Immagini della pagina
PDF
ePub

dicimus, et quidem continuas nonnunquam sententias? Nisi forte contendere nobiscum possumus, cum aliis non possumus. Nam si uno genere bene diceretur, fas erat existimari praeclusam nobis a prioribus viam. Nunc vero innumerabiles sunt modi, plurimaeque eodem viae ducunt. Nec aliena

tantum transferre, sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit: ut ex industria sumamus sententias quasdam, easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae atque aliae formae duci solent. Plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima quaque materia. Nam in illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus. Illud virtutis indicium est, fundere, quae natura contracta sunt, augere parva, varietatem similibus, voluptatem expositis dare, et bene dicere multa de paucis. Quint., X. v. 4–11.

52. The Orator's Style is Distinct from the Style proper to the Philosopher and the Sophist.

Quamquam enim et philosophi quidam ornate locuti sunt, (siquidem et Theophrastus divinitate loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt, et longe omnium, quicumque scripserunt aut locuti sunt, exstitit et suavitate et gravitate princeps Plato;) tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forenses habet. Loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt, quam incitare: sic de rebus placatis ac minime turbulentis docendi caussa, non capiendi loquuntur, ut in eo ipso, quod delectationem aliquam dicendo aucupentur, plus nonnullis, quam necesse sit, facere videantur. Ergo ab hoc genere non difficile est hanc eloquentiam, de qua nunc agitur, secernere. Mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis, nec sententiis nec verbis instructa popularibus nec vincta numeris, sed soluta liberius; nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile, nihil astutum; casta, verecunda, virgo incorrupta quodammodo. Itaque sermo potius, quam oratio, dicitur. Quamquam enim omnis locutio oratio est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est. Sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores, quos adhibet orator in caussis, persequi. Sed hoc differunt, quod, quum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius, nec tam persuadere, quain delectare; et apertius id faciunt, quam

nos, et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt, quam probabiles, a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius transferunt eaque ita disponunt, ut pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt. Cic., Or., xix. 62–65.

53. The Orator's Style is Distinct from the Style Proper to the Historian or the Poet.

Huic generi historia finitima est, in qua et narratur ornate et regio saepe aut pugna describitur; interponuntur etiam conciones et hortationes: sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio. Ab his non multo secus, quam a poetis, haec eloquentia, quam quaerimus, sevocanda est. Nam etiam poetae quaestionem attulerunt, quidnam esset illud, quo ipsi differrent ab oratoribus. Numero maxime videbantur antea et versu nunc apud oratores iam ipse numerus increbruit. Quidquid est enim, quod sub aurium mensuram aliquam cadit, etiamsi abest a versu, (nam id quidem orationis est vitium,) numerus vocatur, qui Graece puuós dicitur. Itaque video visum esse nonnullis, Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen, quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum, quam comicorum poetarum; apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud quotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo laudabilior, quod virtutes oratoris persequitur, quum versu sit astrictior. Ego autem etiamsi quorumdam grandis et ornata vox est poetarum, tamen in ea quum licentiam statuo maiorem esse, quam in nobis, faciendorum iungendorumque verborum, tum etiam nonnullorum voluptati vocibus magis, quam rebus inserviunt. Nec vero, si quid est unum inter eos simile, (id autem est iudicium electioque verborum,) propterea ceterarum rerum dissimilitudo intelligi non potest; sed id nec dubium est et, si quid habet quaestionis, hoc tamen ipsum ad id, quod propositum est, non est necessarium. Seiunctus igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum, explicandus est nobis, qualis futurus sit. Cic., Or., xx. 66–68.

54. Characteristics of the Three Representative Styles of Oratory.

Tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt, peraeque autem (id quod volumus) perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et

sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes, varii, copiosi, graves, ad permovendos et convertendos animas instructi et parati; (quod ipsum alii aspera, tristi, horrida oratione, neque perfecta, neque conclusa, alii levi et structa et terminata:) et contra tenues, acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati; in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est faceti, florentes etiam et leviter ornati. Est autem quidam interiectus inter hos medius et quasi temperatus nec acumine posteriorum nec fulmine utens superiorum, vicinus amborum, in neutro excellens, utriusque particeps, vel utriusque, si verum quaerimus, potius expers. Isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit, hihil afferens praeter facilitatem et aequabilitatem, aut addit aliquos ut in corona toros, omnemque orationem ornamentis modicis verborum sententiarumque distinguit. Cic., Or., v. 20, vi. 21.

55. To Blend these Three Styles in a Just Proportion to the Perfection of Oratory.

Qui in illo subtili et acuto elaboravit, ut callide arguteque diceret nec quidquam altius cogitaret, hoc uno perfecto magnus orator est, si non maximus; minimeque in lubrico versabitur et, si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem, quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non extimescet ancipites dicendi incertosque casus; etiam, si quando minus succedet, ut saepe fit, magnum tamen periculum non adibit; alte enim cadere non potest. At vero hic noster, quem principem ponimus, gravis, acer, ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studet uni nec suam copiam cum illis duobus generibus temperavit, maxime est contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens iam, medius suavis, hic autem copiosissimus, si nihil est aliud, vix satis sanus videri solet. Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite, definite, distincte, facete, dicere, praesertim quum caussae partim totae sint eo modo, partim aliqua ex parte tractandae ; si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit, furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinolentus videtur. Tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo. Nam manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset, ut se dimitterem. Sed inventus profecto est ille eloquens, quem numquam vidit Antonius. Quis est igitur is? Complectar

brevi, disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et magna graviter et mediocria temperate potest dicere. Cic., Or., xxviii. 98, xxix. 100.

56. The True Attic Style: Mistaken Notions of the Pseudo-Atticisto.

Ad Atticorum igitur aures teretes et religiosas qui se accommodant, ii sunt existimandi Attice dicere. Quorum genera plura sunt. Hi unum modo, quale sit, suspicantur; putant enim, qui horride inculteque dicat, modo id eleganter enucleateque faciat, eum solum Attice dicere: errant quod solum ; quod Attice, non falluntur. Istorum enim iudicio si solum illud est Atticum, ne Pericles quidem dixit Attice, cui primae sine controversia deferebantur; qui si tenui genere uteretur, numquam ab Aristophane poeta fulgere, tonare, permiscere Graeciam dictus esset. Dicat igitur Attice venustissimus ille scriptor ac politissimus Lysias.-Quis enim id possit negare?—dum intelligamus, hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis sit atque inornatus, sed quod nihil habeat insolens aut ineptum. Ornate vero et graviter et copiose dicere aut Atticorum sit, aut ne sit Aeschines neve Demosthenes Atticus. Ecce autem aliqui se Thucydidios esse profitentur, novum quoddam imperitorum et inauditum genus. Nam qui Lysiam sequuntur, caussidicum quemdam sequuntur, non illum quidem amplum atque grandem, subtilem et elegantem tamen et qui in forensibus caussis possit praeclare consistere. Thucydides autem res gestas et bella narrat et praelia, graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad forensem usum et publicum. Ipsae illae conciones ita multas habent obscuras abditasque sententias, vix ut intelligantur; quod est in oratione civili vitium vel maximum. Quae est autem in hominibus tanta perversitas, ut inventis frugibus glande vescantur? . Nactus sum etiam, qui Xenophontis similem esse se cuperet; cuius sermo est ille quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus. Cic., Or., ix. 27-32.

[ocr errors]

57. Purity of Idiom is best Attained by the Daily Intercourse

of a Cultured Home.

Erant tamen, quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur: et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico. Nam litterarum admodum nihil sciebat. Sed magni interest, quos

quisque audiat quotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quemadmodum patres, paedagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistolas Corneliae, matris Gracchorum: apparet, filios non tam in gremio educatos, quam in sermone matris. Auditus est nobis Laeliae C. F. saepe sermo. Ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Mucias ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem. Ego vero ac lubenter quidem, inquit Brutus; et eo lubentius, quod L. Crassi erat filia. Cic., Brut., lviii. 210, 211.

58. The Study of Rhetoric was long Viewed with Suspicion in Rome.

Rhetorica quoque apud nos, perinde atque grammatica, sero recepta est, paullo etiam difficilius; quippe quam constet nonnumquam etiam prohibitam exerceri. Quod ne cui dubium sit, vetus senatusconsultum, item censorium edictum, subiiciam. "C. Fannio Strabone, M. Valerio Messalla consulibus, M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophis et rhetoribus, de ea re ita censuerunt: ut M. Pomponius praetor animadverteret, curaretque, uti ei e republica fideque sua videretur, ut Romae ne essent." De iisdem interiecto tempore Cn. Domitius Aenobarbus et L. Licinius Crassus censores ita edixerunt: "Renunciatum est nobis, esse homines, qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat: eos sibi nomen imposuisse Latinos rhetoras: ibi homines adulescentulos totos dies desidere. Maiores nostri, quae liberos suos discere, et quos in ludos itare vellent, instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent, neque recta videntur. Quapropter et iis, qui eos ludos habent, et iis, qui eo venire consuerunt, videtur faciendum ut ostendamus nostram sententiam, nobis non placere." Paullatim et ipsa utilis honestaque apparuit multique eam et praesidii caussa et gloriae appetiverunt. Suet., De Cl. Rh., i.

59. A Sketch of the Theoretical Treatment of the Art of Rhetoric as far as the Time of Quintilian.

Romanorum primus (quantum ego quidem sciam) condidit aliqua in hac materia M. Cato ille Censorius, post M. Antonius

« IndietroContinua »