Pendat, et ante meum videat caput. Haud ego culpa Libera bellorum, quae matrum sola per undas, Et per castra comes, nullis absterrita fatis, Victum, quod reges etiam timuere, recepi. Hoc merui coniunx, in tuta puppe relinqui? Perfide, parcebas? te fata extrema petente, Vita digna fui? Moriar, nec munere regis. Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum, Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes : Aut aliquis, Magno dignus comes, exigat ensem. Pompeio praestare potest, quod Caesaris armis Imputet. O saevi, properantem in fata tenetis? Vivis adhuc, coniunx, et iam Cornelia non est Iuris, Magne, sui. Prohibent accersere mortem : Servor victori." Sic fata, interque suorum Lapsa manus, rapitur, trepida fugiente carina.
89. Cato bids his men fight for their Country, not for their Party.
Ergo pari voto gessisti bella, iuventus,
Tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuisti, Non Romana manus? Quod non in regna laboras, Quod tibi, non ducibus, vivis morerisque, quod orbem Adquiris nulli, quod iam tibi vincere tutum est, Bella fugis, quaerisque iugum cervice vacante, Et nescis sine rege pati. Nunc causa pericli Digna viris. Vestro potuit Pompeius abuti Sanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis, Cum prope libertas? Unum Fortuna reliquit Iam tribus e dominis. Pudeat: plus regia Nili Contulit in leges, et Parthi militis arcus. Ite, o degeneres, Ptolomaei manus et arma Spernite. Quis vestras ulla putet esse nocentes Caede manus? Credet faciles sibi terga dedisse, Credet ab Emathiis primos fugisse Philippis. Vadite securi: meruistis iudice vitam Caesare, non armis, non obsidione subacti. O famuli turpes, domini post fata prioris Itis ad heredem. Cur non maiora mereri,
Quam vitam veniamque libet? Rapiatur in undas Infelix Magni coniux, prolesque Metelli:
Ducite Pompeios: Ptolemaei vincite munus. Nostra quoque inviso quisquis feret ora tyranno, Non parva mercede dabit. Sciet ista iuventus Cervicis precio bene se mea signa secutam. Quin agite, et magna meritum cum caede parate: Ignavum scelus est tantum fuga.
Effusam redimite comam nutante corymbo, Mollia Nisaeis armate brachia thyrsis, Lucidum coeli decus, huc ades votis, Quae tibi nobiles Thebae, Bacche, tuae Palmis supplicibus ferunt!
Huc adverte favens virgineum caput ! Vultu sidereo discute nubila,
Et tristes Erebi minas, avidumque fatum ! Te decet vernis comam floribus cingi, Te caput Tyria cohibere mitra,
Hederave mollem baccifera religare frontem; Spargere effusos sina lege crines; Rursus adducto revocare nodo; Qualis iratam metuens novercam Creveras falsos imitatus artus, Crine flaventi simulata virgo, Luteam vestem retinente zona. Inde tam molles placuere cultus, Et sinus laxi, fluidumque syrma. Vidit aurato residere curru, Veste cum longa tegeres leones, Omnis Eoae plaga vasta terrae, Qui bibit Gangem, niveumque quisquis Frangit Araxen.
Te senior turpi sequitur Silenus asello, Turgida pampineis redimitus tempora sertis. Condita lascivi deducunt orgia mystae.
Te Bassaridum comitata cohors
Nunc Edoni pede pulsavit
Sola Pangaei;
Nunc Threicio vertice Pindi; Nunc Cadmeas inter matres Impia Maenas
Comes Ogygio venit Iaccho,
Nebride sacra praecincta latus.
91. The Ghost of Agrippina appears at the Nuptials of Nero and Poppaea, and prophesies Nero's Death.
Tellure rupta Tartaro gressum extuli, Stygiam cruenta praeferens dextra facem Thalamis scelestis. Nubat his flammis meo Poppaea nato iuncta, quas vindex manus Dolorque matris vertet ad tristes rogos. Manet inter umbras impiae caedis mihi Semper memoria, Manibus nostris gravis Adhuc inultis, reddita et meritis meis Funesta merces puppis, et pretium imperi Nox illa, qua naufragia deflevi mea. Comitum necem, natique crudelis nefas Deflere votum fuerat; haud tempus datum est Lacrimis; sed ingens scelere geminavit nefas. Peremta ferro, foeda vulneribus, sacros Intra penates spiritum effudi gravem, Erepta pelago, sanguine extinxi meo Nec odia nati, saevit in nomen ferus Matris tyrannus: obrui meritum cupit; Simulacra, titulos destruit, mortis metu, Totum per orbem, quem dedit poenam Puero regendum noster infelix amor. Extinctus umbras agitat infestus meas, Flammisque vultus noxios coniux petit, Instat, minatur, imputat fatum mihi Tumulumque nati; poscit auctorem necis. Iam parce: dabitur. Tempus haud longum peto: Ultrix Erinnys impio dignum parat Letum tyranno, verbera, et turpem fugam, Poenasque, quis et Tantali vincat sitim, Dirum laborem Sisyphi, Tityi alitam, Ixionisque membra rapientem rotam. Licet extruat marmoribus atque auro tegat Superbus aulam; limen armatae ducis Servent cohortes; mittat immensas opes Exhaustus orbis; supplices dextram petant Parthi cruentam; regna, divitias, ferant
Veniet dies tempusque, quo reddat suis Animam nocentem sceleribus, iugulum hostibus, Desertus et destructus et cunctis egens.
92. A Lament for Пlector.
Pectora dextras. Nunc, nunc vires Exprome, dolor!
Rhoetea sonent littora planctu; Habitansque cavis montibus Echo Non, ut solita est, extrema brevis Verba remittat: totos reddat Troiae gemitus! audiat omnis Pontus et aether. Saevite, manus ! Pulsu vasto tundite pectus : Non sum solito contenta sono: Hectora flemus.
Chor. Tibi dextra ferit nostra lacertos, Humerosque ferit tibi sanguineos; Tibi nostra caput dextera pulsat; Tibi maternis ubera palmis Laniata iacent; fluit et multo Sanguine manat, quamcunque tuo Funere feci, rupta cicatrix. Columen patriae, mora fatorum, Tu praesidium Phrygibus fessis, Tu murus eras; humerisque tuis Stetit illa decem fulta per annos: Tecum cecidit, summusque dies Hectoris idem patriaeque fuit.
Umbra, et penates impios furiis age! Certetur omni scelere, et alterna vice Stringantur enses. Ne sit irarum modus Pudorve; mentes caecus instiget furor; Rabies parentum duret, et longum nefas
Eat in nepotes; nec vacet cuiquam vetus Odisse crimen: semper oriatur novum, Nec unum in uno; dumque punitur scelus, Crescat. Superbis fratribus regna excidant, Repetantque profugos; dubia violentae domus Fortuna reges inter incertos labet;
Miser ex potente fiat, ex misero potens; Fluctuque regnum casus adsiduo ferat. Ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus, In scelera redeant; sintque tam invisi omnibus Quam sibi. Nihil sit, ira quod vetitum putet: Fratrem expavescat frater, et gnatum parens Gnatusque patrem; liberi pereant male Peius tamen nascantur; immineat viro Infesta coniux; bella trans pontum vehant; Effusus omnes irriget terras cruor, Supraque magnos gentium exultet duces Libido victrix; impia stuprum in domo Levissimum sit fratris: et fas et fides
Iusque omne pereat. Non sit a vestris malis Immune coelum. Cur micant stellae polo, Flammaeque servant debitum mundo decus? Nox atra fiat! Excidat coelo dies!
Misce penates; odia, caedes, funera
Arcesse, et imple Tantalo totam domum!
94. The Punishment of Bloodshed after Death.
Ipse etiam Aesonides (quamquam tristissima rerum Castiganda duci vultuque premenda sereno) Dulcibus indulget lacrimis aperitque dolorem. Tum secreta trahens Phoebeum ad litora Mopsum, Quaenam, ait, ista lues? aut quae sententia divum? Decretusne venit fato pavor? an sibi nectunt Corda moras? cur iam immemores famaeque larisque Angimur? aut pariet quemnam haec ignavia finem? Dicam, ait, ac penitus causas labemque docebo, Mopsus, et astra tuens: non, si mortalia membra Sortitusque breves et parvi tempora fati
Perpetimur, socius superi quondam ignis Olympi: Fas ideo miscere neces, ferroque morantes
Exigere hinc animas redituraque semina caelo.
« IndietroContinua » |