100. A Plea for the Erotic Elegy. Sic sua lascivo cantata est saepe Catullo Quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser: Et quorum libris modo dissimulata Perillae Is Nomine, nunc legitur dicta Metella suo. quoque, Phasiacas Argo qui duxit in undas, Nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi Non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo, Nec fuit hoc illi fraudi; legiturque Tibullus Ov., Tr., II. 427-448, and 463–468. 101. Ovid and his Contemporaries. Temporis illius colui fovique poëtas; Quotque aderant vates, rebar adesse deos. Et tenuit nostras numerosus Horatius aures, Ov., Tr., IV. x. 41–56. 102. Ovid's Genius for Poetry and Rhetoric Characterised. Hanc controversiam memini ab Ovidio Nasone declamari apud rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diversum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. Oratio eins iam tum nihil aliud poterat videri quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in versus suos transtulerit. Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. Hanc certe controversiam ante Arellium Fuscum declamavit, ut mihi videbatur, longe ingeniosius, excepto eo quod sine certo ordine per locos discurrerat. Declamabat autem Naso raro controversias et non nisi ethicas; libentius dicebat suasorias, molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignoravit vitia sua sed amavit: manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres versus, invicem petiit, ut ipse tres exciperet in quos nihil illis liceret: aequa lex uisa est; scripserant illi quos tolli vellent secreto, hic quos tutos esse vellet: in utrisque codicillis idem versus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter arbitros fuit: Semibovemque virum semivirumque bovem ;. Secundum: Et gelidum Borean egelidumque Notum. Ex quo adparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum: aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naevos fuisset. Sen., Rh. Contr., II. ii. 8, 9, and 12. 103. The Aesopian Fable a convenient Cloak for Contemporary Satire. Nunc, fábularum cúr sit inventúm genus, Quia, quaé volebat, nón audebat dícere, Et rápiet ad se, quód erit commune ómnium, Huic éxcusatum mé velim nihilóminus: Phaedr., III., Prol. 33-65. 104. Criticism of Martial. Audio Valerium Martialem decessisse, et moleste fero. Erat homo ingeniosus, acutus, acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et fellis, nec candoris minus. Prosequutus eram viatico secedentem. Dederam hoc amicitiae, dederam etiam versiculis, quos de me composuit. Fuit moris antiqui, eos, qui vel singulorum laudes, vel urbium scripserant, aut honoribus aut pecunia ornare: nostris vero temporibus, ut alia speciosa et egregia, ita hoc in primis exolevit. Nam postquam desiimus facere laudanda, laudari quoque ineptum putamus. Quaeris, qui sint versiculi, quibus gratiam retulerim? Remitterem te ad ipsum volumen, nisi quosdam tenerem: tu, si placuerint hi, ceteros in libro requires. Adloquitur Musam, mandat, ut domum meam Exquiliis quaerat, adeat reverenter : Sed, ne tempore non tuo disertam Haec hora est tua, quum furit Lyaeus, Quum regnat rosa, quum madent capilli. Meritone eum, qui haec de me scripsit, et tunc dimisi amicissime, et nunc, ut amicissimum, defunctum esse doleo? Dedit enim mihi, quantum maximum potuit, daturus amplius, si potuisset. Tametsi quid homini potest dari maius, quam gloria, et laus, et aeternitas? At non erunt aeterna quae scripsit. Non erunt fortasse : ille tamen scripsit tanquam essent futura. Vale. Plin., Epp., iii. 21. (2.) ORATORS AND HISTORIANS. 105. A Comparison of Cato's Eloquence with that of some of the Greek Masters. Catonem vero quis nostrorum oratorum, qui quidem nunc sunt, legit? aut quis novit omnino? At quem virum, Dii boni! mitto civem aut senatorem aut imperatorem; oratorem enim hoc loco quaerimus; quis illo gravior in laudando? acerbior in vituperando? in sententiis argutior? in docendo edisserendoque subtilior? Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus illustribus. Licet ex his eligant ea, quae notatione et laude digna sint; omnes oratoriae virtutes in eis reperientur. Iam vero Origines eius quem florem aut quod lumen eloquentiae non habent? Amatores huic desunt, sicuti multis iam ante saeculis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis apertis quum brevitate, tum nimio acumine, officit Theopompus elatione atque altitudine orationis suae, quod idem Lysiae Demosthenes; sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio. Sed et in nostris inscitia est, quod ii ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone ne noverunt quidem. Hyperidae volunt esse et Lysiae. Laudo. Sed cur nolunt Catones? Attico genere dicendi se gaudere dicunt. Sapienter id quidem. Atque utinam imitarentur, nec ossa solum, sed etiam sanguinem! Gratum est tamen, quod volunt. Cur igitur Lysias et Hyperides amatur, quum penitus ignoretur Cato? Antiquior est huius sermo et quaedam horridiora verba: ita enim tum loquebantur. Id muta, quod tum ille non potuit, et adde numeros et ut aptior sit oratío, ipsa verba compone et quasi coagmenta, quod ne Graeci quidem veteres factitaverunt: iam neminem antepones Catoni. Cic., Brut., xvii. 65-68. 106. A Criticism of Tiberius Gracchus and C. Carbo. Utinam in Ti. Graccho Caioque Carbone talis mens ad rempublicam bene gerendam fuisset, quale ingenium ad bene dicendum fuit! profecto nemo his viris gloria praestitisset. Sed eorum alter propter turbulentissimum tribunatum, ad quem ex invidia foederis Numantini bonis iratus accesserat, ab ipsa republica est interfectus; alter propter perpetuam in populari ratione levitatem morte voluntaria se a severitate iudicum vindicavit. Sed fuit uterque summus orator: atque hoc memoria patrum teste dicimus. Nam et Carbonis et Gracchi habemus orationes, nondum satis splendidas verbis, sed acutas prudentiaeque plenissimas. Fuit Gracchus diligentia Corneliae matris a puero doctus et Graecis litteris eruditus. Nam semper habuit exquisitos e Graecia magistros, in eis iam adolescens Diophanem Mitylenaeum, Graeciae temporibus illis disertissimum sed ei breve tempus ingenii augendi et declarandi fuit. Carbo, quod vita suppeditavit, est in multis iudiciis caussisque cognitus. Hunc qui audierant prudentes homines, in quibus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eumdem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat: addebat, industrium etiam et diligentem |