Immagini della pagina
PDF
ePub

Pendat, et ante meum videat caput. Haud ego culpa
Libera bellorum, quae matrum sola per undas,
Et per castra comes, nullis absterrita fatis,
Victum, quod reges etiam timuere, recepi.
Hoc merui coniunx, in tuta puppe relinqui?
Perfide, parcebas? te fata extrema petente,
Vita digna fui? Moriar, nec munere regis.
Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,
Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes :
Aut aliquis, Magno dignus comes, exigat ensem.
Pompeio praestare potest, quod Caesaris armis
Imputet. O saevi, properantem in fata tenetis?
Vivis adhuc, coniunx, et iam Cornelia non est
Iuris, Magne, sui. Prohibent accersere mortem :
Servor victori." Sic fata, interque suorum
Lapsa manus, rapitur, trepida fugiente carina.

Lucan, viii. 638-662

89. Cato bids his men fight for their Country,
not for their Party.

Ergo pari voto gessisti bella, iuventus,

Tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuisti,
Non Romana manus? Quod non in regna laboras,
Quod tibi, non ducibus, vivis morerisque, quod orbem
Adquiris nulli, quod iam tibi vincere tutum est,
Bella fugis, quaerisque iugum cervice vacante,
Et nescis sine rege pati. Nunc causa pericli
Digna viris. Vestro potuit Pompeius abuti
Sanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis,
Cum prope libertas? Unum Fortuna reliquit
Iam tribus e dominis. Pudeat: plus regia Nili
Contulit in leges, et Parthi militis arcus.
Ite, o degeneres, Ptolomaei manus et arma
Spernite. Quis vestras ulla putet esse nocentes
Caede manus? Credet faciles sibi terga dedisse,
Credet ab Emathiis primos fugisse Philippis.
Vadite securi: meruistis iudice vitam
Caesare, non armis, non obsidione subacti.
O famuli turpes, domini post fata prioris
Itis ad heredem. Cur non maiora mereri,

Quam vitam veniamque libet? Rapiatur in undas
Infelix Magni coniux, prolesque Metelli:

Ducite Pompeios: Ptolemaei vincite munus.
Nostra quoque inviso quisquis feret ora tyranno,
Non parva mercede dabit. Sciet ista iuventus
Cervicis precio bene se mea signa secutam.
Quin agite, et magna meritum cum caede parate:
Ignavum scelus est tantum fuga.

Lucan, ix. 256-283.

90. Ode to Bacchus.

Effusam redimite comam nutante corymbo,
Mollia Nisaeis armate brachia thyrsis,
Lucidum coeli decus, huc ades votis,
Quae tibi nobiles Thebae, Bacche, tuae
Palmis supplicibus ferunt!

Huc adverte favens virgineum caput !
Vultu sidereo discute nubila,

Et tristes Erebi minas, avidumque fatum !
Te decet vernis comam floribus cingi,
Te caput Tyria cohibere mitra,

Hederave mollem baccifera religare frontem;
Spargere effusos sina lege crines;
Rursus adducto revocare nodo;
Qualis iratam metuens novercam
Creveras falsos imitatus artus,
Crine flaventi simulata virgo,
Luteam vestem retinente zona.
Inde tam molles placuere cultus,
Et sinus laxi, fluidumque syrma.
Vidit aurato residere curru,
Veste cum longa tegeres leones,
Omnis Eoae plaga vasta terrae,
Qui bibit Gangem, niveumque quisquis
Frangit Araxen.

Te senior turpi sequitur Silenus asello,
Turgida pampineis redimitus tempora sertis.
Condita lascivi deducunt orgia mystae.

Te Bassaridum comitata cohors

Nunc Edoni pede pulsavit

Sola Pangaei;

Nunc Threicio vertice Pindi;
Nunc Cadmeas inter matres
Impia Maenas

Comes Ogygio venit Iaccho,

Nebride sacra praecincta latus.

Sen., Oed., 403-437.

91. The Ghost of Agrippina appears at the Nuptials of Nero and Poppaea, and prophesies Nero's Death.

Tellure rupta Tartaro gressum extuli,
Stygiam cruenta praeferens dextra facem
Thalamis scelestis. Nubat his flammis meo
Poppaea nato iuncta, quas vindex manus
Dolorque matris vertet ad tristes rogos.
Manet inter umbras impiae caedis mihi
Semper memoria, Manibus nostris gravis
Adhuc inultis, reddita et meritis meis
Funesta merces puppis, et pretium imperi
Nox illa, qua naufragia deflevi mea.
Comitum necem, natique crudelis nefas
Deflere votum fuerat; haud tempus datum est
Lacrimis; sed ingens scelere geminavit nefas.
Peremta ferro, foeda vulneribus, sacros
Intra penates spiritum effudi gravem,
Erepta pelago, sanguine extinxi meo
Nec odia nati, saevit in nomen ferus
Matris tyrannus: obrui meritum cupit;
Simulacra, titulos destruit, mortis metu,
Totum per orbem, quem dedit poenam
Puero regendum noster infelix amor.
Extinctus umbras agitat infestus meas,
Flammisque vultus noxios coniux petit,
Instat, minatur, imputat fatum mihi
Tumulumque nati; poscit auctorem necis.
Iam parce: dabitur. Tempus haud longum peto:
Ultrix Erinnys impio dignum parat
Letum tyranno, verbera, et turpem fugam,
Poenasque, quis et Tantali vincat sitim,
Dirum laborem Sisyphi, Tityi alitam,
Ixionisque membra rapientem rotam.
Licet extruat marmoribus atque auro tegat
Superbus aulam; limen armatae ducis
Servent cohortes; mittat immensas opes
Exhaustus orbis; supplices dextram petant
Parthi cruentam; regna, divitias, ferant

in meam

Veniet dies tempusque, quo reddat suis
Animam nocentem sceleribus, iugulum hostibus,
Desertus et destructus et cunctis egens.

Hec.

Sen., Oed., 595-633.

92. A Lament for Пlector.

Iam nuda vocant

Pectora dextras. Nunc, nunc vires
Exprome, dolor!

Rhoetea sonent littora planctu;
Habitansque cavis montibus Echo
Non, ut solita est, extrema brevis
Verba remittat: totos reddat
Troiae gemitus! audiat omnis
Pontus et aether. Saevite, manus !
Pulsu vasto tundite pectus :
Non sum solito contenta sono:
Hectora flemus.

Chor. Tibi dextra ferit nostra lacertos,
Humerosque ferit tibi sanguineos;
Tibi nostra caput dextera pulsat;
Tibi maternis ubera palmis
Laniata iacent; fluit et multo
Sanguine manat, quamcunque tuo
Funere feci, rupta cicatrix.
Columen patriae, mora fatorum,
Tu praesidium Phrygibus fessis,
Tu murus eras; humerisque tuis
Stetit illa decem fulta per annos:
Tecum cecidit, summusque dies
Hectoris idem patriaeque fuit.

93. A Curse.

Sen., Troad., 105–129.

Perge, detestabilis

Umbra, et penates impios furiis age!
Certetur omni scelere, et alterna vice
Stringantur enses. Ne sit irarum modus
Pudorve; mentes caecus instiget furor;
Rabies parentum duret, et longum nefas

[ocr errors]

Eat in nepotes; nec vacet cuiquam vetus
Odisse crimen: semper oriatur novum,
Nec unum in uno; dumque punitur scelus,
Crescat. Superbis fratribus regna excidant,
Repetantque profugos; dubia violentae domus
Fortuna reges inter incertos labet;

Miser ex potente fiat, ex misero potens;
Fluctuque regnum casus adsiduo ferat.
Ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus,
In scelera redeant; sintque tam invisi omnibus
Quam sibi. Nihil sit, ira quod vetitum putet:
Fratrem expavescat frater, et gnatum parens
Gnatusque patrem; liberi pereant male
Peius tamen nascantur; immineat viro
Infesta coniux; bella trans pontum vehant;
Effusus omnes irriget terras cruor,
Supraque magnos gentium exultet duces
Libido victrix; impia stuprum in domo
Levissimum sit fratris: et fas et fides

Iusque omne pereat. Non sit a vestris malis
Immune coelum. Cur micant stellae polo,
Flammaeque servant debitum mundo decus?
Nox atra fiat! Excidat coelo dies!

Misce penates; odia, caedes, funera

Arcesse, et imple Tantalo totam domum!

Sen., Thyest., 23–53.

94. The Punishment of Bloodshed after Death.

Ipse etiam Aesonides (quamquam tristissima rerum
Castiganda duci vultuque premenda sereno)
Dulcibus indulget lacrimis aperitque dolorem.
Tum secreta trahens Phoebeum ad litora Mopsum,
Quaenam, ait, ista lues? aut quae sententia divum?
Decretusne venit fato pavor? an sibi nectunt
Corda moras? cur iam immemores famaeque larisque
Angimur? aut pariet quemnam haec ignavia finem?
Dicam, ait, ac penitus causas labemque docebo,
Mopsus, et astra tuens: non, si mortalia membra
Sortitusque breves et parvi tempora fati

Perpetimur, socius superi quondam ignis Olympi:
Fas ideo miscere neces, ferroque morantes

Exigere hinc animas redituraque semina caelo.

« IndietroContinua »