et eorum, qui audiunt. Itaque hunc locum longe et late patentem philosophi solent in officiis tractare, (non quum de recto ipso disputant, nam id quidem unum est ;) grammatici in poetis, eloquentes in omni et genere et parte caussarum.

Quam enim indecorum est, de stillicidiis quum apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter! Hic genere toto, at persona alii peccant aut sua aut iudicum aut etiam adversariorum, nec re solum, sed saepe verbo; etsi sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res saepe aut probatur aut reiicitur alio atque alio elata verbo. In omnibusque rebus videndum est, quatenus: etsi enim suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium, quam parum. Quum hoc decere, (quod semper usurpamus in omnibus dictis et factis, minimis et maximis,) quum hoc, inquam, decere dicamus, illud non decere, et id usquequaque, quantum sit, appareat, in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere, an oportere dicas; (oportere enim perfectionem declarat officii, quo et semper utendum est et omnibus decere quasi aptum esse consentaneumque tempori et personae; quod quum in factis saepissime, tum in dictis valet, in vultu denique et gestu et incessu ;) contraque item dedecere; (quod si poeta fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, quum probi orationem affingit improbo, stultove sapientis; si denique pictor ille vidit, quum immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, maestior Ulixes, maereret Menelaus, obvolvendum caput Agamemnonis esse, quoniam summum illum luctum penicillo non posset imitari; si denique histrio, quid deceat, quaerit: quid faciendum oratori putemus?) sed quum hoc tantum sit; quid in caussis earumque quasi membris faciat, orator viderit. Illud quidem perspicuum est, non modo partes orationis, sed etiam caussas totas, alias alia forma dicendi esse tractandas. Cic., Or., xxi. 71-74.

42. Qualifications of the Perfect Orator.-(d.) A nice Discrimination in the Employment of Wit and Humour.

Huic generi orationis aspergentur etiam sales, qui in dicendo nimium quantum valent; quorum duo genera sunt, unum facetiarum, alterum dicacitatis. Utetur utroque; sed altero in narrando aliquid venuste, altero in iaciendo mittendoque ridiculo, cuius genera plura sunt; sed nunc aliud agimus. Illud admonemus tamen, ridiculo sic usurum oratorem, ut nec nimis frequenti, ne scurrile sit; nec subobsceno, ne mimicum; nec petulanti, ne improbum; nec in calamitatem, ne inhumanum ; nec in facinus, ne odii locum risus occupet; neque aut sua persona aut iudicum aut tempore alienum. Haec enim ad illud indecorum referuntur. Vitabit etiam quaesita nec ex tempore ficta, sed domo allata, quae plerumque sunt frigida. Parcet et

amicitiis et dignitatibus; vitabit insanabiles contumelias, tantummodo adversarios figet, nec eos tamen semper nec omnes nec omni modo. Quibus exceptis sic utetur sale et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem cognoverim neminem, quum id certe sit quam maxime Atticum. Hanc ego iudico formam summissi oratoris, sed magni tamen et germani Attici; quoniam, quidquid est salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum est, e quibus tamen nou omnes faceti. Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil videtur urbanius, sed non tam dicax fuit, quam facetus. Est autem illud acrioris ingenii, hoc maioris artis. Cic., Or., xxvi. 87–90.

43. Qualifications of the Perfect Orator.-(e.) The Power of arousing the Emotions.

Duo sunt, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciant; quorum alterum est, quod Graeci vocant, ad naturas et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod iidem antió nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius, come, iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc, vehemens, incensum, incitatum, quo caussae eripiuntur quod quum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. Quo genere nos mediocres aut multo etiam minus; sed magno semper usi impetu, saepe adversarios de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius. A nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit. Nobis privata in caussa magna et gravi quum coepisset Curio pater respondere, subito assedit, quum sibi venenis ereptam memoriam diceret. Quid ego de miserationibus loquar? quibus eo sum usus pluribus, quod, etiamsi plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere, non ingenio, sed dolore assequebar. Quae qualiacumque in me sunt: (me enim ipsum poenitet, quanta sint:) sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa quum aguntur, quam quum leguntur, videri solent. Nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est; (qua nos ita dolenter uti solemus, ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in caussa, excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum;) sed est faciendum etiam, ut irascatur iudex, mitigetur, invideat, faveat, contemnat, admiretur, oderit, diligat, cupiat, satietate

« IndietroContinua »