Immagini della pagina
PDF
ePub

Atque, Haec est, dicas, facundia principe digna:
Eloquio tantum nobilitatis inest.

Ov. Pont., II. v. 39-54.

129. The Eloquence of M. Aurelius.

An parum animadvertis, quanto studio quantoque favore et voluptate dicentem te audiat senatus populusque Romanus? et spondeo, quanto saepius audierit, tanto flagrantius amabit. Ita multa et grata sunt ingenii et oris et vocis et facundiae tuae delenimenta. Nimirum quisquam superiorum imperatorum (imperatoribus enim te comparare malo, ne viventibus compararem) quisquam illorum his figurationibus uteretur, quae Graeci schemata vocant? Ne longius repetam, vel proximo senatu, cum Cyzicenorum gravem causam commemorares, ita orationem tuam figurasti, quam figuram Graeci wagnerin appellant, ut praetereundo tamen diceres et dicendo tamen praeterires. In quo multa simul laudanda sunt; primum hoc te perspexisse sociorum graves aerumnas non perpetua nec recta aut prolixa oratione exaggerandas, indicandas tamen esse impensius, ut digni senatus misericordia et auxilio viderentur. Deinde ita breviter rem omnem atque ita valide elocutus es, ut paucissimis verbis omnia, quae res posceret, continerentur, ut non ocius aut vehementius terra urbem illam quam animos audientium tua oratio moverit. Sed mihi crede, amplissimum te iam in eloquentia tenere locum brevique summam eius cacumen aditurum. In oratione tua Cyzicena, cum deos precav. eris et, si fas est, obsecro addidisti: quod ego me non memini legisse observari enim et resecrari populus aut iudices solebant, sed me forsitan memoria fugerit: tu diligentius animadvertito. Fronto Ad Ant. Imp., I. ii., ed. Naber., p. 146.

:

130. Historical and other Writings of Julius Caesar.

Reliquit et rerum suarum commentarios, Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est. Alii Oppium putant, alii Hirtium: qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit. De commentariis Cicero in eodem libro sic refert: "Commentarios scripsit, valde quidem probandos: nudi sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tanquam veste detracta: sed dum voluit, alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deter

ruit." De iisdem commentariis Hirtius ita praedicat: "Adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maior nostra, quam reliquorum, est admiratio. Ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos perscripserit, scimus." Pollio Asinius parum diligenter parumque integra veritate compositos putat, quum Caesar pleraque, et quae per alios erant gesta, temere crediderit, et, quae per se, vel consulto vel etiam memoria lapsus, perperam ediderit: existimatque rescripturum et correcturum fuisse. Reliquit et "de Analogia" libros duos, et "Anticatones" totidem, ac praeterea poëma, quod inscribitur "Iter." Quorum librorum primos in transitu Alpium, quum ex citeriore Gallia, conventibus peractis, ad exercitum rediret; sequentes sub tempus Mundensis proelii fecit; novissimum, dum ab Urbe in Hispaniam ulteriorem quarto et vicesimo die pervenit. "Epistolae" quoque eius "ad senatum" exstant, quas primus videtur ad paginas et formam memorialis libelli convertisse, quum antea consules et duces nonnisi transversa charta mitterent scriptas. Exstant et "ad Ciceronem," item "ad familiares" domesticis de rebus: in quibus si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est, sic structo literarum ordine, ut nullum verbum effici posset: quae si quis investigare et persequi velit, quartam elementorum literam, id est, "d" pro "a" et perinde reliquas commutet. Feruntur et a puero et ab adolescentulo quaedam scripta, ut "Laudes Herculis, tragoedia Oedipus," item "Dicta collectanea." Quos omnes libellos vetuit Augustus publicari in epistola, quam brevem admodum ac simplicem ad Pompeium Macrum, cui ordinandas bibliothecas delegaverat, misit. Suet., Jul., lvi.

131. A Criticism of Sallust by Livy.

Tunc deinde retulit aliquam Thucydidis sententiam: deal γὰρ αἱ εὐπραξίαι συγκρύψαι καὶ συσκιάσαι τὰ ἑκάστων ἁμαρτήματα; deinde Sallustianam: res secundae mire sunt vitiis optentui. Cum sit praecipua in Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallustius vicit et in suis illum castris cecidit; nam in sententia Graeca tam brevi habes quae salvo sensu detrahas: deme vel συγκρύψαι vel συσκιάσαι, deme ἑκάστων : constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. At ex Sallusti sententia nihil demi sine detrimento sensus potest. T. autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur

obiceret Sallustio. Nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium vinci si ante a Thucydide vincatur. Sen. Rh., Contr., IX. i. 13.

132. Account of the Literary Labours of the Elder Pliny.

Pergratum est mihi, quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis, quaerasque, qui sint omnes. Fungar indicis partibus, atque etiam, quo sint ordine scripti, notum tibi faciam. Est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio. De iaculatione equestri unus. Hunc, quum praefectus alae militaret, pari ingenio curaque composuit. De vita Pomponii Secundi duo, a quo, singulariter amatus, hoc memoriae amici quasi debitum munus exsolvit. Bellorum Germaniae viginti, quibus omnia quae cum Germanis gessimus bella collegit. Inchoavit, quum in Germania militaret, somnio monitus. Adstitit ei quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae latissime victor ibi periit: commendabat memoriam suam, orabatque, ut se ab iniuria oblivionis adsereret. Studiosi tres, in sex volumina propter amplitudinem divisi: quibus oratorem ab incunabulis instituit et perfecit. Dubii sermonis octo: scripsit sub Nerone, novissimis annis, quum omne studiorum genus paullo liberius et erectius periculosum servitus fecisset. A fine Aufidii Bassi triginta unus. Naturae historiarum triginta septem, opus diffusum, eruditum, nec minus varium quam ipsa natura. Miraris, quod tot volumina, multaque in his tam scrupulosa, homo occupatus absolverit? Magis miraberis, si scieris, illum aliquamdiu caussas actitasse ; decessisse anno sexto et quinquagesimo: medium tempus distentum impeditumque qua officiis maximis, qua amicitia principum egisse. Sed erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare Vulcanalibus incipiebat, non auspicandi causa, sed studendi, statim a nocte multa: hieme vero, ab hora septima, vel quum tardissime, octava, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, nonnunquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem: nam ille quoque noctibus utebatur: inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum, quod reliquum erat temporis, studiis reddebat. Memini quemdam ex amicis, quum lector quaedam perperam pronuntiasset, revocasse et repeti coëgisse: huic avunculum meum dixisse: "Intellexeras nempe?" quum ille adnuisset, "Cur ergo revocabas? decem amplius versus hac tua interpellatione perdidimus." Tanta

erat parsimonia temporis. Surgebat aestate a coena, luce; hieme, intra primam noctis; et tanquam aliqua lege cogente. Haec inter medios labores urbisque fremitum. In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur. Quum dico balinei, de interioribus loquor. Nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat. In itinere, quasi solutus ceteris curis, huic uni vacabat. Ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne coeli quidem asperitas ullum studiis tempus eriperet: qua ex causa Romae quoque sella vehebatur. Hac intentione tot ista volumina peregit, Electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opistographos quidem et minutissime scriptos: qua ratione multiplicatur hic numerus. Plin., Epp., iii. 5.

133. Pliny congratulates himself on his Literary Friendship for Tacitus.

Librum tuum legi, et quam diligentissime potui, adnotavi, quae commutanda, quae eximenda arbitrarer. Nam et ego verum dicere adsuevi, et tu libenter audire. Neque enim ulli patientius reprehenduntur, quam qui maxime laudari merentur. Nunc a te librum meum cum adnotationibus tuis exspecto. O iucundas, o pulchras vices! Quam me delectat, quod, si qua posteris cura nostri, usquequaque narrabitur, qua concordia, simplicitate, fide, vixerimus! Erit rarum et insigne, duos homines, aetate, dignitate propemodum aequales, nonnullius in literis nominis (cogor enim de te quoque parcius dicere, quia de me simul dico) alterum alterius studia fovisse. Equidem adolescentulus, quum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi "longo, sed proximus, intervallo" et esse et haberi concupiscebam. Et erant multa clarissima ingenia: sed tu mihi (ita similitudo naturae ferebat) maxime imitabilis, maxime imitandus videbaris. Quo magis gaudeo, quod, si quis de studiis sermo, una nominamur; quod de te loquentibus statim Occurro. Nec desunt, qui utrique nostrum praeferantur. Sed nihil interest mea, quo loco iungimur. Nam mihi primus, qui a te proximus. Quin etiam in testamentis debes adnotasse: nisi quis forte alterutri nostrum amicissimus, eadem legata, et quidem pariter, accipimus. Quae omnia huc spectant, ut invicem ardentius diligamus, cum tot vinculis nos studia, mores, fama, suprema denique hominum iudicia constringant. Vale. Plin., VII. xx.

134. The High Estimation in which Tacitus and Pliny were held by their Contemporaries.

Frequenter agenti mihi evenit, ut centumviri, quum diu se intra iudicum auctoritatem gravitatemque tenuissent, omnes repente quasi victi coactique consurgerent laudarentque. Frequenter e senatu famam, qualem maxime optaveram, retuli: nunquam tamen maiorem cepi voluptatem, quam nuper ex sermone Cornelii Taciti. Narrabat, sedisse secum Circensibus proximis equitem Romanum: hunc post varios eruditosque sermones requisisse, "Italicus es, an provincialis?" se respondisse, "Nosti me, et quidem ex studiis." Ad hoc illum, "Tacitus es, an Plinius?" Exprimere non possum, quam sit iucundum mihi, quod nomina nostra, quasi literarum propria, non hominum, literis redduntur; quod uterque nostrum his etiam ex studiis notus, quibus allter ignotus est. Accidit aliud ante pauculos dies simile. Recumbebat mecum vir egregius, Fabius Rufinus: super eum municeps ipsius, quo ille die primum in urbem; cui Rufinus, demonstrans me, "Vides hunc ?" Multa deinde de studiis nostris. Et ille, "Plinius est," inquit. Verum fatebor, capio magnum laboris mei fructum. An, si Demosthenes iure laetatus est, quod illum anus Attica ita demonstravit, Οὗτός ἐστι Δημοσθίνης, ego celebritate nominis mei gaudere non debeo? Ego vero et gaudeo, et gaudere me dico. Neque enim vereor, ne iactantior videar, quum de me aliorum iudicium, non meum, profero: praesertim apud te, qui nec ullius invides laudibus, et faves nostris. Vale. Plin., Epp., ix. 23.

D. MISCELLANEOUS CRITICISM.

135. The Analogy between Poetry and Painting.

Humano capiti cervicem pictor equinam
Iungere si velit, et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne:
Spectatum admissi risum teneatis, amici ?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum

« IndietroContinua »