Immagini della pagina
PDF
ePub

Rex gratum acceptumque habuit atque ab operis culinariis apponi iussit : quae cum piscem contractantes anulum alvo repertum ad regem gaudentes retulerunt. Tum Polycrates litteras ordine de casu et postliminio anuli perscriptas ad regem Amasin mittit. Amasis magnum et maturum malum Polycrati coniectans amicitiam hospitiumque renuntiat. Sed somnium filiae Polycrati iam ante insigne obtigerat. Patrem suum videre sibi visa erat aperto atque edito loco sublimem ungui et lavi Iovis et Solis manibus. Harioli autem laetam et pinguem fortunam portendier somnio interpretati. Sed omne contra evenit. Nam deceptus ab Oroete Perse Polycrates captusque in crucem sublatus est. Ita ei crucianti somnium expeditum. Manibus Iovis cum plueret, lavabatur, a Sole unguebatur, dum ipse e corpore humorem emitteret. Fronto, Bell. Parth., ed. Naber, p. 219.

206. Story of Arion.

Arion Lesbius, proinde quod Graecorum memoria est, cithara et dithyrambo primus, Corintho, ubi frequens incolebat, secundum quaestum profectus, magnis divitiis per oram Siciliae atque Italiae paratis Corinthum Tarento regredi parabat. Socios navales Corinthios potissimum delegit ; eorum navem audacter re bona maxime onerat. Nave in altum provecta cognovit socios, qui veherent cupidos potiri, necem sibi machinari. Eos precibus fatigat, aurum omne sibi haberent, unam sibi animam sinerent. Postquam id frustra orat, aliam tamen veniam impetravit, in exitu vitae quantum posset cantaret. Id praedones in lucro licere, praeter spolia summum artificem audire, cuius vocem praeterea nemo unquam post illa auscultaret. Ille vestem induit auro intextam itemque citharam insignem. Tunc pro puppi aperto maxime atque edito loco constitit, sociis inde consulto per navem ceteram dispersis. Ibi Arion studio impenso cantare orditur scilicet mari et caelo artis suae supremum commemoramentum. Carminis fine cum verbo in mare desilit: delphinus excipit, sublimem avehit, navi praevortit, Taenaro exponit, quantum delphino fas erat, in extimo litore. Arion inde Corinthum proficiscitur: et homo et vestis et cithara et vox incolumis: Periandrum regem Corinthum, cui per artem cognitus acceptusque diu fuerat, accedit : ordine memorat rem gestam in navi et postea in mari. Rex homini credere, miraculo addubitare, navem et socios navales, dum reciperent, opperiri. Postquam novit portum invectos, sine tumultu accipi iubet; voltu comi, verbis lenibus percontatur, numquidnam super Arione Lesbio comperissent. Illi facile respondent Tarenti vidisse fortunatissimum mortalem, secundo rumore populi florere, pretisque esse cithara contare. Cum haec ita dicerent, Ario irrupit, ita ut in puppi steterat, cum veste auro intexta et cithara insigni. Praedones inopino visu territi, tum neque quicquam post ille negare aut non credere aut deprecari ausi sunt. Fronto, Arion, ed. Naber, p. 237.

PART II.-RHETORICAL.

A.—PERIOD I., B.C. 240–80.

1. Cassandra's Vision.

TIec. Sed quid oculis rábere visa es derepente ardéntibus ? Ubi illa tua paulo ánte sapiens vírgivali

' modéstia ? Cas. Máter, optumárum multo múlier melior mulierum, Míssa sum superstitiosis áriolatiónibus : Námque Apollo fátis fandis démentem invitám ciet. Vírgines aequáles vereor, pátris mei meum factúm pudet, Optumi viri. Mea mater, túi me miseret, mé piget: Optumam progéniem Priamo péperisti extra me : bóc dulet: Mén obesse, illós prodesse, me obstare, illos obsequi !

Adest, adest fax óbvoluta sánguine atque incendio!
Múltos annos látuit : cives, férte opem et restínguite !

Iamqué mari magno clássis cita
Texítur: exitium exámen rapit:
Advéniet, fera velívolantibus
Navibus complebit mánus litora.

Enn., Alex., fr. ap. Cic. De Div., I. Ixvi. 99.

2. The Sack of Troy.

Quid petam praésidi aut exequar ? quóve nunc
Aúxilio éxili aút fugae fréta sim ?
Arce et urbe órba sum. Quo áccidam ? quo ápplicem ?

Cuí nec arae pátriae domi stant, fráctae et disiectaé iacent,
Fána flamma déflagrata, tósti alti stant parietes
Déformati atque ábiete crispa.
O páter, o patria, o Príami domus
Saeptum áltisono cardíne templum !
Vidi ego te adstante ope bárbarica
Tectís caelatis lacuatis,
Auro ébore instructum régifice.
Haec ómnia videi inflámmarei,
Priamo vi vitam evitarei,
Iovis áram sanguine túrparei.
Vidi, videre quód sum passa aegérrume
Hectórem curru quádriiugo raptárier
Hectoris natum dé muro iactárier.

Enn., Androm. ap. Cic. Tusc., III. xix. 41, et al.

3. A father rates his Son.

Pa. Quis mé volt? Perii, páter est. Si. Quid ais, ómnium

Ch. Ah,
Rem pótius ipsam díc, ac mitte mále loqui.
Si. Quasi quícquam in hunc iam grávius dici póssiet.
Ain tándem, civis Glyceriumst ? Pa. Ita praédicant.
Si. Ita praédicant ? O ingentem confidentiam !
Num cógitat quid dícat ? num factí piget ?
Num eius color pudoris signum usquam indicat?
Adeo impotenti esse ánimo, ut praeter cívium
Morem átque legem, et súi voluntatém patris,
Tamen hánc habere stúdeat cum summó probro ?
Pa. Me míserum. Si. Hem, modone id demum senst,

Pamphile ?
Olim ístuc, olim, quum íta animum induxtí tuum,
Quod cúperes, aliquo pacto efficiundúm tibi :
Eodém die istuc vérbum vere in te áccidit.
Sed quíd ego ? cur me excrúcio, aut cur me mácero ?
Cur méam senectutem huius sollicito améntia ?
An ut pro huíus peccatis égo supplicium súfferam ?

Immo hábeat, valeat, vívat cum illa. Pa. Mí pater.
Si. Quid mí pater? quasi tu húius indigeás patris.
Domus, úxor, liberi inventi invitó patre.
Adducti qui illam cívem hinc dicant: viceris.
Pa. Patér, licetne pauca ? Si. Quid dicés mihi?

Ch. Tamén, Simo, audi. Si. Ego aúdiam ? quid aúdiam, Chreme ? Ch. At tandem dicát sine. Si. Age dicát: sino. Pa. Ego me amare hanc fáteor. Si id peccare est, fateor íd

quoque. Tíbi, pater, me dédo. Quidvis óneris inpone: ímpera. Vís me uxorem ducere ? hanc amíttere ? Ut poteró, feram. Hóc modo te obsecro: út ne credas á me adlegatum húnc Síne me expurgem, atque íllum huc coram adducam. Si.

Adducas ? Pa. Síne, pater. Ch. Aéquum postulát: da veniam. Pa. Síne te hoc exorém.

Si. Sino. Quidvis cupio, dúm ne ab hoc me falli comperiár, Chremes. Ch. Pro peccato mágno paulum súpplici satis est patri.

Ter. Andr., V. ü.

senem.

4. An Insolent Noble.

Dixit, a decemviris parum sibi bene cibaria curata esse, iussit vestimenta detrahi, atque flagro caedi. Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere: eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consulitis? Ubi societas? Ubi fides maiorum ? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus

atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse ? Sed quantum luctum quantumque gemitum, quid lacrumarum quantumque fletuum factum audivi ! Servi iniurias nimis aegre ferunt. Quid illos, bono genere gnatos, magna virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent? Cato, in Thermum, ap. Gell., X. iii.

5. Exordium of Cato's Speech for the Rhodians.

Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere, atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere.

Quod mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processerit, ne quid in consulendo advorsi eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose eveniat. Advorsae res edomant et docent, quid opus sit facto, secundae res laetitia transversum trudere solent a recte consulendo atque intelligendo. Quo

« IndietroContinua »