Immagini della pagina
PDF
ePub

86. An Account of the Rhythms respectively suitable to the
different Prose Styles.

Quos autem numeros, cum quibus tamquam purpuram misceri oporteat, nunc dicendum est, atque etiam quibus orationis generibus sint quique accommodatissimi. Iambus enim fre

quentissimus est in iis, quae demisso atque humili sermone dicuntur, paean autem in amplioribus, in utroque dactylus. Ita in varia et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et temperandi. Sic minime animadvertetur delectationis aucupium et quadrandae orationis industria; quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderibus utemur. Nam qui audiunt, haec duo animadvertunt et iucunda sibi censent, verba dico et sententias, eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et praetervolat numerus; qui tamen si abesset, illa ipsa minus delectarent. Nec vero nimius is cursus est numerorum, orationis dico (nam est longe aliter in versibus,) nihil ut fiat extra modum; nam id quidem esset poema; sed omnis nec claudicans nec quasi fluctuans et aequaliter constanterque ingrediens numerosa habetur oratio. Atque id in dicendo numerosum putatur, non quod totum constat e numeris, sed quod ad numeros proxime accedit; quo etiam difficilius est oratione uti, quam versibus; quod illis certa quaedam et definita lex est, quam sequi sit necesse; in dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne immoderata aut angusta aut dissoluta ant fluens sit oratio. Itaque non sunt in ea tamquam tibicinii percussionum modi, sed universa comprehensio et species orationis clausa et terminata est; quod voluptate aurium iudicatur. Cic., Or., lviii.

87. The Nature of the Oratorical Period, and the Limits of its

Employment.

Sed quoniam non modo non frequenter, verum etiam raro in veris caussis aut forensibus circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus, quae sint illa, quae supra dixi incisa, quae membra. Haec enim in veris caussis maximam partem orationis obtinent. Constat enim ille ambitus et plena comprehensio e quattuor fere partibus, quae membra dicimus, ut et aures impleat, et ne brevior sit, quam satis sit, neque longior. Quamquam utrumque nonnumquam vel potius saepe accidit, ut aut citius insistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas defraudasse aures videatur neve longitudo obtudisse. Sed habeo mediocritatis rationem; nec enim loquor de versu et

est liberior aliquanto oratio. E quattuor igitur quasi hexametrorum instar versuum quod sit, constat fere plena comprehensio. His igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu coniungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus, idque quum opus est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe disiungimus. Sed nihil tam debet esse numerosum, quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud est Crassi: "Missos faciant patronos: ipsi prodeant." Nisi intervallo dixisset - "ipsi prodeant," sensisset profecto se fudisse senarium; omnino melius caderet, "prodeant ipsi." Sed de genere nunc disputo. "Cur clandestinis consiliis nos oppugnant? cur de perfugis nostris copias comparant contra nos?" Prima sunt illa duo, quae xóuμaтa Graeci vocant, nos incisa dicimus; deinde tertium zaλo illi, nos membrum; sequitur non longa - ex duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime probo. Cic., Or., lxvi.

88. The Nature of the Oratorical Period, and the Limits of its Employment.

Deinde

Sed quae incisim aut membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere debent, ut est apud me: "Domus tibi deerat? at habebas. Pecunia superabat? at egebas." Haec incise dicta sunt quattuor. At membratim, quae sequuntur, duo: "Incurristi amens in columnas in alienos insanus insanisti." omnia, tamquam crepidine quadam, comprehensione longiore sustinentur: "Depressam, caecam, iacentem domum pluris, quam te, et quam fortunas tuas aestimasti" dichoreo finitur. At dispondeo proximum illud. Nam in iis, quibus ut pugiunculis uti oportet, brevitas facit ipsa liberiores pedes. Saepe enim singulis utendum est, plerumque binis, et utrisque addi pedis pars potest; non fere ternis amplius. Incisim autem et membratim tractata oratio in veris caussis plurimum valet, maximeque iis locis, quum aut arguas aut refellas: ut nostra in Corneliana secunda: "O callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia metuenda !" Membratim adhuc, deinde caesim, "diximus," rursus membratim: "Testes dare volumus." Extrema sequitur comprehensio, sed ex duobus membris, qua non potest esse brevior: "Quem, quaeso, nostrum fefellit, ita vos esse facturos ?" Nec allum genus est dicendi aut melius aut fortius, quam binis aut ternis ferire verbis, nonnumquam singulis, paullo alias pluribus inter quae variis clausulis interponit

se raro numerosa comprehensio; quam perverse fugiens Hegesias, dum ille quoque imitari Lysiam vult, alterum paene Demosthenem, saltat incidens particulas. Et is quidem non minus sententiis peccat, quam verbis, ut non quaerat, quem appellet ineptum, qui illum cognoverit. Sed ego illa Crassi et nostra posui, ut, qui vellet, auribus ipsis, quid numerosum etiam in minimis particulis orationis esset, iudicaret. Et quoniam plura de numerosa oratione diximus quam quisquam ante nos, nunc de eius generis utilitate dicemus. Cic., Or., lxvii.

C. CRITICISM OF INDIVIDUAL AUTHORS.

(1.) POETS.

89. A Comparative Estimate of the early Roman Dramatists, from Naevius to Afranius.

Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus,
Ut critici dicunt, leviter curare videtur,
Quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est et mentibus haeret

Paene recens?

Adeo sanctum est vetus omne poema.
Ambigitur quoties, uter utro sit prior, aufert
Pacuvius docti famam senis, Accius alti,
Dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit et hos arto stipata theatro

Spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas

Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.

Hor., Ep., II. i. 50–62.

90. Criticism of Roman Tragedy and Comedy.

Tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. Ceterum nitor, et summa in excolendis operibus manus, magis videri potest temporibus, quam ipsis defuisse. Virium tamen Accio plus tribuitur: Pacuvium videri doctiorem, qui esse docti affectant, volunt. Iam Varii Thyestes cuilibet

Graecarum comparari potest. Ovidii Medea videtur mihi ostendere, quantum ille vir praestare potuerit, si ingenio suo temperare quam indulgere maluisset. Eorum quos viderim, longe princeps Pomponius Secundus, quem senes parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur. In comoedia maxime claudicamus; licet Varro "Musas," Aelii Stilonis sententia, "Plautino" dicat "sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent;" licet Caecilium veteres laudibus ferant; licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur: quae tamen sunt in hoc genere elegantissima, et plus adhuc habitura gratiae, si intra versus trimetros stetissent. Vix levem consequimur umbram, adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, quando eam ne Graeci quidem in alio genere linguae obtinuerint. Togatis excellit Afranius, utinamque non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus, mores suos fassus. Quint., X. i. 97-100.

91. The Genuine Comedies of Plautus are to be determined from Internal Evidence.

Verum esse comperior, quod quosdam bene literatos homines dicere audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitaverunt, non indicibus Aelii [, nec] Sedigiti, nec Claudii, nec Aurelii, nec Attii, nec Manilii super iis fabulis, quae dicuntur ambiguae, credituros, sed ipsi Plauto moribusque ingenii atque linguae eius. Hac enim iudicii norma Varronem

quoque [esse] usum videmus. Nam praeter illas unam et viginti, quae Varronianae vocantur; quas idciro a ceteris segregavit, quoniam dubiosae non erant, sed consensu omnium Plauti esse censebantur; quasdam item alias probavit, adductus stilo atque facetia sermonis Plauto congruentis, easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto vindicavit; sicuti istam, quam nuperrime legebamus, cui est nomen Boeotia. Nam cum in illis una et viginti non sit, et esse Aquilii dicatur, nihil tamen Varro dubitavit, quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitaverit, si vel hos solos versus ex ea fabula cognoverit, qui quoniam sunt, ut de illius more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et adscripsiParasitus ibi esuriens haec dicit:

mus.

"Ut illum di perdant, primus qui horas repperit,
Quique adeo primus statuit hic solarium;
Qui mihi comminuit misero articulatim diem.

Nam me
puero vetus hic erat solarium
Multo omnium istorum optumum et verissimum,
Ubi istic monebat, esse, nisi cum nihil erat.
Nunc, etiam quod est, non estur, nisi Soli lubet
Itaque adeo [iam] oppletum 'st oppidum solariis.
Maior pars populi aridi reptant fame."

Favorinus quoque noster, cum Nervolariam Plauti legerem, quae inter incertas est habita, et audisset ex ea comoedia versum hunc:

"Strateae, scrupeae, strictivillae, sordidae:"

delectatus faceta verborum antiquitate, meretricum vitia atque deformitates significantium: Vel unus hercle, inquit, hic versus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse. In eodem libro [M.] Varronis id quoque scriptum est, Plautium fuisse quempiam, poëtam comoediarum, cuius quoniam fabulae Plauti inscriptae forent, acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio Plautianae. Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque triginta. Sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti esse eius solas existimavit. Non tamen dubium est, quin istae et quae scriptae a Plauto non videntur, et nomini eius addicuntur, veterum poëtarum fuerint, et ab eo retractatae et expolitae sint, ac propterea resipiant stilum Plautinum. Aul. Gell., III. iii. 1-13.

92. Various Critiques on Terence.

Hunc Afranius quidem omnibus comicis praefert, scribens in Compitalibus:

"Terentio non símilem dices quémpiam.”

Volcatius autem non solum Naevio et Plauto et Caecilio, sed Licinio quoque et Attilio postponit. Cicero in Limone hactenus

laudat:

"Tu quoque, qui solus lecto sermoni, Terenti
Conversum expressumque Latina voce Menandrum
In medio populi sedatis vocibus effers,

Quicquid come loquens, atque omnia dulcia dicens."

Item C. Ceasar :

« IndietroContinua »