Immagini della pagina
PDF
ePub

ad litora undas agat. Tantus ventorum concursus, tanta convulsi funditus maris insania est; nulla praesens navigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum: rudis et inperfecta natura penitus recessit. Ista maria ne illi quidem petierunt qui fugiebant Alexandrum. Sacrum quidem terris natura circumfudit Oceanum. Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis vices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras velut vinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem, et in hos per quos navigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se cuius augmentum ipse sit habeat, an spiritum. Quid agitis, commilitones? domitoremne generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur? Memento Alexander: matrem in orbe victo adhuc magis quam pacato relinquis. Fabianus, ap. Sen. Rh. Suas. I. iv.

74. A Suasoria.-Alexander hesitates whether to enter Babylon, after an Augur had predicted that he should die there.

Quis est qui futurorum scientiam sibi vindicet? novae oportet sortis is sit qui iubente deo canat, non eodem contentus utero quo imprudentes nascimur: quandam imaginem dei praeferat qui iussa exhibeat dei. Sic est, tantum enim regem tantique rectorem orbis in metum cogit. Magnus iste et supra humanae sortis habitum sit cui liceat terrere Alexandrum: ponat iste suos inter sidera patres et originem caelo trahat, agnoscat suum vatem deus; non eodem vitae fine, aetate magna, extra omnem fatorum necessitatem caput sit quod gentibus futura praecipiat. Si vera sunt ista, quid ita non huic studio servit omnis aetas? cur non ab infantia rerum naturam deosque qua licet visimus, cum pateant nobis sidera et interesse numinibus liceat? quid ita inutili desudamus facundia aut periculosis atteritur armis manus? an melius alio pignore quam futuri scientia ingenia surrexerint? Qui vero in media se, ut praedicant, fatorum misere pignora natales inquirunt et primam aevi horam omnium annorum habent nuntiam, quo ierint motu sidera, in quas discucurrerint partes, contrane deus steterit, an placidus adfulserit sol; an plenam lucem (an) initia surgentis acceperit, an abdiderit in noctem obscurum caput luna; saturnus nascentem, an ad bella Mars militem, an negotiosum in quaestus Mercurius exceperit, an blanda adnuerit nascenti Venus, an ex humili in sublime Iuppiter tulerit aestimant: tot circa unum caput tumultuantis deos!

Futura nuntiant: plerosque dixere victuros, at nihil metuentis oppressit dies; aliis dedere finem propinquum, at illi superfuere agentes inutilis animas; felices nascentibus annos spoponderunt, at fortuna in omnem properavit iniuriam. Incertae enim sortis vivimus: unicuique ista pro ingenio finguntur, non ex fide scientiae. Erit aliquis orbe toto locus qui te victorem non viderit? Babylon ei cluditur cui patuit oceanus. Arellius Fuscus, ap. Sen. Rh. Suas. IV. i.

75. A Suasoria.-Cicero deliberates whether to burn his Philippics on the condition that his life shall be spared.

Non feres Antonium: intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. Difficile est; non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me quidem pertinet, multum a Cicerone absum: tamen non taedet tantum me vitae meae, sed pudet. Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te? remittere ait se tibi ut vivas, commentus quemadmodum eripiat etiam quod vixeras. Crudelior est pactio Antonii quam proscriptio. Ingenium erat in quo nihil iuris haberent triumviralia arma. Commentus est Antonius quemadmodum quod non poterat cum Cicerone (proscribere, a Cicerone) proscriberetur. Hortarer te, Cicero, ut vitam magni aestimares, si libertas suum haberet in civitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non civili ense cervicibus luerentur; nunc ut scias nihil esse melius quam mori, vitam tibi Antonius promittit. Pendet nefariae proscriptionis tabula: tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis viri periere; nemo relinquitur nisi qui servire possit. Nescio an hoc tempore vivere velis, Cicero: nemo est cum quo velis. Merito, hercules, illo tempore vixisti quo Caesar ultro te rogavit ut viveres sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat respublica, sed in boni principis sinum ceciderat. Haterius, ap. Sen. Rh. Suas. VII. i.

76. A Controversia.-Laqueus incisus.

Inscripti maleficii sit actio. Quidam naufragio facto, amissis tribus liberio et uxore incendio domus, suspendit se. Praecidit illi quidam ex praetereuntibus laqueum. A liberato reus fit maleficii. Tres, inquit, liberos perdidi. Utinam et illos servare

potuissem! Vire; mutantur vices felicitatis humanae: proscriptus aliquando proscripsit. Victi fugiunt, proscripti latent, naufragi natant. Amisi, inquit, uxorem, liberos, patrimonium. Tu putabas te ea condicione accepisse ne perderes? Ludit de suis fortuna muneribus, et quae dedit aufert, quae abstulit reddit nec umquam tutius est illam experiri quam cum locum iniuriae non habet. Cn. Pompeius in Pharsalia victus acie vixit. Maius tu tuum putas esse naufragium? Crassus vixit; et non privatas perdiderat, sed publicas opes. Omnia tibi fortuna abstulit, sed spem reliquit. Tolle spem hominibus, nemo victus retemptabit arma, nemo infeliciter experta negotiatione alios appetet quaestus, nemo naufragus vivet. Spes est ultimum adversarum rerum solatium. Ut viveres, natasti. Miseritus sum nec in te amplius quam periculum cogitavi: non attendi incendium, non orbitatem, aut si attendi, memineram te post illa vixisse. Non visus est mihi moriendi animum habere: elegerat locum in quo interpellari posset. Sen. Rh. Contr. V. i.

77. A Controversia.-Laqueus incisus. Argument as before.

Pars altera. Tot ille fundorum dominus aliena arbore suspendo laqueum. De fortuna nihil queror; mori permittit. "Nunc, inquit, morere," iniuria est at qui meo arbitrio debui, tuo moriar. Amisi uxorem, liberos, patrimonium; fortuna mihi nihil praeter laqueum reliquit, iste nec laqueum. Sumpsi instrumenta mortis solitudinem et laqueum, alterum aptum morituro, alterum misero. Quisquis intervenis, si amicus, defle, si inimicus, specta. Cum a me iste accusetur, graviorum de me quam de reo ferte sententiam ego ut moriar, iste ne prohibeat. Ne haec narrarem mori volui. Praecidit remedium meum. Si qua est fides, non enatavi, sed eiectus sum. Nihil iam timebam nisi vivere. Domus meae fata claudo, millo miserior quam quod ultimus morior. Cui me vitae reservas. Ut aedificem? aspice incendium. Ut navigem? aspice naufragium. Ut educem? aspice sepulchrum. In tam calamitosa domo feliciores fuistis, uxor et liberi; nobis mori contigit. Sen. Rh. Contr. V. i.

78. A Controversia.-Filia conscia in veneno privigni.

Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram et ex ea sustulit filiam. Decessit adulescens, accusavit maritus novercam vene

ficii. Damnata dum torqueretur dixit consciam filiam. Petitur ad supplicium puella. Pater defendit. Non prodesset tibi, puella, quod te amavit frater, nisi mater odisset. Nefanda mulier, etiam filiae noverca, ne mori quidem potuit, nisi et occideret. In gladiatoribus quoque condicio dura victoris est cum moriente pugnantis. Nullum magis adversarium timeas quam qui vivere non potest, occidere potest. Concitalissima est rabies in desperatione et morte ultima in furorem animus impellitur. Quaedam ferae tela ipsa commordent et in mortis auctorem per vulnera ruunt. Gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod impulit tantum trahunt, sed quod occurrit. Naturali quodam deploratae mentis affectu morientibus gratissimum est commori. O mendacium simile veneficio! dum novercae meminit, matris oblita est. Peto ne quia filium vindicavi, filiam perdam. Nisi succurritis, noverca vicit, ego victus sum. Ne inter supplicia quidem desivit occidere. Prosit apud vos puellae quod eam pater laudat, prosit quod mater accusat. Conscia, inquit, est filia. Ego torqueri coepi, noverca torquere. Habui filium talem, ut illum amare posset noverca, nisi in eam incidisset quae odisse etiam filiam posset. Servus furti tortus Catonem conscium dixit. Utrum plus tormentis creditis an Catoni? Quod noverca tam sero, puella tam cito? In hoc poenas veneficii dabat, ut accusationis exigeret. Sen. Rh. Contr. IX. vi.

79. The Boundless Deep.

Iam pridem post terga diem solemque relinquunt,
Iam pridem notis extorres finibus orbis

Per non concessas audaces ire tenebras

Ad rerum metas extremaque litora mundi;
Nunc illum pigris immania monstra sub undis
Qui ferat Oceanum, qui saevas undique pistris
Aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis.
Accumulat fragor ipse metus. Iam sidere limo

Navigia et rapido desertam flamine classem
Seque feris credunt per inertia fata marinis
Tam non felici laniandos sorte relinqui.
Atque aliquis prora caecum sublimis ab alta
Aëra pugnaci luctatus rumpere visu,
Ut nihil erepto valuit dinoscere mundo,
Obstructa in talis effundit pectora voces:
Quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum

Ultima perpetuis claudit natura tenebris.
Anne alio positas ultra sub cardine gentes
Atque alium flabris intactum quaerimus orbem?
Di revocant rerumque vetant cognoscere finem
Mortales oculos: aliena quid aequora remis
Et sacras violamus aquas divumque quietas
Turbamus sedes?

Pedo Albinovanus, ap. Sen. Rh. Suas. I. xv.

80. A Lament for Cicero.

Oraque magnanimum spirantia paene virorum
In rostris iacuere suis sed enim abstulit omnis,
Tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
Tunc redeunt animis ingentia consulis acta
Iurataeque manus deprensaque foedera noxae
Patriciumque nefas extinctum : poena cethegi
Deiectusque redit votis Catilina nefandis.
Quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni
Profuerant? sacris exculta quid artibus aetas?
Abstulit una dies aevi decus, citaque luctu
Conticuit Latiae tristis facundia linguae.
Unica sollicitis quondam tutela salusque,
Egregium semper patriae caput, ille senatus
Vindex, ille fori, legum ritusque togaeque,
Publica vox saevis aeternum obmutuit armis.
Informes voltus sparsamque cruore nefando
Canitiem sacrasque manus operumque ministras
Tantorum pedibus civis proiecta superbis
Proculcavit ovans nec lubrica fata deosque
Respexit. Nullo luet hoc Antonius aevo.
Hoc nec in Emathio mitis victoria Perse,
Nec te, dive Syphax, non fecerat hoste Philippo;
Inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha
Afuerant, nostraeque cadens ferus Hannibal irae
Membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras.

Cornelius Severus, ap. Sen. Rh. Suas. VI. xxvi

X

« IndietroContinua »