Immagini della pagina
PDF
ePub

horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gasis conspicit. Nec est quicquam quod ibi non est. Sed praeter ceterum tantarum divitiarum admirationem hoc erat praecipue mirificum quod nullo vinculo, nullo claustro, nullo custode totius orbis thesaurus ille muniebatur. Haec ei summa cum voluptate visenti offert sese vox quaedam corporis sui nuda et "quid," inquit, "domina tantis obstupescis opibus? tua sunt haec omnia. Prohinc cubiculo te refer et lectulo lassitudinem refove et ex arbitrio lavacrum pete. Nos quarum voces accipis, tua famulae sedulo tibi praeministrabimus nec corporis curatae tibi regales epulae morabuntur." Sensit Psyche divinae providentiae beatitudinem monitusque voces informes audiens et prius somno et mox lavacro fatigationem sui diluit, visoque statim semirotundo suggestu propter instrumentum cenatorium rata refectui suo commodum libeus accumbit. Et ilico vini nectarei eduliumque variorum fercula copiosa nullo serviente sed tantum spiritu quodam impulsa subministrantur. Nec quemquam tamen illa videre poterat sed verba tantum audiebat excidentia et solas voces famulas habebat. Post opimas dapes quidam introcessit et cantavit invisus et alius citharam pulsavit quae videbatur nec ipsa. Tunc modulatae multitudinis conferta vox aures eius affertur ut, quamvis hominum nemo pareret, chorus tamen esse pateret. Finitis voluptatibus vespera suadente concedit Psyche cubitum. Apul., Met., v. 2, 3.

200. Her Sisters visit her in the Palace.

At illae sorores percontatae scopulum locum que illum, quo fuerat Pysche deserta, festinanter adveniunt ibique deflebant oculos et plangebant ubera, quod crebris earum eiulatibus saxa cantesque parilem sonum resultarent. Iamque nomine proprio sororem miseram ciebant quod sono penetrabili vocis ululabilis per prona delapso amens et trepida. Psyche procurrit et domo et "quid," inquit, "vos miseris lamentationibus nequiquam effligitis? quam lugetis, adsum. Lugubres voces desinite et diutinis lacrimis madentes genas siccate tandem, quippe cum iam possitis quam plangebatis amplecti." Tunc vocatum Zephyrum praecepti maritalis admonet. Nec mora cum ille parens imperio statim clementissimis flatibus innoxia vectura deportat illas. lam mutuis amplexibus et festinantibus saviis sese perfruuntur et illae sedatae lacrimae postliminio redeunt prolectante gaudio. "Sed et tectum," inquit, "et larem nostrum laetae succedite et

afflictas animas cum Psyche vestra recreate." Sic allocuta summas opes domus aureae vocumque servientium populosam familiam demonstrat auribus earum lavacroque pulcherrimo et inhumanae mensae lautitiis eas opipare reficit ut illarum prorsus caelestium divitiarum copiis affluentibus satiatae iam praecordiis penitus nutrirent invidiam. Denique altera earum satis scrupulose curioseque percontari non desinit quis illarum caelestium rerum dominus, quisve vel qualis ipsius sit maritus. Nec tamen Psyche coniugale illud praeceptum ullo pacto temerat vel pectoris arcanis exigit sed e re nata confingit esse iuvenem quendam et speciosum et commodum lanoso barbitio genas inumbrantem plerumque rurestribus ac montanis venatibus occupatum, et nequa sermonis procedentis labe consilium tacitum proderetur, auro facto gemmosisque monitibus onustas eas statim vocato Zephyro tradit reportandas. Apul., Met., v. 7, 8.

201. Her Husband, who is invisible, bids her not seek to behold him. She disobeys, and finds that her Husband is the God of Love.

Tunc Psyche et corporis et animi alioquis infirma, fati tamen saevitia subministrante viribus roboratur et prolata lucerna et adrepta novacula sexum audacia mutavit. Sed cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt. Videt omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam, ipsum illud Cupidinem formosum deum formose cubantem cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbuit et acuminis sacrilegi novacula praenitebat. At vero Psyche tanto aspectu deterrita et impos animi, marcido pallore defectu tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere sed in suo pectore. Quod profecto fecisset nisi ferrum timore tanti flagitii manibus temerariis delapsum evolasset. Iamque lassa, salute defecta dum saepius divini vultus intuetur pulchritudinem, recreatur animi. Videt capitis aurei genialem caesariem ambrosia temulentam, cervices lacteas genasque purpureas pererrantes crinium globos decoriter impeditos, alios antependulos, alios retropendulos quorum splendore nimio fulgurante iam et ipsum lumen lucernae vacillabat. Per umeros volatilis dei pinnae roscidae micanti flore candicant et quamvis alis quiescentibus extimae plumulae tenellae ac delicatae tremule resultantes inquieta lasciviunt. Ceterum corpus glabellum atque luculentum et quale peperisse Venerem non paeniteret. Ante lectuli pedes iacebat arcus, et pharetra

et sagittae, magni dei propitia tela. Quae dum insatiabili animo Psyche satis et curiosa rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda trementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae. Sic ignara Psyche sponte in Amoris incidit amorem. Tunc magis magisque cupidine flagrans Cupidinis prona in eum efflictim inhians patulis ac petulantibus saviis festinanter ingestis de somni mensura metuebat. Sed dum bono tanto percita saucia mente fluctuat, lucerna illa sive perfidia pessima sive invidia noxia sive quod tale corpus contingere et quasi basiare et ipsa gestiebat, evomuit de summa luminis sui stillam ferventis olei super umerum dei dexterum. Hem audax et temeraria lucerna et amoris vile ministerium ipsum ignis totius dominum aduris, cum te scilicet amator aliquis ut diutius cupitis etiam nocte potiretur primus invenerit, sic inustus exiluit deus visaque defectae fidei colluvie prorsus ex oculis et manibus infelicissimae coniugis tacitus avolavit. Apul., Met., v. 23.

202. Cupid leaves her: Venus persecutes her, and sets her various hard Tasks, which she performs successfully.—The Last Task.

Nec tamen nutum deae saevientis vel tunc expiare potuit. Nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellat renidens exitiabile "iam tu quidem magna videris quaedam inihi et alta prorsus malefica quae talibus praeceptis meis obtemperasti naviter. Sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis. Sume istam pyxidem" et dedit protinus "et usque ad inferos et ipsius orci ferales penates te derige: tunc conferens pyxidem Proserpinae 'petit de te Venus' dicito 'modicum de tua mittas ei formositate vel ad unam saltem dieculam sufficiens. Nam quod habuit dum filium curat aegrotum consumpsit atque contrivit omne.' Sed haud immaturius redito quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare." Apul., Met., vi. 16.

203. A Magic Tower shows her how to perform the Task. She performs it successfully.

Sic turris illa prospicua vaticinationibus munus explicuit. Nec morata Psyche pergit Taenarum sumptisque rite stipibus illis et

offulis infernum decurrit meatum transitoque per silentium asinario debili et amnica stipe vectori data, neglecto supernatantis mortui desiderio et spretis textricum subdolis precibus et offulae cibo sopita canis horrenda rabie domum Proserpinae penetrat. Nec offerentis hospitae sedile delicatum vel cibum beatum amplexa sed ante pedes eius residens humilis cibario pane contenta Veneriam pertulit legationem. Statimque secreto repletam conclusamque pyxidem suscipit et offulae sequentis fraude caninis latratibus, obseratis residuaque navitae reddita stipe longe vegetior ab inferis recurrit, et repetita atque adorata candida ista luce quamquam festinans obsequium terminare mentem capitur temeraria curiositate et "ecce," inquit, “inepta ego divinae formositatis gerula, quae nec tantillum quidem indidem mihi delibo vel sic illi amatori meo formoso placitura," et cum dicto reserat pyxidem. Nec quicquam ibi rerum nec formositas ulla sed infernus somnus ac vere stygius qui statim coperculo revelatus invadit eam crassaque soporis nebula cunctis eius membris perfunditur et in ipso vestigio ipsaque semita conlapsam possidet. Et iacebat immobilis et nihil aliud quam dormiens cadaver. Sed Cupido iam cicatrice solida revalescens nec diutinam suae Psyches absentiam tolerans per altissimam cubiculi quo cohibebatur elapsus fenestram refectisque pinnis aliquanta quiete longe velocius provolans Psychen accurrit suam detersoque somno curiose et rursum in pristinam pyxidis sedem recondito Psychen innoxio punctulo sagittae suae suscitat et "ecce," inquit, "rursum perieras, misella, simili curiositate. Sed interim quidem tu provinciam, quae sibi matris meae praecepto mandata est, exsequere naviter, cetera egomet videro." His dictis amator levis in pinnas se dedit, Psyche vero confestim Veneri munus reportat Proserpinae. Apul., Met., vi. 20, 21.

204. She is brought to Olympus, wedded to Cupid, and made Immortal.

Sic fatus iubet Mercurium deos omnes ad contionem protiuus convocare ac siqui coetu caelestium defuisset, in poenam decem milium nummum conventum iri pronuntiare. Quo metu statim completo caelesti theatro pro sede sublimi sedens procerus Iuppiter sic enunciat, "Dei conscripti Musarum albo, adulescentem istum quod manibus meis alumnatus sim, profecto scitis omnes, cuius primae inventutis caloratos impetus freno quodam coërcendos existimavi. Sat est cotidianis eum fabulis ob adulteria

cunctasque corruptelas infamatum. Tollenda est omnis occasio et luxuria puerilis nuptialibus pedicis alliganda. Puellam elegit et virginitate privavit: teneat possideat, amplexus Psychen semper suis amoribus perfruatur." Et ad Venerem conlata facie "nec tu,' inquit, "filia, quicquam contristere nec prosapiae tantae tuae statuique de matrimonio mortali metuas. Iam faxo nuptias non impares sed legitimas et iuri civili congruas," et ilico per Mercurium arripi Psychen et in caelum perduci iubet. Porrecto ambrosiae poculo "sume," inquit, "Psyche et immortalis esto nec umquam digredietur a tuo nexu Cupido sed istae vobis erunt perpetuae nuptiae." Nec mora cum cena nuptialis affluens exhibetur. Accumbebat summum torum maritus, Psychen gremio suo complexus. Sic et cum sua Iunone Iuppiter ac deinde per ordinem toti dei. Tunc poculum nectaris, quod vinum deorum est, Iovi quidem suus pocillator ille rusticus puer, ceteris vero Liber ministrabat. Vulcanus cenam coquebat, Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia. Gratiae spargebant balsama, Musae voce canora personabant, Apollo cantavit ad citharam, Venus suavi musicae suppari gressu formosa saltavit, scaena sibi sic concinnata ut Musae quidem chorum canerent, tibias inflaret Satyrus et Paniscus ad fistulam diceret. Sic rite Psyche convenit in manum Cupidinis, set nascitur illis maturo partu filia, quam Voluptatem nominamus." Apul., Met., vi. 23, 24.

205. Story of Polycrates' Ring.

Haudquaquam utile est homini nato res prosperas perpetuo evenire fortunae variae magis tutae. Est exemplo Polycrates Samiorum tyrannus ingentibus praeditus opibus et omnium quaecunque intenderat sine offensione potitus. Nihil in aetate agunda duri aut acerbi expertus esse dicitur: quin sub manus cuncta quae voluit prorsus redegit fuitque beatissimus. Quibus de rebus rex Amasis Aegyptius sapiens fortunatissimis consultus, scriptis familiaribus literis, suasit, ut semetipsum voluntario aliquo damno multaret eoque dolore invidum numen placaret. Id cum non improbasset Polycrates, forte is in aureo habebat anulo, manupretio summo, facie eximia lapidem smaragdum. Eum Polycrates anulum nave longa in altum provectus sponte in mare abiecit, unde nunquam posset emergere. quod sciens sponteque id fecisset, abiectum anulum valde dolebat. Mox grandem piscem piscator quidam nactus, indignum duxit ad venales deferre, sed dignitati parens regi obtulit.

Tum

« IndietroContinua »