Immagini della pagina
PDF
ePub

Liber ut innuptae poteretur flore novercae :
Ignaro mater substernens se impia nato,
Impia non verita est divos scelerare parentes
Omnia fanda nefanda malo permista furore
Iustificam nobis mentem avertere deorum.
Quare nec tales dignantur visere coetus,
Nec se contingi patiuntur lumine claro.

Catull., lxiv. (lxii.) 382-408.

74. The Roman Religion owed much to Etruscan Influence.

Maiores nostri statas solennesque caeremonias, Pontificum scientia ; bene gerendarum rerum auctoritates, augurum observatione; Apollinis praedictiones, vatum libris ; portentorum depulsa, Etrusca disciplina explicari voluerunt. Prisco etiam instituto rebus divinus opera datur, cum aliquid commendandum est, precatione : cum exposcendum, voto : cum solvendum, gratulatione: cum inquirendum vel extis vel sortibus, impetrito : cum solenni ritu peragendum, sacrificio. Quo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes procurantur. Tantum autem studium antiquis non solum observandae, sed etiam amplificandae religionis fuit, ut e florentissima tum et opulentissima civitate decem principum filii S. C. singulis Etruriae populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia traderentur. Val. Max., I. i. 1.

In

75. Exactness of the Roman Ritual. Non mirum igitur, si pro eo imperio augendo custodiendoque pertinax deorum indulgentia semper excubuit, quod tam scrupulosa cura, parvula quoque momenta religionis examinare videtur: quia nunquam remotos ab exactissimo cultu caeremoniarum oculos habuisse nostra civitas existimanda est. qua cum Marcellus quintum consulatum gerens templum Honori et Virtuti, Clastidio prius, deinde Syracusis potitus, nuncupatis votis debitum consecrare vellet, a collegio pontificum impeditus est, negante unam cellam duobus diis recte dicari. Futurum enim, si quid prodigii in ea accidisset, ne dignosceretur, utri rem divinam fieri oporteret: nec duobus nisi certis diis una sacrificari solere. Ea pontificum admonitione effectum est, ut Marcellus, separatis aedibus, Honoris ac Virtutis simulacra statueret. Neque aut collegio pontificum autoritas amplissimi viri, aut Marcello adiectio impensae impedimento fuit, quo minus religionibus suus tenor, suaque observatio redderetur. Val. Max., I. i. 8.

76. The Romans did not allow the heaviest Misfortunes to

interfere with Public Worship. Quanto nostrae civitatis senatus venerabilior in Deos ! qui post Cannensem cladem decrevit, ne matronae ultra trigesimum diem luctus suos extenderent, uti ab his sacra Cereris peragi possent : quia, maiore paene Romanorum virorum parte in execrabili ac diro solo iacente, nullius penates moeroris expertes erant. Itaque matres ac filiae coniugesque et sorores nuper interfectorum, abstersis lacrymis depositisque doloris insignibus, candidam induere vestem, et aris dare thura coactae sunt. Qua quidem constantia obtinendae religionis, magnus coelestibus iniectus est rubor ulterius adversus eam saeviendi gentem, quae de iniuriarum quidem acerbitate ab corum cultu absterreri potuerat. Val. Max., I. i. 15.

77. The Gods of the Farmer. Et quoniam (ut aiunt) dei facientes adiuvant, prius invocabo eas; nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed xii deos consentis: neque tamen eos urbanos quorum imagines ad forum auratae stant, sex mores et feminae totidem, sed illos xii deos qui maxime agricolarum duces sunt. Primum, qui omnes fructus agriculturae caelo et terra continent, Iovem et Tellurem. Itaque quod ii parentes magni dicuntur, Iuppiter pater apellatur, Tellus terra mater. Secundo Solem et Lunam, quorum tempora observantur, cum quaedam seruntur et conduntur. Tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus maxime necessarii ad victum. Ab his enim cibus et potio venit e fundo. Quarto Robigum et Floram, quibus propitiis neque robigo frumenta atqne arbores corrumpit, neque non tempestive florent. Itaque publicae Robigo feriae robigaria ; Florae ludi floralia instituti. Item adveneror Minervam et Venerem, quarum unius procuratio oliveti alterius portorum ; quo nomine rustica vinalia instituta. Nec non etiam precor Lympham ac Bonum Eventum, quoniam sine aqua omnis arida ac miseri agricultura, sine successu ac bono eventu frustratio est non cultura. Iis igitur diis ad venerationem advocatis ego referam sermones eos quos de agricultura nuper habuimus. Varro., R. R., 1. 1.

78. Dis te minorem quod geris Imperas." Ego enim fateor, me et magnitudine ostenti et gravitate responsi et una atque constanti haruspicum voce vehementer

E

esse commotum. Neque is sum, qui, si cui forte videor plus, quam ceteri, qui aeque, atque ego, sunt occupati, versari in studio litterarum his delecter, aut utar omnino litteris, quae nostros animos deterrent atque avocant a religione. Ego vero primum babeo auctores ac magistros religionum colendarum maiores nostros : quorum mibi tanta fuisse sapientia videtur, ut satis superque prudentes sint, qui illorum prudentiam, non dicam assequi, sed, quanta fuerit, perspicere possint : qui statas sollemnesque caerimonias pontificatu, rerum bene gerendarum auctoritates augurio, fatorum veteres praedictiones Apollinis vatum libris, portentorum explanationes Etruscorum disciplina contineri putarunt: quae quidem tanta est, ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum Hinc recentem Crbis inflammandae delendique imperii coniurationem non obscure nobis paullo ante praedixerint. Deinde etiam coguovi, multa homines doctissimos sapientissimos que et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquesse. Quae quamquam divinitus perscripta video, tamen eiusmodi sunt, ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse videantur. Et enim quis est tam vecors, qui aut, quum suspexerit in caelum, deos esse non sentiat, et ea, quae tanta mente fiunt, ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum ac neccessitudinem persequi possit, causi fieri putet: aut quum deos esse intelexerit, non intelligat, eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? Quam volumus licet, patres conscripti, ipsi nos amemus: tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos, nec calliditate Poenos, nec artibus Graecos, nec denique hoc ipso huius gentis ac terrae domestico nativoque seusu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione, atque hac nua sapientia, quod deorum immortalium numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnes gentes nationesque superavimus. Cie., Har. Resp., ix. 18, 19.

79. Livy's respect for Ancestral Belief. Non sum nescius, ab eadem negligentia, qua nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum, neque in annales referri. Ceterum et mihi, vetustas res scribenti, nescio quo pacto antiquus fit animus; et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales referam. Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata ; facem in coelo conspectam, et bovem feminam locutam publice ali. Minturnis quoque per eos dies coeli ardentis species affulserat. Reate imbri lapidavit. Cumis in arce Apollo triduum ac tres noctes lacrimavit. In urbe Romana duo aeditui puntiarunt, alter, in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse: alter, in aede Primigeniae Fortunae, quae in colle est, duo diversa prodigia ; palmam in area enatam, et sanguine interdiu pluisse. Duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in privato loco factum esset, palmam enatam in impluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat: alterum, quod in loco peregrino, Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil eius, ambureret ignis, dicebatur. Publicorum prodigiorum causa libri a decemviris aditi. Quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent, ediderunt, et ut supplicatio fieret, cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victimis maioribus sacrificarent, populusque coronatus esset. Omnia, uti decemviri praeierunt, facta. Livy, xliii. 13.

,

80. The Roman Religion is Local, and cannot be transplanted

to Veii or elsewhere.

"Urbem auspicato inauguratoque conditam habemus : nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus : sacrificiis sollennibus non dies magis stati, quam loca sunt, in quibus fiant. Hos omnes deos, publicos privatosque, Quirites, deserturi estis ? Quam par vestrum factum est, quod in obsidione nuper in egregio adolescente C. Fabio, non minore hostium admiratione, quam vestra, conspectum est ; quum inter Gallica tela degressus ex arce sollenne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit ? An gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri placet ? et pontifices flaminesque negligentiores publicarum religionum esse, quam privatus in sollenni gentis fuerit ? Forsitan aliquis dicat, aut ea nos Veiis facturos, aut huc inde missuros sacerdotes Dostros, qui faciant: quorum neutrum fieri salvis caerimoniis potest. Et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos; in Iovis epulo num alibi, quam in Capitolio, pulvinar suscipi potest ? Quid de aeternis Vestae iguibus signoque, quod imperii pignus custodia eius templi tenetur, loquar? quid de ancilibus vestris, Mars Gradive, tuque Quirine pater? Haec omnia in profano deseri placet sacra, aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis ? Livy, V., lii. 1-3.

necesse.

81. The Influence of Augury. Maximum autem et praestantissimum in republica ius est augurum cum auctoritate coniunctum. Neque vero hoc, quia sum ipse augur, ita sentio, sed quia sic existimare nos est

Quid enim maius est, si de iure quaerimus, quam posse a summis imperiis, et summis potestatibus comitiatus et concilia, vel instituta dimittere, vel habita rescindere ? Quid gravius, quam rem susceptam dirimi, si unus augur “alio die" dixerit? quid magnificentius, quam posse decernere, ut magistratu se abdicent consules ? quid religiosius, quam cum populo, cum plebe agendi ius aut dare aut non dare ? quid ? legem, si non iure rogata est, tollere ? ut Titiam decreto collegii; ut Livias, consilio Philippi, consulis et auguris : nihil domi, nihil militiae, per magistratus gestum, sine eorum auctoritate posse cuiquam probari? Age, iam ista video fateorque esse magna : sed est in collegio vestro inter Marcellum et Appium, optimos augures, magna dissensio : nam eorum ego in libros incidi : quum alteri placeat, auspicia ista ad utilitatem esse reipublicae composita : alteri disciplina vestra quasi divinare videatur prorsus posse. Hac tu de re, quaero, quid sentias. M. Egone? .

Non video cur esse divinationem negem. Nec vero Romulus noster auspicato Urbem condidisset, neque Attii Navii nomen memoria floreret, tam diu, nisi hi omnes multa ad veritatem admirabilia dixissent. Sed dubium non est, quin haec disciplina et ars augurum evanuerit iam et vetustate et negligentia. Itaque neque illi assentior, qui hanc scientiam negat umquam in nostro collegio fuisse ; neque illi, qui esse etiam nunc putat; quae mihi videtur apud maiores fuisse dupliciter, ut ad reipublicae tempus nonnumquam, ad agendi consilium saepissime pertineret. Cic., Leg., II. xii., xiii.

. 31-33.

[ocr errors]

82. Cicero's Compendium of Religious Legislation. Ad divos adeunto caste. Pietatem adhibento: opes amovento. Qui secus faxit, deus ipse vindex erit. Separatim nemo habessit deos, neve novos, sive advenas, nisi publice ascitos, privatim colunto. Constructa a patribus delubra in urbibus habento, lucos in agris habento et larum sedes. Ritus familiae patrumque servanto. Divos et eos, qui caelestes semper habiti, colunto, et ollos, quos endo caelo merita locaverunt, Herculem, Liberum, Aesculapium, Castorem, Pollucem, Quirinum : ast olla, propter quae datur homini ascensus in caelum mentem, virtutem,

« IndietroContinua »