Immagini della pagina
PDF
ePub

merare non est necesse, tanta esse conatos, quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad se pertinere. Quod quidem ni ita se haberet, ut animi immortales essent, haud optimi cuiusque animus maxime ad immortalitatem gloriae niteretur. Quid? quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo? Nonne vobis videtur animus is, qui plus cernat et longius, videre, se ad meliora proficisci: ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre? Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexi, videndi: neque vero eos solum convenire aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam de quibus audivi et legi et ipse conscripsi. Quo quidem me proficiscentem haud sane quis facile retraxerit, neque tamquam Peliam recoxerit. Quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem et ex vita ita discedo, tamquam ex hospitio, non tamquam ex domo. Commorandi enim natura deversorium nobis, non habitandi [locum] dedit. O praeclarum diem, quum ad illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar, quumque ex hac turba et colluvione discedam! Proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi; verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, memo pietate praestantior: cuius a me corpus crematum est; (quod contra decuit ab illo meum :) animus vero non me deserens, sed respectans, in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esse veniendum. Quem ego meum casum fortiter ferre visus sum: non quo aequo animo ferrem; sed me ipse consolabar, existimans, non longinquum inter nos digressum et discessum fore. Cic., De Senect., xxiii. 82-85.

51. Sympathy a Divine Gift.

Mollissima corda

Humano generi dare se Natura fatetur,

Quae lacrumas dedit: haec nostri pars optima sensus.
Plorare ergo iubet casum lugentis amici
Squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
Circumscriptorem, cuius manantia fletu

Ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturae imperio gemimus, quum funus adultae
Virginis occurrit, vel terra clauditur infans

Et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus
Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,

Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos

A

grege mutorum, atque ideo venerabile soli

D

Sortiti ingenium, divinorumque capaces

Atque exercendis capiendisque artibus apti,
Sensum a coelesti demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia. Mundi
Principio indulsit communis conditor illis

Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
Affectus petere auxilium et praestare iuberet.

Juv., xv. 131-150.

52. Aspiration after the Divine is the Peculiar Privilege of Man.

Quicunque enim convenienter naturae vixerint, nec illam secuti sint malae consuetudinis corruptelam, quae divinitus datos iguiculos exstinguit, vitiaque gignit et confirmat omnia, eos et viventes gloria, et e vita excedentes praemiis prosequi oportet. Id enim non solum rationi consentaneum, sed etiam verissimum atque aequissimum est. Cui autem aequitatis antiquior cura quam Deo? Itaque quum homo solus ex omni propemodum genere nactus sit aliquam notitiam Dei, nisi vitae iniquitate Deo iniquus atque invisus evaserit, ad Deum certe evolabit. Idque aeternitatis humanae vel maximum ac firmissimum argumentum est, solum hominem divinae voluntatis participem consciumque exsistere: ut, quamquam agrestibus silvestribusque in locis natus sit, tamen ipsa docente natura, et esse Deum et colendum ac verendum esse dubitare non possit. O rem dignam in qua non modo homines sed ipsas etiam pecudes obstupescere et, si fieri possit, etiam erubescere oporteat! cognatum esse hominem Deo : nullum aliud in terris animal, nisi hominem solum, Dei cognitione imbutum esse: nec quidquam esse aliud quod animo e divina mente hausto praeditum sit tantamque inesse homini caecitatem atque socordiam, ut, divinae cognationis immemor, aversetur migrationem ad Deum? Nec enim aliud esse mors quam migratio ad caelestes superasque sedes existimanda est: nec id solum ratione quadam aequitati veritatique consentanea, sed etiam sapientissimorum hominum maxime firmo stabilique consensu. Consol. Cic., ascr., p. 1209, ed. Nobbe.

53. "Moribus et Caelum patuit."

Huc et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi: quod non potest esse, nisi rerum scientia contingat, et ars, per quam divina et humana noscantur. Hoc est summum bonum: quod si occupas,

incipis deorum esse socius, non supplex. Quomodo, inquis, isto pervenitur? non per Peninum Graiumve montem, nec per deserta Candaviae: nec Syrtes tibi, nec Scylla aut Charybdis, adeundae sunt: quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretio. Tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te instruxit. Dedit tibi illa, quae si non deserueris, par Deo surges. Parem autem Deo pecunia non faciet: Deus nihil habet. Praetexta non faciet: Deus nudus est.

Fama non

faciet, nec ostentatio tui, et in populos nominis dimissa notitia. Nemo novit Deum. Multi de illo male existimant, et impune. Non turba servorum, lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium: Deus ille maximus potentissimusque ipse vehit omnia. Ne forma quidem et vires beatum te facere possunt: nihil horum non patitur vetustatem. Quaerendum est ergo quod non fiat in dies deterius, cui non possit obstari. Quid hoc est animus: sed hic rectus, bonus, magnus. Quid aliud voces hunc, quam Deum in humano corpore hospitantem? Hic animus tam in equitem Romanum, quam in libertinum, quam in servum, potest cadere. Quid est eques Romanus, aut libertinus, aut servus? Nomina ex ambitione, aut ex iniuria nata. Subsilire in coelum ex angulo licet: exsurge modo, et te quoque dignum finge Deo. Finges autem non auro, non argento non potest ex hac materia imago Dei exprimi similis. Cogita illos, quum propitii essent, fictiles fuisse. Sen., Ep. iv., 2 (31), 7-10.

54. "Look nature through, 'tis revolution all:

All change, no death."

Quodsi tanta cupiditas longioris aevi te tenet, cogita, nihil eorum quae ab oculis abeunt, et in rerum naturam, ex qua prodierunt, ac mox processura sunt, reconduntur, consuini. Desinunt ista, non pereunt. Et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit vitam, non eripit: veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret. Sed postea diligentius docebo, omnia quae videntur perire, mutari. Aequo animo debet rediturus exire. Observa orbem rerum in se remeantium: videbis in hoc mundo nihil exstingui, sed vicibus descendere, ac resurgere. Aestas abit, sed alter annus illam adducet: hiems cecidit, referent illam sui menses: solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget. Stellarum iste discursus, quidquid praeterierit, repetit: pars coeli levatur assidue, pars mergitur. Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes, nec pueros, nec mente lapsos,

timere mortem : et esse turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit. Sen., Ep. iv., 7 (36), 10-12.

55. Death not an Evil.

Quae quum ita sint, magna tamen eloquentia est utendum, atque ita velut superiore e loco concionandum, ut homines mortem vel optare incipiant, vel certe timere desistant. Nam si supremus ille dies non exstinctionem, sed commutationem affert loci; quid optabilius? Sin autem perimit ac delet omnino; quid melius, quam in mediis vitae laboribus obdormiscere, et ita conniventem somno consopiri sempiterno? Quod si fiat, melior Ennii, quam Solonis oratio. Hic enim noster, "Nemo me lacrumis decoret," inquit, "nec funera fletu faxit.” At vero sapiens ille,

"Mors mea ne careat lacrumis: linquamus amicis
Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu."

Nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur, ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus, emittique nos e custodia et levari vinculis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus, aut omni sensu molestiaque careamus: sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis, nobis faustum putemus; nihilque in malis ducamus, quod sit vel a diis immortalibus vel a natura parente omnium constitutum. Non enim temere nec fortuito sati et creati sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano, nec id gigneret aut aleret, quod, quum exantlavisset omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum: portum potius paratum nobis et perfugium putemus. Quo utinam velis passis pervehi liceat! Sin reflantibus ventis reiiciemur, tamen eodem paullo tardius referamur necesse est. Quod autem omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest?-Habes epilogum, ne quid praetermissum aut relictum putes. A. Ego vero: et quidem fecit etiam iste me epilogus firmiorem. Cic., Tusc. Disp., I.

xlix. 117-119.

56. Death ought not to be feared.

Pauper fiam inter plures ero. Exsul fiam? ibi me natum putabo, quo mittar. Alligabor? quid enim? nunc solutus sum? ad hoc me natura grave corporis mei pondus adstrinxit.

Moriar? hoc dicis, desinam aegrotare posse, desinam alligari posse, desinam mori posse. Non sum tam ineptus, ut Epicuream cantilenam hoc loco persequar, et dicam, vanos esse inferorum metus, nec Ixionem rota volvi, nec saxum humeris Sisyphi trudi in adversum, nec ullius viscera et renasci posse quotidie, et carpi. Nemo tam puer est, ut Cerberum timeat et tenebras, et larvalem habitum nudis ossibus cohaerentium. Mors nos aut consumit, aut exuit. Emissis meliora restant, onere detracto consumtis nihil restat: bona pariter malaque submota sunt. Permitte mihi referre hoc loco tuum versum, si prius admonuero, ut te iudices non aliis scripsisse ista, sed etiam tibi. Turpe est aliud loqui, aliud sentire: quanto turpius, aliud scribere, aliud sentire? Memini te illum locum aliquando tractasse, non repente nos in mortem incidere, sed minutatim procedere. Quotidie morimur, quotidie enim demitur aliqua pars vitae et tunc quoque quum crescimus, vita decrescit. Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adolescentiam : usque ad hesternum, quidquid transiit temporis, periit: hunc ipsum quem agimus diem, cum morte dividimus. Quemadmodum clepsydram non extremum stillicidium exhaurit, sed quidquid ante defluxit; sic ultima hora, qua esse desinimus, non sola mortem facit, sed sola consummat. Tunc ad illam pervenimus, sed diu venimus. Haec quum descripsisses, quo soles ore, semper quidem magnus, nunquam tamem acrior, quam ubi veritati commodas verba, dixisti :

"Mors non una venit, sed quae rapit, ultima mors est." Malo te legas, quam epistolam meam : apparebit enim tibi, hanc quam timemus mortem extremam esse, non solam. Sen., Ep. iii., 3 (24), 16-20,

57. Let us meet Death willingly.

Hoc animo tibi hanc epistolam scribo, tanquam quummaxime scribentem mors evocatura sit. Paratus exire sum, et ideo fruor vita: quia quam diu futurum hoc sit, non nimis pendeo. Ante senectutem curavi, ut bene viverem: in senectute, ut bene moriar. Bene autem mori, est libenter mori. Da operam, ne quid unquam invitus facias: quidquid necesse est, futurum est repugnanti in volentem necessitas non est. Ita dico, qui imperia libens excipit, partem acerbissimam servitutis effugit, facere quod nolit. Non qui iussus aliquid facit, miser est sed qui invitus facit. Itaque sic animum componamus, ut quidquid res exiget, id velimus: et inprimis finem nostri sine tristitia

« IndietroContinua »