Immagini della pagina
PDF
ePub

afficiatur, speret, metuat, laetetur, doleat; qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae. Nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non tentatus sit: dicerem perfectum, si ita iudicarem; nec in veritate crimen arrogantiae extimescerem; sed, ut supra dixi, nulla me ingenii, sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam; nec umquam is, qui audiret, incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio. Cic., Or., xxxvii. 128–132.

44. Qualifications of the Perfect Orator.-(f.) He should have a Mind well Stored with Philosophy, Dialectic, Ethics, and Physics.

Noverit primum vim, naturam, genera verborum et simplicium et copulatorum; deinde quot modis quidque dicatur; qua ratione verum falsumne sit iudicetur; quid efficiatur e quoque, quid cui consequens sit quidque contrarium; quumque ambigue multa dicantur, quomodo quidque eorum dividi explanarique oporteat. Haec tenenda sunt oratori; (saepe enim occurrunt ;) sed quia sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in his explicandis quidam orationis nitor. Erit igitur haec facultas in eo, quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit, neque id faciat tam presse et anguste, quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed quum explanatius, tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intelligentiam accommodatius. Idemque etiam, quum res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet. Quando autem id faciat aut quomodo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi, iudicem me esse, non doctorem volo. Nec vero dialecticis modo sit instructus, sed habeat omnes philosophiae notos ac tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in caussas, sed ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia, quam dixi, graviter, ample, copiose dici et explicari potest. De materia loquor orationis etiam nunc, non ipso de genere dicendi ; volo enim prius habeat orator rem, de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet, quibus verbis quidque dicat aut quomodo. Quem etiam, quo grandior sit et quodammodo excelsior, ut de Pericle dixi supra, ne physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia profecto,

T

quum se a caelestibus rebus referet ad humanas, excelsius magunificentisque et dicet et sentiet. Cic., Or., xxxii. 115, xxxiv.

119.

45. Qualifications of the Perfect Orator.—(g.) Also with Legal Knowledge, History, and Technical Rhetoric.

Quumque illa divina cognoverit, nolo ignoret ne haec quidem humana. Ius civile teneat, quo egent caussae forenses quotidie. Quid est enim turpius, quam legitimarum et civilium controversiarum patrocinia suscipere, quum sis legum et civilis iuris ignarus? Cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae veteris ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis, sed et imperiosorum populorum et regum illustrium; quem laborem nobis Attici nostri levavit labor, qui conservatis notatisque temporibus, nihil quum illustre praetermitteret, annorum septingentorum memoriam uno libro colligavit. Nescire autem, quid antea quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi memoria rerum veterum cum superioribus contexitur? Commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi affert et fidem. Sic igitur instructus veniet ad caussas: quarum habebit genera primum ipsa cognita. Erit enim ei perspectum, nihil ambigi posse, in quo non aut res controversiam faciat aut verba: res aut de vero aut de recto aut de nomine: verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando aliud in sententia videtur esse, aliud in verbis, genus est quoddam ambigui, quod ex praeterito verbo fieri solet, in quo, quod est ambiguorum proprium, res duas significari videmus. Quum tam pauca sint genera caussarum, etiam argumentorum praecepta pauca sunt. Traditi sunt, e quibus ea ducantur, duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri assumpti. Cic., Or., xxxiv. 120-122.

46. Qualifications of the Perfect Orator.-(h.) He should be a Student of Poetry.

Plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poëtarum multique eius iudicium sequuntur: neque immerito. Namque ab his et in rebus spiritus, et in verbis sublimitas, et in affectibus motus omnis, et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita quotidiano actu forensi ingenia, optime rerum talium blanditia reparantur. Ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat. Meminerimus tamen, non per omnia poëtas esse oratori sequendos, nec libertate verborum,

nec licentia figurarum; genus ostentationi comparatum, et praeter id, quod solam petit voluptatem, et eam, fingendo non falsa modo, sed etiam quaedam incredibilia, sectatur, patrocinio quoque aliquo iuvari, quod alligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via, necessario ad eloquendi quaedam deverticula confugiat nec mutare quaedam modo verba, sed extendere, corripere, convertere, dividere cogatur: nos vero armatos stare in acie, et summis de rebus decernere, et ad victoriam niti. Neque ego arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse, qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur: non qualis auri argentique, imbellis, et potius habenti periculosus. Quint., X. i. 27–30.

47. Qualifications of the Perfect Orator.-(i.) IIe should

know how to Imitate.

Ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est et varietas figurarum, et componendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens dirigenda. Neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur “imitatione." Nam ut invenire primum fuit, estque praecipuum: sic ea, quae bene inventa sunt, utile sequi. Atque omnis vitae ratio sic constat, ut, quae probamus in aliis, facere ipsi velimus. Sic literarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur: sic musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur. Omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari videmus. Et hercule necesse est, aut similes aut dissimiles bonis simus. Similem raro natura praestat, frequenter imitatio. Sed hoc ipsum, quod tanto faciliorem nobis rationem omnium facit, quam fuit iis, qui nihil, quod sequerentur, habuerunt, nisi caute et cum iudicio apprehenditur, nocet. Quint., X. ii. 1-3.

48. Qualifications of the Perfect Orator.-(k.) He should know whom to Imitate.

Quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia. Primum, quos imitemur: nam sunt plurimi, qui similitudinem pessimi cuiusque et corruptissimi concupierunt. Tum in ipsis, quos elegerimus, quid sit, ad quod nos efficiendum comparemus. Nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa, et a doctis inter ipsos etiam mutuo

reprehensa. Atque utinam tam bona imitantes dicerent melius, quam mala peius dicunt. Nec vero saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit, sufficiat imaginem virtutis effingere, et solam, ut sic dixerim, cutem, vel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere. Hoc autem his accidit, qui non introspectis penitus virtutibus, ad primum se velut aspectum orationis aptarunt: et quum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non assequuntur, sed plerumque declinant in peius, et proxima virtutibus vitia comprehendunt, fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exsultantes, simplicibus negligentes. Ideoque qui horride atque incomposite quamlibet illud frigidum et inaue extulerunt, antiquis se pares credunt qui carent cultu atque sententiis, Atticis scilicet: qui praecisis conclusionibus obscuri, Sallustium atque Thucydidem superant tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur: otiosi et supini, si quid modo longius circumduxerunt, iurant ita Ciceronem locuturum fuisse. Noveram quosdam, qui se pulchre expressisse genus illud coelestis huius in dicendo viri sibi viderentur, si in clausula posuissent, "Esse videatur." Ergo primum est, ut, quod imitaturus est quisque, intelligat, et quare bonum sit, sciat. Quint., X. ii. 14-18.

49. Qualifications of a Perfect Orator.—(l.) Power of Memory.

"Memoriam" quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum; sed ipsa excolendo, sicut alia omnia, augetur: et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. Nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si, quicquid audimus, praeterfluat: et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare, quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis repraesentat. Neque immerito "thesaurus hic "eloquentiae" dicitur. Sed non firme tantum continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi: et, quae sint ab adversa parte dicta, meminisse: nec utique eo, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere. Quid? extemporalis oratio nec alio mihi videtur mentis vigore constare. Nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus, intuenda Ita quum semper cogitatio ultra id, quod est, longius

sunt.

[ocr errors]

quaerit, quicquid interim reperit, quodammodo apud memoriam deponit: quod illa, quasi media quaedam manus, acceptum ab inventione tradit elocutioni. Quint., XI. ii. 1-3.

50. The Practice of Translation from Greek Models important for the Orator.

Vertere Graeca in Latinum veteres nostri oratores optimum iudicabant. Id se L. Crassus in illis Ciceronis de Oratore libris dicit factitasse. Id Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit: quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere traslatos. Id Messallae placuit: multaeque sunt ab eo scriptae ad hunc modum orationes: adeo ut etiam cum illa Hyperidis pro Phryne difficillima Romanis subtilitate contenderet. Et manifesta est exercitationis huiusce ratio. Nam et rerum copia Graeci auctores abundant, et plurimum artis in eloquentiam intulerunt: et hos transferentibus, verbis uti optimis licet: omnibus enim utimur nostris. Figuras vero, quibus maxime ornatur oratio, multas ac varias excogitandi etiam necessitas quaedam est: quia plerumque a Graecis Romana dissentiunt. Quint., X. v. 1–3.

51. To Re-cast his own Speeches, and to Paraphrase those of Others, will conduce to the Improvement of the Orator's Style.

Sed et illa ex Latinis conversio multum et ipsa contulerit. Ac de carminibus quidem neminem credo dubitare, quo solo genere exercitationis dicitur usus esse Sulpicius. Nam et sublimis spiritus attollere orationem potest: et verba, poëtica libertate audaciora, non praesumunt eadem proprie dicendi facultatem. Sed et ipsis sententiis adiicere licet oratorium robur, et omissa supplere, effusa substringere. Neque ego paraphrasim esse interpretationem tantum volo, sed circa eosdem sensus certamen atque aemulationem. Ideoque ab illis dissentio, qui vertere orationes Latinas vetant, quia, optimis occupatis, quicquid aliter dixerimus, necesse sit esse deterius. Nam neque semper est desperandum, aliquid illis, quae dicta sunt, melius posse reperiri: neque adeo ieiunam ac pauperem natura eloquentiam fecit, ut una de re bene dici, nisi semel, non possit. Nisi forte histrionum multa circa voces easdem variare gestus potest, orandi minor vis, ut dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit. Sed esto, neque melius, quod invenimus, esse, neque par: est certe proximus locus. An vero ipsi non bis ac saepius de eadem re

« IndietroContinua »