Immagini della pagina
PDF
ePub

mati iam patroni veteribus aemulantur, et eos iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria. Quint., X. i. 166-122.

121. Criticism of the Oratory of Augustus.

Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima cupide et laboriosissime exercuit. Mutinensi bello, in tanta mole rerum, et legisse et scripsisse et declamasse quotidie traditur. Nam deinceps neque in senatu neque apud populum neque apud milites locutus est unquam, nisi meditata et composita oratione, quamvis non deficeret ad subita extemporali facultate. Ac ne periculum memoriae adiret aut in ediscendo tempus adsumeret, instituit recitare omnia. Sermones quoque cum singulis, atque etiam cum Livia sua graviores, nonnisi scriptos et e libello habebat, ne plus minusve loqueretur ex tempore. Pronunciabat dulci et proprio quodam oris sono, dabatque assidue phonasco operam. Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum, vitatis sententiarum ineptiis atque inconcinnitate et "reconditorum verborum," ut ipse dicit, "foetoribus." Praecipuamque curam duxit, sensum animi quam apertissime exprimere. Quod quo facilius efficeret, aut necubi lectorem vel auditorem obturbaret ac moraretur, neque praepositiones verbis addere, neque coniunctiones saepius iterare dubitavit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent. Cacozelos et antiquarios, ut diverso genere vitiosos, pari fastidio sprevit. Suet., Oct., lxxxiv., lxxxvi.

122. Nero was the First of the Caesars who was deficient in Eloquence.

Adnotabant seniores, quibus otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis, qui rerum potiti essent, Neronem alienae facundiae eguisse. Nam dictator Caesar summis oratoribus aemulus: et Augusto prompta ac profluens, quae deceret principem, eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat, qua verba expenderet, tum validus sensibus, aut consulto ambiguus. Etiam C. Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit. Nec in Claudio, quotiens meditata dissereret, elegantiam requireres. Nero puerilibus statim annis vividum animum in alia detorsit : caelare, pingere, cantus aut regimen equorum exercere: et aliquando, carminibus pangendis, inesse sibi elementa doctrinae ostendebat. Tac., Ann., xiii. 3.

123. Description of the Eloquence of the Rhetorician

Porcius Latro.

Latrons Porcii, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum voluptate maxima repetam. Nihil illo viro gravius, nihil suavius, nihil eloquentia sua dignius. Nemo plus ingenio suo imperavit, nemo plus indulsit. In utraque parte vehementi viro modus deerat, nee intermittere studia sciebat nec repetere. Nesciebat dispensare vires suas, sed immoderati adversum se imperii fuit, ideoque studium eius prohiberi debebat, quia regi non poterat. In illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa et ad apprehendenda, quae tenere debebat, et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas, quascumque dixerat, teneret, iam itaque supervacuos sibi fecerat codices: aiebat se scribere in animo. Illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum convaluisse: putant enim, fortiter quidem, sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia virtus fuit, etiam subtilitas fuerit. Id, quod nunc a nullo fieri animadverto, semper fecit. Antequam dicere inciperet, sedens quaestiones eius, quam dicturus erat, controversiae proponebat, quod summae fiduciae est. Ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuerit, apparere, cum orationis cursus iudicium audientis impediat, dicentis abscondat. Quid ergo? unde haec de illo fama? nihil est iniquius his, qui nusquam putant esse subtilitatem, nisi ubi nihil est praeter subtilitatem, et in illo cum omnes oratoriae virtutes essent, hoc fundamentum tot et tantis superstructis molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non eminebat, et nescio an maximum vitium subtilitas sit, nimis se ostendere. Non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta via discedere nisi cum hoc aut necessitas coegisset, aut magna suasisset utilitas. Sen. Rh., Contr., I. Praef. 13, et seq.

124. Description of the Eloquence of the Rhetoricians
Arellius Fuscus and Fabianus.

Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, compositio verborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset; summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia vaga et effusa: principia, argumenta, narrationes aride dicebantur, in descriptionibus extra

legem omnibus verbis, dummodo niterent, permissa libertas ; nihil acre, nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio et magis lasciva quam laeta. Ab hac cito se Fabianus separavit et luxuriam quidem cum voluit abiecit, obscuritatem non potuit evadere; haec illum usque in philosophiam prosecuta est; saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen vitiorum remanent vestigia, quaedam tam subito desinunt, ut non brevia sint sed abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias et quotiens inciderat aliqua materia quae convitium seculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor vero velut voluntarius non elaboratae orationi aderat. Vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; vocis nulla contentio, nulla corporis adseveratio, cum verba velut iniussa fluerent. Iam videlicet compositus et pacatus animus, cum veros compressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat. Suasoriis aptior erat; locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius, numquam inopia verbi substitit, sed velocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio. Sen. Rh., Contr., II. Praef. 1-3.

125. Description of the Eloquence of the Rhetorician
Q. Haterius.

Declamabat autem Haterius admisso populo ex tempore: solus omnium Romanorum, quos modo ipse cognovi, in Latinam linguam transtulit Graecam facultatem. Tanta erat illi velocitas orationis, ut vitium fieret, itaque divus Augustus optime dixit: "Haterius noster sufflaminandus est." Adeo non currere sed decurrere videbatur nec verborum illi tantum copia sed etiam rerum erat: quotiens velles eandem rem et quamdiu velles diceret, aliis totiens figuris, aliis tractationibus, ita ut regi posset nec consumi. Regi autem ab ipso non poterat ; alioquin libertum habebat cui pareret; sic ibat quomodo ille aut concitaverat eum aut refraenaverat, iubebat illum transire cum aliquamdiu locum dixerat: transibat; insistere iubebat eidem loco permanebat; iubebat epilogum dicere: dicebat; in sua potestate habebat ingenium, in aliena modum. Memini illum cum libertinum reum defenderet, cui obiciebatur quod patroni concubinus fuisset, dixisse: inpudicitia in ingenuo crimen est, in servo necessitas, in liberto officium. Res in iocos abiit: "non facis mihi officium," et "multum ille huic in officiis ver

satur," ex eo inpudici et obsceni aliquamdiu officiosi vocitati sunt. Memini et illam contradictionem sic ab illo positam magnam materiam Pollionis Asinii et tunc Cassi Severi iocis praebuisse: "at, inquit, inter pueriles condiscipulorum sinus. lasciviam manu obscena iussisti," et pleraque huius generis illi obiciebantur. Multa erant quae reprehenderes, multa quae suspiceres, cum torrentis modo magnus quidem sed turbidus flueret, redimebat tamen vitia virtutibus et plus habebat quod laudares quam cui ignosceres, sicuti in ea in qua flevit declamatione. Sen. Rh., Contr., IV. Praef. 7–11.

126. Description of the Eloquence of the Rhetorician
Mamercus Aemilius Scaurus.

De Scauro si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. Non novi quemquam cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignoverit. Dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat; deinde litiganti similior quam agenti cupiebat evocare aliquam vocem adversariorum et in altercationem pervenire: vires suas noverat. Nihil erat illo venustius, nihil paratius: genus dicendi antiquum, verborum quoque non vulgarium gravitas, ipse vultus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus. Sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignavus Scaurus sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae in omnibus tamen aliquod magni neglectique ingeni vestigium extabat, raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. Eo illum longa immo perpetua desidia perduxerat ut nihil curare vellet, nihil posset. Orationes septem edidit quae deinde ex senatusconsulto combustae sunt. Bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim cum destitueret cura, calor adiuvabat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. Sen. Rh., Contr., X. Praef. 2-4.

127. Description of the Eloquence of the Rhetorician
Caesius Bassus.

Primum tantundem erat in homine quantum in ingenio: corporis magnitudo conspicua suavitas valentissimae vocis--quamvis haec inter se raro coeant, ut eadem vox et dulcis sit et solidapronuntiatio quae histrionem posset producere nec tamen quae histrionis posset videri, nec enim quicquam magis in illo mirareris quam quod gravitas quae deerat vitae, actioni supererat:

quamdiu citra iocos se continebat, censoria oratio erat. Deinde ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. Vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in his quae inveniebat quam in his quae attulerat. Iam vero iratus commodius dicebat, et ideo diligentissime cavebant homines ne dicentem interpellarent. Uni illi proderat excuti; melius semper fortuna quam cura de illo merebat. Numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam. Uno die privatas plures agebat et ita ut alteram ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam vero numquam amplius quam unam uno die. Nec tamen scio quem reum illi defendere nisi se contigerit: adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis habuit. Sine commentario numquam dixit nec hoc commentario contentus erat in quo nudae res ponuntur, sed maxima parte perscribebatur actio; illa quoque quae salse dici poterant adnotabantur; sed cum procedere nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis recedebat. Ex tempore coactus dicere infinito se antecedebat. Numquam non utilius erat illi deprehendi quam praeparari; sed magis illum suspiceres quod diligentiam non relinquebat, cum illi tam bene temeritas cederet. Omnia ergo habebat quae illum ut bene declamaret, instruerent. Sen. Rh., Contr., III. Praef. 3–7.

128. The Oratory of Germanicus Caesar.

Non ego laudandus; sed sunt tua pectora lacte
Et non calcata candidiora nive:

Mirarisque alios, quum sis mirabilis ipse;
Nec lateant artes, eloquiumque tuum.
Te iuvenum princeps, cui dat Germania nomen,
Participem studii Caesar habere solet.

Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis,
Ingenio mores aequiparante, places.
Te dicente prius fit protinus impetus illi:
Teque habet, elicias qui sua verba tuis.
Quum tu desistis, mortaliaque ora quierunt,
Clausaque non longa conticuere mora ;
Surgit Iuleo iuvenis cognomine dignus,
Qualis ab Eois Lucifer ortus aquis:
Dumque silens adstat, status est vultusque diserti,
Spemque decens doctae vocis amictus habet.
Mox, ubi pulsa mora est, atque os coeleste solutum,
Hoc Superos iures more solere loqui :

« IndietroContinua »