Immagini della pagina
PDF
ePub

quadringentorum opus annorum, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Templis tantum deum (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est. Liv., i. 29.

108. The Site of New Carthage.

Ceterum sita Carthago sic est. Sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, et quingentos passus introrsus retractus, paullulo plus passuum in latitudinem patens. Huius in ostio sinus parva insula obiecta ab alto portum ab omnibus ventis, praeterquam Africo, tutum facit. Ab intimo sinu paeninsula excurrit, tumulus is ipse, in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari: ab occasu stagnum claudit, paullum et ad septentrionem fusum incertae altitudinis, utcunque exaestuat aut deficit mare. Continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit. Unde quum tam parvi operis munitio esset, non obiecit vallum imperator Romanus: seu fiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret. Liv., xxvi. 42.

109. Death and Character of Cicero.

M. Cicero sub adventum triumvirorum urbe cesserat pro certo habens id quod erat, non magis se Antonio eripi quam Caesari Cassium et Brutum posse: primo in Tusculanum fugerat, inde transversis itineribus in Formianum ut ab Caieta navem conscensurus proficiscitur. Unde aliquoties in altum provectum cum modo venti adversi retulissent, modo ipse iactationem navis caeco volvente fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae et vitae cepit, regressusque ad superiorem villam, quae paulo plus mille passibus a mari abest, "moriar," inquit, "in patria saepe servata." Satis constat servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum; ipsum deponi lecticam et quietos pati quod sors iniqua cogeret iussisse. Prominenti ex lectica praebentique immotam cervicem caput praecisum est. Nec satis stolidae crudelitati militum fuit: manus quoque scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes praeciderunt. Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno adversus Antonium quanta nulla unquam humana vox cum admiratione eloquentiae auditus fuerat: vix attollentes prae

lacrimis oculos homines intueri trucidati membra civis poterant. Vixit tres et sexaginta annos, ut si vis afuisset, ne immatura quidem mors videri possit. Ingenium et operibus et praemiis operum felix; ipse fortunae diu prosperae et in longo tenore felicitatis magnis interim ictus vulneribus, exilio, ruina partium pro quibus steterat, filiae exitu tam tristi tamque acerbo, omnium adversorum nihil ut viro dignum erat tulit praeter mortem, quae vere aestimanti minus indigna videri potuit, quod a victore inimico nil crudelius passurus erat quam quod eiusdem fortunae compos victo fecisset. Si quis tamen virtutibus vitia pensaret, vir magnus ac memorabilis fuit et in cuius laudes exsequendas Cicerone laudatore opus fuerit. Liv., Fr. ap. Sen. Rh. Suas., vii.

110. Character of Cicero.

Huius ergo viri tot tantisque operibus mansuris in omne aevum praedicare de ingenio atque industria supervacuum est. Natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit valetudo, tum pax diutina cuius instructus erat artibus contigit. Namque ad priscam severitatem iudiciis exactis maxima noxiorum multitudo provenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat. Iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magna munera deum consilio industriaque: utinam moderatius secundas res et fortius adversas ferre potuisset! namque utraeque cum evenerant ei, mutari eas non posse rebatur. Inde sunt invidiae tempestates coortae gravissimae, eo certiorque inimicis adgrediendi fiducia; maiore enim simultates adpetebat animo quam gerebat. Sed quando mortalium nulli virtus perfecta contigit, qua maior pars vitae atque ingenii stetit, ea iudicandum de homine est. Atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse indicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset. Asinius Pollio., ap Sen. Rh. Suas., vi.

111. Character of Hannibal.

Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset: neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset: neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii

inter ipsa pericula erat: nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus: vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato, neque silentio arcessita. Multi saepe militari sagulo opertum, humi iacentem inter custodias stationesque militum, conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens, arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. Princeps praelium inibat; ultimus conserto praelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum iusiurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum ac vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore militavit, nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset, praetermissa. Liv., xxi. 4.

112. Character of Cato the Censor.

Sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat. In hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit, ut, quocunque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. Nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit. Urbanas rusticasque res pariter callebat. Ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit: huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcunque ageret. In bello manu fortissimus, multisque insignibus clarus pugnis. Idem, postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator: et idem in pace, si ius consuleres, peritissimus; si causa oranda esset, eloquentissimus. Nec is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet: vivit imo vigetque eloquentia eius, sacrata scriptis omnis generis. Orationes et pro se multae, et pro aliis, et in alios. Nam non solum accusando, sed etiam causam dicendo, fatigavit inimicos. Simultates nimio plures et exercuerunt eum, et ipse exercuit eas: nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem. Asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit: sed invicti a cupiditatibus animi, et rigidae innocentiae; contemptor gratiae, divitiarum. In parsimonia, in patientia laboris, periculi, prope ferrei corporis animique; quem nec senectus quidem, quae solvit omnia, fregerit; qui sextum et octogesimum annum

agens causam dixerit, ipse pro se oraverit scripseritque: nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit iudicium. Liv., xxxix. 40.

113. Character of Papirius.

Et fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore, sed etiam corporis viribus excellens. Praecipua. pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit: victoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt: et, seu virium vi, seu exercitatione multa, cibi vinique eundem capacissimum : nec cum ullo asperiorem, quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique. Equites etiam aliquando ausos ab eo petere, ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris : quibus ille, "Ne nihil remissum dicatis, remitto," inquit, “ne utique dorsum demulceatis, quum ex equis descendetis." Et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque. Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem. Quem quum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securim iussit. Ad quam vocem exanimi stante Praenestino, "Agedum, lictor, excide radicem hanc," inquit, "incommodam ambulantibus:" perfusumque ultimi supplicii metu, multa dicta, dimisit. Haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir, quo magis innixa res Romana staret. Quin eum parem destinant animis Magno Alexandro ducem, si arma, Asia perdomita, in Europam vortisset. Liv., ix. 16.

114. Character of Scipio Africanus.

Fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus pleraque apud multitudinem, aut per nocturnas visa species, aut velut divinitus mente monita, agens: sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque, velut sorte oraculi missa, sine cunctatione exsequerentur. Ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret, ingressusque aedem consideret, et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. Hic mos, qui. per omnem vitam servabatur, seu consulto, seu temere, vulgatae opinioni fidem apud quosdam fecit, stirpis eum divinae virum esse; retulitque famam, in Alexandro Magno prius vulgatam,

et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius persaepe visam prodigii eius speciem, interventuque hominum evolutam repente, atque ex oculis elapsam. His miraculis nunquam ab ipso elusa fides est: quin potius aucta arte quadam, nec abnuendi tale quicquam, nec palam affirmandi. Multa alia eiusdem generis, alia vera, alia assimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum: quibus freta tunc civitas, aetati haudquaquam maturae tantam molem rerum, tantumque imperium permisit. Liv.,

xxvi. 19.

115. Augustus' Opinion of Claudius.

"Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti, mea Livia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. Consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum, quod consilium in illo sequamur. Nam si est pros, et, ut ita dicam, ¿ñóxλnpos, quid est quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus fuit? Sin autem ήλαττῶσθαι sentimus eum, καὶ βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τοῦ σώματος καὶ εἰς τὴν τῆς ψυχῆς ἀρτιότητα, praebenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus τὰ τοιαῦτα σκώπτειν καί μυκτηρίζειν εἰωθόσιν. Nam semper aestuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, μὴ προϋποκείμενον ἡμῖν, posse arbitremur eum gerere honores necne. In praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum, non displicet nobis, si est passurus, se ab Silani filio, homine sibi affini, admoneri, ne quid faciat, quod conspici et derideri possit. Spectare eum Circenses ex pulvinari, non placet nobis. Expositus enim in prima fronte spectaculorum conspicietur. In Albanum montem ire eum, non placet nobis, aut esse Romae Latinarum diebus. Cur enim non praeficitur Urbi, si potest fratrem suum sequi in montem? Habes nostras, mea Livia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemus. Licebit autem, si voles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem. epistolae huius legendum." Rursus alteris literis: "Tiberium adolescentem ego vero, dum tu aberis, quotidie invitabo ad cenam, ne solus cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro; qui vellem diligentius et minus Tew deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur. Misellus

ἀτυχεῖ—πάνυ ἐν τοῖσι σπουδαίοις λίαν·

Ubi non aberravit eius animus, satis apparet s Ļuxñs aůrcõ

« IndietroContinua »