Immagini della pagina
PDF
ePub

masse templa Graeciae dicitur, quod parietibus includerent deos, quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus omnis templum esset et domus. Melius Graeci atque nostri ; qui, ut augerent pietatem in deos, easdem illos, quas nos, urbes incolere voluerunt. Affert enim haec opinio religionem utilem civitatibus : si quidem et illud bene dictum est a Pythagora, doctissimo viro, tum maxime et pietatem et religionem versari in animis, quum rebus divinis operam daremus: et quod Thales, qui sapientissimus in septem fuit, homines existimare oportere, omnia quae cernerentur, deorum esse plena: fore enim omnes castiores, veluti quum in fanis essent maxime religiosis. Est enim quadam opinione species deorum in oculis, non solum in mentibus. Cic., De Leg., II. x., xi. 26.

e

43. The Superstition of any People takes its Distinctive Form

from the Physical Conditions of the Country they inhabit. Ac mihi quidem videntur e locis quoque ipsis, qui a quibusque incolebantur, divinationum opportunitates esse ductue. Etenim Aegyptii et Babylonii, in camporum patentium aequoribus habitantes, quum ex terra nihil emineret, quod contemplationi caeli officere posset, omnem curam in siderum cognitione posuerunt; Etrusci autem, quod religione imbuti studiosius et crebrius hostias immolabant, extorum cognitioni se maxime dediderunt : quodque propter aëris crassitudinem de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eamdem caussam multa inusitata partim e caelo, alia ex terra oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumve conceptu et satu, portentoruin exercitatissimi interpretes exstiterunt. Quorum quidem vim, ut tu soles dicere, verba ipsa prudenter a maioribus posita declarant. Quia enim ostendunt, portendunt, monstrant, praedicunt; ostenta, portenta, monstra, prodigia dicuntur. Arabes autem et Phryges et Cilices, quod pastu pecudum maxime utuntur, campos et montes hieme et aestate peragrantes, propterea facilius cantus avium et volatus notaverunt. Eademque et Pisidiae caussa fuit, et huic nostrae Umbriae. Tum Caria tota, praecipueque Telmesses, quos ante dixi, quod agros uberrimos maximeque fertiles incolunt, in quibus multa propter fecunditatem fingi gignique possunt, in ostentis animadvertendis diligentes fuerunt. Cic., De Div., I. xlii. 93, 94.

44. Utility of Religion to the Commonwealth. Sit igitur hoc a principio persuasum civibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque, quae gerantur,

corum geri iudicio ac numine, eosdemque optime de genere hominnm mereri et, qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri, piorumque et impiorum habere rationem. His enim rebus imbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili ac vera sententia. Quid est enim verius, quam neminem esse oportere tam stulte arrogantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in caelo mundoque non putet? aut ut ea, quae vix summa ingenii ratione comprehendat, nulla ratione moveri putet? Quem vero astrorum ordines, quem dierum noctiumque vicissitudines, quem mensium temperatio, quemque ea, quae gignuntur nobis ad fruendum, non gratum esse cogant; hunc hominem omnino numerari qui decet ? Quumque omnia, quae rationem habent, praestent iis, quae sint rationes expertia, nefasque sit dicere, ullam rem praestare naturae omnium rerum : rationem inesse in ea confitendum est. Utiles esse autem opiniones has quis neget, quum intelligat, quam multa firmentur iureiurando? quantae salutis sint foederum religiones ? quam multos divini supplicii metus a scelere revocarit ? quamque sucta sit societas civium inter ipsos, diis immortalibus interpositis tum iudicibus, tum testibus ? Cic., Leg., II. vii. 15, 16.

45. The Origin and Destiny of the Human Spirit. Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunæ, Titaniaque astra, Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum, Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. Igneus est ollis vigor et coelestis origo Seminibus, quantum non noxia corpora tardant Terrenique hebetant artus moribundaque membra. Hine metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras Dispiciunt, clausae tenebris et carcere caeco. Quin et supremo quum lumine vita reliquit, Non tamen omne malum miseris, nec funditus omnes Corporeae excedunt pestes ; penitusque necesse est Multa diu concreta modis inolescere miris. Ergo exercentur poenis, veterumque malorum Supplicia expendunt. Aliae panduntur inanes Suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni. Quisque suos patimur Manes; exinde per amplum

Vittimur Elysium, et pauci laeta arra tenemus :
Donec longa dies, perfecto temporis orbe,
('oncretam exemit labem, purumque reliquit
Aetherium sensum, atque aurai simplicis ignem.
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno :
Scilicet immemores supera ut convexa revisant
Rursus, et incipiant in corpora velle reverti.

l'irg., n., vi. 724-751.

46. The Dignity of Man.

Quid mirum, noscere mundum
Si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis,
Exemplumque Dei quisque est in imagine purva ?
An quoquam genitos nisi caelo credere fas est
Esse homines ? proiecta iacent animalia cuncta
In terra vel mersa vadis vel in aere pendent :
Omnibus una quies venter, sensusque per artus,
Et quia consilium non est, et linguia remissa ;
Unus et inspectus rerum, viresque loquendi,
Ingeniumque capax, varias educit in artes.
Hic partus, qui cuncta regit, secessit in orbem,
Edomuit terram ad fruges, animalia cepit,
Imposuitque viam ponto, stetit unus in arcem
Erectus capitis, victorque ad sidera mittit
Sidereos oculos, propiusque aspectat Olympum,
Inquiritque Iovem : nec sola fronte deorum
Contentus manet, et caelum scrutatur in alvo,
Cognatumque sequens corpus se quaerit in astris :
Hinc in tanta fidem petimus, quam saepe volucres
Accipiunt, trepidaeque suo sub pectore fibrae.
An minus est sacris rationem ducere signis,
Quam pecudum mortes, aviumque attendere cantus,
Atque ideo faciem caeli non invidet orbi
Ipse Deus, vultusqne suos corpusque recludit
Semper volvendo, seque ipsum inculcat et offert;
Ut bene cognosci possit, doceatque videndo,
Qualis eat, cogatque suas attendere leges.

Manilius, iv. 886-912.

47. The Mind is its Own Place." Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive ille Deus est potens omnium, sive incorporalis ratio, ingentium operum artifex, sive divinus spiritus, per omnia maxima minima, aequali intentione diffusus, sive fatum et immutabilis causarum inter se cohaerentium series : id inquam actum est, ut in alienum arbitrium, nisi vilissima quaeque, non caderent. Quidquid optimum homini est, id extra humanam potentiam iacet, nec dari, nec eripi potest: mundus hic, quo nihil neque maius neque ornatius rerum Natura genuit; animus contemplator, admiratorque mundi, pars eius magnificentissima, propria nobis et perpetua, tamdiu nobiscum mansura, quamdiu ipsi manebimus. Alacres itaque et erecti, quocunque res tulerit, intrepido gradu properemus. Emetiamur quascunque terras, nullum inventuri solum intra mundum, quod alienum homini est. Undecunque ex aequo ad coelum erigitur acies, paribus intervallis omnia divina ab omnibus humanis distant. Proinde dum oculi mei ab illo spectaculo, cuius insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi lunam solemque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum, occasus, intervallaque, et causas investigare velocius meandi, vel tardius, spectare tot per noctem stellas micantes, et alias, immobiles, alias non in magnum spatium exeuntes, sed intra suum se circumagentes vestigium, quasdam subito erumpentes, quasdam igne fuso perstringentes aciem, quasi decidunt, vel longo tractu cum luce multa praetervolantes ; dum cum his sim, et coelestibus, qua homini fas est, immiscear; dum animum, ad cognatarum rerum conspectum tendentem, in sublimi semper habeam : quantum refert mea, quid calcem? Sen., Cons. ad Helo., viii. 3-6.

48. The Pre-eminence of the Soul over the Body. Maior sum, et ad maiora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis : qnod equidem non aliter adspicio, quam vinculum aliquod libertati meae circumdatum. Hoc itaque oppono fortunae, in quo resistat; nec per illud ad me ullum transire vulnus sino. Quidquid in me potest iniuriam pati, hoc est : in hoc obnoxio domicilo animus liber habitat: nunquam me caro ista compellet ad metum, nunquam ad indignam bono simulationem nunquam in honorem huius corpusculi mentiar. Quum visum fuerit, distraham cum illo societatem : et nunc tamen dum haeremus, non erimus aequis partibus socii : animus ad se omne ius ducet. Contemtus corporis sui, certa libertas est. Ut ad propositum revertar huic libertati multum conferet et illa, de qua modo loquebamur, inspectio. Nempe universa ex materia et ex Deo constant : Deus ista temperat, quae circumfusa rectorem sequuntur, et ducem. Potentius autem ac pretiosius est quod facit, quod est Deus, quam materia patiens Dei. Quem in hoc mundo locum Deus obtinet, hunc in homine animus: quod est illic materia, id nobis corpus est. Serviant ergo deteriora melioribus : fortes simus adveus fortuita : non contremiscamus iniurias, non vulnera, non vinca, non egestatem. Mors quid est ? Aut finis aut transiuls. Nec desinere timeo ; idem est enim quod non coepisse : nec transire; quia nusquam tam anguste ero. Sen., Ep. vii., 3 (65) 21, fin.

49. Affinity of the Divine and Human Spirit. Quae autem divina ? Vigere, sapere, invenire, meminisse. Ergo animus, ut ego dico, divinus est; ut Euripides audet dicere, Deus : et quidem, si Deus aut anima aut ignis est, idem est animus hominis. Nam ut illa natura caelestis et terra vacat et humore, sic utriusque harum rerum humanus animus est expers. Sin autem est quinta quaedam natura, ab Aristotele inducta primum : haec et deorum est et animorum. Hanc nos sententiam secuti, his ipsis verbis in consolatione haec expressimus. “ Animorum nulla in terris origo inveniri potest. Nihil enim est in animis mixtum atque concretum, aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur: nihil ne ant humidum quidem, aut flabile aut igneum. His enim in naturis nihil inest, quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat, quod et praeterita teneat et futura provideat et complecti possit praesentia : quae sola divina sunt, nec invenietur umquam, unde ad hominem venire possint nisi a Deo. Singularis est igitur quaedam natura atque vis animi, seiuncta ab his usitatis notisqne naturis. Ita, quidquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod vivit, quod viget, caeleste et divinum, ob eamque rem aeternum sit necesse est. Nec vero Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omniaque sentiens et movens, ipsaque praedita motu sempiterno. Hoc e genere atque eadem e natura est humana mens. Cic., Tusc. Disp., I. xxvi., xxvii. 65-66.

50. The Soul is Immortal. Nemo umquam mibi, Scipio, persuadebit, aut patrem tuum Paullum aut duos avos, Paullum et Africanum, aut Africani patrem, aut patruum, aut multos praestantes viros, quos enu

« IndietroContinua »