Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

pietatem, fidem : earumque laudum delubra sunto : neve ulla vitiorum sacra sollemnia obeunto. Feriis iurgia amovento, easque in famulis, operibus patratis, habento : itaque ut ita cadat in annuis anfractibus, descriptum esto : certasque fruges, certasque bacas sacerdotes publice libanto : hoc certis sacrificiis ac diebus. Itemque alios ad dies ubertatem lactis feturaeque servanto. Idque ne committi possit, ad eam rem, rationem, cursus annuos sacerdotes finiunto: quaeque quoique divo decorae grataeque sint hostiae, providento. Divisque aliis alii sacerdotes, omnibus pontifices, singulis flamines sunto. Virginesque vestales in urbe custodiunto ignem foci publici sempiternum. Quoque haec privatim et publice modo rituque fiant, discunto ignari a publicis sacerdotibus. Eorum autem duo genera sunto: unum, quod praesit caerimoniis et sacris : alterum, quod interpretetur fatidicorum et vatum effata incognita, quorum senatus populusque asciverit. Interpretes autem Iovis optimi maximi, publici augures, signis et auspiciis postea vidento, disciplinam tenento. Sacerdotesque vineta virgetaque et salutem populi auguranto, quique agent rem duelli, quique popularem, auspicium praemonento, ollique obtemperanto: divorumque iras providento, iisque apparento : caelique fulgura regionibus ratis temperanto: urbemque et agros et templa liberata et effata habento: quaeque augur iniusta, nefasta, vitiosa, dira defixerit, inrita infectaque sunto : quique non paruerit, capital

Cic., Leg., II. viii. 19, 20, 21.

esto.

83. Cicero's Compendium of Religious Legislation. Foederum, pacis, belli, induciarum oratores, fetiales, iudicesve sunto. Bella disceptanto. Prodigia, portenta ad Etruscos haruspices, si senatus iussit, deferunto : Etruriaque principes disciplinam docento. Quibus divis creverint, procuranto : iidemque fulgura atque obstita pianto. Nocturna mulierum sacrificia ne sunto praeter olla, quae pro populo rite fient: neve initianto, nisi, ut assolet Cereri, Graeco sacro. Sacrum commissum, quod neque expiari poterit, impie commissum esto : quod expiari poterit, publici sacerdotes expianto. Ludis publices, quod sine curriculo et sine certatione corporum fiat, popularem laetitiam in cantu et fidibus et tibiis moderanto, eamque cum divum honore iungunto. Ex patriis ritibus optima colunto. Praeter Idaeae matris famulos eosque iustis diebus, ne quis stipem cogito. Sacrum sacrove commendatum qui cleperit rapsitque, parricida esto. Periurii poena divina exitium, humana dedecus. Incestum pontifices supremo supplicio sanciunto. Impius ne audeto placare donis iram deorum, Caute vota reddunto. Poena violati iuris esto. Quocirca ne quis agrum consecrato. Auri, argenti, eboris sacrandi modus esto. Sacra privata perpetua manento. Deorum manium iura sancta sunto. Sos leto datos, divos habento : sumptum in ollos luctumque minuunto. Cic., Leg., II. ix. 21, 22.

84. Laws and Regulations to be observed by the Flamen Dialis;

from Fabius Pictor. Equo Dialem flaminem vehi religio est: classem procinctam extra pomoerium, id est, exercitum armatum, videre : idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur. Item iurare Dialem, fas nunquam est. Item annulo uti, nisi pervio cassoque, fas non est. Ignem e flaminia, id est, Aaminis Dialis domo, nisi sacrum, efferri, ius non est. Vinctum, si aedes eius introierit, solvi necessum est : et vincula per impluvium in tegulas subduci, atque inde foras in viam demitti. Nodum in apice, neque in cinctu, neque in alia parte ullum babet. Si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est. Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detonset. Capram et carnem incoctam et ederam et fabam neque tangere Diali mos est, neque nominare. Propagines e vitibus altius praetentos non succidet. Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet : et de eo lecto trinoctium continuum pon decubat : neque in eo lecto cubare alium fas est; neque apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. Ungnium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. Dialis cotidie festatus est. Sine apice sub divo esse licitum non est : sub tecto, uti libet;" et non pridem a pontificibus constitutum Massurius Sabinus scripsit, et alia (talia] quaedam remissa : gratiamque aliquot caerimoniarum factam dicit. “ Farinam fermento imbutam attingere ei fas non est. Tunicam intimam, nisi in locis tectis, non exuit, ne sub coelo, tanquam sub oculis Iovis, nudus sit. Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haud quisquam alius accumbit. Uxorem si amisit, flaminio decedit. Matrimonium flaminis, nisi morte, dirimi non est ius. Locum, in quo bustum est, nunquam ingreditur: mortuum nunquam attingit: funus tamen exsequi, non est religio. Eaedem ferme caerimoniae sunt quas flaminicas Diales seorsum aiunt observitare; veluti est : quod bene nato operitur: et quod in rica surculum de arbore felici habet: et quod scalas, [nisi) quae Graece xhipaxes appellantur, escendere ei plus tribus

[ocr errors]

gradibus religiosum est : atque etiam cum it ad Argeos, quod neque comit caput, neque capillum depectit. Aul. Gel., x. 15, 3-30.

85. Various Rites of Burial. " Venio ad manium iura, quae maiores nostri et sapientissimo instituerunt, et religiosissime coluerunt. Februario autem mense, qui tum extremus anni mensis erat, mortuis parentari voluerunt.” .. Hostia autem maxima parentare, pietati esse adiunctum putabat. Iam tanta religio est sepulcrorum, ut extra sacra et gentem inferri fas negent esse : idque apud maiores nostros A. Torquatus in gente Popilia indicavit. Nec vero tam denicales, (quae a nece appellatae sunt, qnia residentur mortui,) quam ceterorum caelestium quieti dies, feriae nomin arentur, nisi maiores eos, qui ex hac vita migrassent, in deorum bumero esse voluissent. Eas in eos dies conferre ius, ut neque ipsius, neque publicae feriae sint: totaque huius iuris compositio pontificalis magnam religionem caerimoniamque declarat. At mihi quidem antiquissimum sepulturae genus illud fuisse videtur, quo apud Xenophontem Cyrus utitur. Redditur enim terrae corpus, et ita locatum ac situm quasi operimento matris obducitur. Eodemque ritu in eo sepulcro, quo haud procul a Fonti ara regem nostrum Numam conditum accepimus : gentemque Corneliam usque ad memoriam nostram hac sepultura scimus esse usam. C. Marii sitas reliquias apud Anienem dissipari iussit Sulla victor, acerbiore odio incitatus, quam si tam sapiens fuisset, quanı fuit vehemens. Quod haud scio an timens suo corpori posse accidere, primus e patriciis Corneliis igni voluit cremari. Declarat etenim Ennius de Africano, " Hic est ille situs.” Vere: nam siti dicuntur ii, qui comiliti sunt. Nec tamen eorum ante sepulcrum est, quam iusta facta, et corpus incensum est. Et quod nunc commwiter in omnibus epultis ponitur, ut humati dicantur: id erat proprium tum in iis, quos humus iniecta contegeret : eumque morem ius pontificale confirmat. Nam priusquam in os iniecta gleba est, locus ille, ubi crematum est corpus, nihil habet religionis. Iniecta gleba tum et illic humatus est, et gleba vocatur : ac tum denique multa religiosa iura complectitur. Itaque in eo, qui in navi Decatus, deinde in mare proiectus esset, decrevit P. Mucius, familiam puram, quod os supra terram non exstaret : porcam heredi esse contractam, [et] habendas triduum ferias, et porco femina piaculum pati. Si in mari mortuus esset, eadem, praeter piaculuin et ferias. Cic., Leg., II. xxi., xxii. 54-57.

86. Dialogue between Numa Pompilius and Jupiter. Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet, essetque illi cupido noscendi, Egeriae monitu castos duodecim iuvenes apud aquam concelasse cum vinculis, ut, cum Faunus et Marcius Picus ad id locorum venissent haustum -nam illis aquandi solemne iter huc fuit-invaderent, constringerent, conligarent. Sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parvi numeri vino mulsoque complesse circaque accessus fontis insidiosam venturis opposuisse fallaciam. Illos more de solito bibendi adpetitione correptos ad hospitia nota venisse. Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, vetustioribus anteposuisse res novas, invasisse aviditer, dulcedine potionis captos hausisse plus nimio, obdormivisse

Tum bis senos incubuisse sopitis, iniecisse madidatis vincula, expergitosque illos statim perdocuisse regem, quibus ad terras modis Iuppiter posset et sacrificiis elici, et accepta regem scientia rem in Aventino fecisse divinam, elexisse ad terras Iovem, ab eoque quaesisse rectum procurationis morem. Iovem diu contatum “ expiabis” dixe “ capite fulgurita." Regem respondisse “caepitio." "

Iovem rursus “ humano." Rettulisse regem “sed capillo." Deum contra “ animali." “Maena” subiecisse Pompilium. Tunc ambiguis Iovem propositionibus captum extulisse hanc vocem : " Decepisti me Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita, tu maena, capillo, caepitio. Quoniam me tamen tua circumvenit astutia, quem voluisti, habeto morem et his rebus quas pactus es, procurationem semper suscipies fulguritorum." val., Ant. Annales, ap. Arnob., v. 1.

factos graves.

87. “ Ad Publicam Religionem pertinens Somnium."

Val. Max. Haud ita multo post Ti. Latinio, de plebe homini, somnium fuit. Visus Iupiter dicere, “Sibi ludis praesultatorem displicuisse : nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore. Iret, ea consulibus nuntiaret.” Quanquam haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen maiestatis magistratuum timorem vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio stetit : filium namque intra paucos dies amisit. Cuius repentinae cladis ne causa dubia esset, aegro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogare, “ Satin' magnam spreti numinis haberet mercedem ? Maiorem instare, ni eat propere, ac nuntiet consulibus.” Iam praesentior res erat : cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita. Tum enimvero deorum ira admonuit. Fessus igitur malis praeteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito, quum visa atque audita, et obversatum totiens somno Iovem, minas irasque coelestes, repraesentatas casibus suis, exposuisset; consensu inde haud dubio omnium, qui aderant, in forum ad consules lectica defertur. Inde in curiam iussu consulum delatus, eadem illa quum Patribus ingenti omnium admiratione enarrasset; ecce aliud miraculum. Qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum rediisse, traditum memoriae est. Livy, ii. 36, 3-11.

88. The Phenomena of Religion explained by the Agency of

Intermediate Spirits. Sed et haec cuncta, et id genus caetera, daemonum medio critati rite congruunt. Sunt enim inter nos ac deos, ut loco religionis, ita ingenio mentis intersiti, habentes communem cum superis immortalitatem, cum inferis passionem. Nam, proinde ut nos, pati possunt omnia animorum placamenta vel incita menta : ut et ira incitentur, et misericordia flectantur, et donis invitentur, et precibus leniantur, et contumeliis exasperentur, et honoribus mulceantur, aliisque omnibus ad similem nobis modum varientur. Quippe, ut fine comprehendam, daemones sunt genere animalia, ingenio rationabilia, animo passiva, corpore aeria, tempore aeterna. Ex his quinque, quae commemoravi, tria a principio eadem nobiscum, quartum proprium, postremum commune cum diis immortalibus habent; sed differunt ab his passione. Quae propterea passiva non absurde, ut arbitror, nominari, quod sunt iisdem, quibus nos, perturbationibus mentis obnoxii. Unde etiam religionum diversis observationibus, et sacrorum variis suppliciis fides impertienda esta Et sunt nonnulli ex hoc divorum numero, qui nocturnis vel diurnis promptis vel occultis, laetioribus vel tristioribus hostiis, vel caerimoniis, vel ritibus gaudeant: uti Aegyptia numina ferme plangoribus, Graeca plerumque choreis, barbara autem strepitu cymbalistarum et tympanistarum et choraularum. Itidem pro regionibus et cetera in sacris differunt longa varietate: pomparum agmina, mysteriorum silentia, sacerdotum officia, sacrificantium obsequia : item deorum effigies et exuviae, templorum religiones et regiones, hostiarum cruores et colores. Quae omnia pro cuiusque more loci solennia et rata sunt, ut

« IndietroContinua »