Immagini della pagina
PDF
ePub

emendatam et Latinam. Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat. Itaque quum ad hanc elegantiam verborum Latinorum, quae, etiamsi orator non sis, et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est, adiungit illa oratoria ornamenta dicendi: tum videtur tamquam tabulas bene pictas collocare in bono lumine. Hanc quum habeat praecipuam laudem in communibus, non video cui debeat cedere. Splendidam quamdam, minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce, motu, forma etiam magnifica et generosa quodammodo. Tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur, complures autem legi. Atque etiam commentarios quosdam scripsit rerum suarum: valde quidem, inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam: ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit. Nihil enim est in historia pura et illustri brevitate dulcius. Cic.., Brut., lxxii. 252, lxxiv. 258, and lxxv. 261, 262.

114. Criticism of the Oratory of Calidius.

Sed de M. Calidio dicamus aliquid, qui non fuit orator unus e multis, potius inter multos prope singularis fuit; ita reconditas exquisitasque sententias mollis et pellucens vestiebat oratio. Nihil tam tenerum, quam illius comprehensio verborum, nihil tam flexibile, nihil, quod magis ipsius arbitrio fingeretur, ut nullius oratoris aeque in potestate fuerit: quae primum ita pura erat, ut nihil liquidius, ita libere fluebat, ut nusquam adhaeresceret; nullum, nisi loco positum et tamquam in "vermiculato emblemate," ut ait Lucilius, structum verbum videres. Nec vero ullum aut durum aut insolens aut humile aut longius ductum; ac non propria verba rerum, sed pleraque tralata, sic tamen, ut ea non irruisse in alienum locum, sed immigrasse in suum diceres; nec vero haec soluta nec diffluentia, sed astricta numeris, non aperte nec eodem modo semper, sed varie dissimulanterque conclusis. Erant autem et verborum et sententiarum illa lumina, quae vocant Graeci oxhμata, quibus tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio. Qua de re agitur autem, illud quod multis locis in iurisconsultorum includeret formulis, id ubi esset, videbat. Accedebat ordo rerum plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et sanum genus. Quod si est optimum sua

viter dicere, nihil est, quod melius hoc quaerendum putes. Sed quum a nobis paullo ante dictum sit tria videri esse, quae orator efficere deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret, duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum, qui audirent, devinciret voluptate. Aberat tertia illa laus, qua permoveret atque incitaret animos, quam plurimum pollere diximus; nec erat ulla vis atque contentio: sive consilio, quod eos, quorum altior oratio actioque esset ardentior, furere et bacchari arbitraretur, sive quod natura non esset ita factus, sive quod non consuesset, sive quod non posset. Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, abfuit; si opus erat, defuit. Cic., Brut., lxxix., lxxx.

115. Criticism of the Oratory of Calvus.

Ipse mihi Calvus, cum unum et viginti, ut puto, libros reliquerit, vix in una aut altera oratiuncula satisfacit. Nec dissentire ceteros ab hoc meo iudicio video. Quotus enim quisque Calvi in Asitium aut in Drusum legit? At Hercule in hominum studiosorum manibus versantur adcusationes, quae in Vatinium inscribuntur; ac praecipue secunda ex his oratio. Est enim verbis ornata et sententiis, auribusque iudicum adcommodata: ut scias, ipsum quoque Calvum intellexisse, quid melius esset, nec voluntatem ei, quo sublimius et cultius diceret, sed ingenium ac vires, defuisse. Tac. Or., 21.

116. Literary Characteristics of Calvus.

Calvus qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo violentus actor et concitatus fuit, ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret rogo vos, iudices, num, si iste disertus est, ideo me damnari oportet? Idem postea cum videret a clientibus Catonis rei sui, Pollionem Asinium circumventum in foro caedi, imponi se supra cippum iussit-erat enim parvulus statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyllabis vocat illum "salaputtium disertum"-et iuravit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam; nec umquam postea Pollio a Catone advocatisque eius aut re aut verbo violatus est. Solebat praeterea excedere subsellia sua et impetu latus usque in adversariorum partem transcurrere. Et carmina quoque eius, quamvis iocosa sint plena sunt ingentis animi, dicit de Pompeio :

Digito caput uno

Scalpit, quid credas hunc sibi velle? virum.

Compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis riget: nihil in illa placidum, nihil lene est, omnia excitata et fluctuantia. Hic tamen in epilogo quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit, sed etiam dicit: "credite mihi, non est turpe misereri" et cetera ; omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae compositionis sunt, sed infractae. Sen. Rh., Contr., VII. iv. 7, 8.

117. Criticism of the Oratory of Curio.

Iisdem fere temporibus aetate inferiores paullo, quam Iulius sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta, P. Sulpicius, Q. Valerius, Cn. Pomponius, C. Curio, L. Fufius, M. Drusus, P. Antistius, nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit. Ex his Cotta et Sulpicius quum meo iudicio tum omnium facile primas tulerunt. Erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico: nam litterarum admodum nihil sciebat. Nullum ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis collegerat: non publicum ius, non privatum et civile cognoverat. Itaque in Curione hoc verissime iudicari potest, nulla re una magis oratorem commendari, quam verborum splendore et copia. Nam quum tardus in cogitando, tum in instruendo dissipatus fuit. Reliqua duo sunt, agere et meminisse. In utroque cachinnos irridentium commovebat. Itaque quum ei nec officium deesset et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum caussae deferebantur. Orator autem, vivis eius aequalibus, proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodammodo celeritatem. Itaque eius orationes aspiciendas tamen censeo. Sunt illae quidem languidiores, verumtamen possunt augere et quasi alere id bonum, quod in illo mediocriter fuisse concedimus; quod habet tantam vim, ut solum, sine aliis, in Curione speciem oratoris alicuius effecerit. Cic., Brut., xlix.

118. A Comparison of the Chief Orators of the later Republic.

Multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur: et consilii et animi satis: a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior. At Messala nitidus et candidus, et quodammodo praeferens in dicendo nobilitatem suam; viri

bus minor. C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur. Tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat. Exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus fuit, elegantia. Multum ingenii in Caelio, et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir, cui et mens melior, et vita longior contigisset. Inveni qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse: sed est et sancta et gravis oratio, et custodita, et frequenter vehemens quoque. Imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus sibi, non si quid detracturus fuit. Et Servius Sulpicius insignem non immerito famam tribus orationibus meruit. Quint., X. i. 113116.

119. Asinius Pollio first introduced the Practice of Recitations.

Pollio Asinius numquam admissa multitudine declamavit; nec illi ambitio in studiis defuit: primus enim omnium Romanorum advocatis hominibus scripta sua recitavit, et inde est quod Labienus, homo mentis quam linguae amarioris, dicit: "ille triumphalis senex dxgoάou; suas (id est declamationes) numquam populo commisit:" sive quia parum in illis habuit fiduciam, sive quod magis crediderim - tantus orator inferius id opus ingenio suo duxit, et exerceri quidem illo volebat, gloriari fastidiebat. Audivi autem illum et viridem et postea iam senem cum Marcello Aesernino nepoti suo quasi praeciperet; audiebat illum dicentem et primum disputabat de illa parte quam Marcellus dixerat: praetermissa ostendebat, leviter tacta implebat, vitiosa coarguebat, deinde dicebat partem contrariam. Floridior erat aliquanto in declamando quam in agendo illud strictum eius et asperum et nimis iratum ingenio suo iudicium adeo cessabat, ut in multis illi venia opus esset quae ab ipso vix impetrabatur. Marcellus, quamvis puer, iam tantae indolis erat, ut Pollio ad illum pertinere successionem eloquentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod semper evenit, magnitudo patris non produceret sed obsueret. Memini intra quartum diem quam Herium filium amiserat declamare eum nobis, sed tanto vehementius quam umquam, ut appareret hominem natura contumacem cum fortuna sua rixari; nec quicquam ex ordine vitae solito remisit, itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset divus Augustus, ut erat mos

illi clementissimo viro, non civiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno convivis cenasset, rescripsit Pollio: "eo die cenavi quo Herium filium amisi." Quis exigeret maiorem ab amico dolorem quam a patre? O magnos viros qui fortunae succumbere nesciunt et adversas res suas virtutis experimenta faciunt! declamavit Pollio Asinius intra quartum diem quam filium amiserat praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis. Sen. Rh., Contr., IV. Praef. 2–6.

120. A Sketch of Forensic Eloquence during the First Century of the Empire.

Multa, si cum iudicio legatur, dabit imitatione digna Cassius Severus: qui, si ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret. Nam et ingenii plurimum est in eo, et acerbitas mira; et urbanitas eius summa: sed plus stomacho, quam consilio edit. Praeterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicula est. Sunt alii multi diserti, quos persequi longum est. Eorum, quos viderim, Domitius Afer et Iulius Africanus longe praestantissimi: arte ille, et toto genere dicendi praeferendus, et quem in numero veterum locare non timeas: hic concitatior, sed in cura verborum nimius, et compositione nonnunquam longior, et translationibus parum modicus. Erant clara et nuper ingenia. Nam et Trachalus plerumque sublimis, et satis apertus fuit, et quem velle optima crederes: auditus tamen maior. Nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas, et pronunciatio vel scenis suffectura, et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt. Et Vibius Crispus, compositus, et iucundus, et delectationi natus: privatis tamen causis quam publicis melior. Secundo si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret. Adiecisset enim, atque adiiciebat ceteris virtutibus suis, quod desiderari potest. Id est autem, ut esset multo magis pugnax, et saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret. Ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum. Ea est facundia, tanta in explicando, quod velit, gratia: tam candidum et lene et speciosum dicendi genus: tanta verborum, etiam quae assumpta sunt, proprietas: tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia. Habebunt qui post nos de oratoribus scribent, magnam eos, qui nunc vigent, materiam vere laudandi. Sunt enim summa hodie, quibus illustratur forum, ingenia. Namque et consum

Iulio

« IndietroContinua »