plerumque somniis et vaticinationibus et oraculis comperimus saepenumero indignata numina, si quid in sacris socordia vel superbia negligatur: cuius generis mihi exempla affatim suppetunt; sed adeo celebrata et frequentata sunt, ut nemo ea commemorare adortus sit, quin multo plura omiserit quam recensuerit. Idcirco supersedebo impraesentiarum in his rebus orationem occupare: quae si non apud omnes certam fidem, at certe penes cunctos notitiam promiscuam possident. Apuleius, De Deo Socratis, 684-686. 89. Magic is connected with Dæmonic Agency. Igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere, puerum quempiam carmine cantatum, remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna, et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse; postea nescientem sui excitatum. Nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi. Sed enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit, puerum eundem multa praesagio praedixisse; quippe hoc emolumentum canticis accipimus. Nec modo vulgi opinione, verum etiam doctorum hominum auctoritate, hoc miraculum de pueris confirmatur. Memini me apud Varronem philosophum virum accuratissime doctum cum alia huiusmodi tum hoc etiam legere: Trallibus de eventu Mithridatici belli Magica percontatione consulentibus, puerum in aqua simulacrum Mercurii contemplantem quae futura erant LX versibus cecinisse. Itemque Fabium, cum quingentos denarios perdidisset, ad Nigidium consultum venisse: ab eo pueros carmine instinctos indicasse, ubi locorum defossa esset crumena, cum parte eorum: ceteri ut forent distributi: unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem philosophum, quem se a pedissequo in stipe Apollinis accepisse Cato confessus est. Haec et alia apud plerosque de Magicis pueris lego equidem sed dubius sententiae sum dicamne fieri posse, an negem. Quanquam Platoni credam, inter Deos atque homines, natura et loco medias quasdam Divorum potestates intersitas, easque divinationes cunctas et Magorum miracula gubernare. Quin et illud mecum reputo, posse animum humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carminum avocamento, sive odorum delenimento, soporari et ad oblivium praesentiuni externari et paulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam quae est immortalis scilicet et divina; atque ita veluti quodam sopore futura rerum praesagire. Apul. Apol., pp. 474, 475. 90. The Effects and Power of Witchcraft. Quis labor hic superis, cantus herbasque sequendi, Spernendique timor? cuius commercia pacti Obstrictos habuere deos? Parere necesse est, An iuvat? ignota tantum pietate merentur, An tacitis valuere minis? Hoc iuris in omnes Est illis superos, an habent haec carmina certum Imperiosa deum, qui mundum cogere, quicquid Cogitur ipse, potest? Illic et sidera primum Praecipiti deducta polo: Phoebeque seren Non aliter, diris verborum obsessa venenis, Palluit, et nigris, terrenisque ignibus arsit, Quam si fraterna prohiberet imagine tellus, Insereretque suas flammis coelestibus umbras Et patitur tantus cantu deprensa labores Donec suppositas propior despumet in herbas. Lucan, Phars., vi. 492-506. PART II.-PHILOSOPHY. A. GENERAL VIEW OF THE SUBJECT. 1. "Vitae philosophia dux." ("O purblind race of miserable men, Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, Quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae Quod superest, animo quoque nil prodesse putandum; Quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, Lucr., ii. 1-59. 2. The Commonplace Man does not appreciate Discite, Persius, Sat., iii. 66-87. 3. The World owes a Great Debt to the First E tenebris tantis tam clarum extollere lumen Non ita certandi cupidus quam propter amorem Quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis Lucr., iii. 1-30. 4. We cannot overrate the Value of Philosophy. Cuius Sed et huius culpae et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est. in sinum quum a primis temporibus aetatis nostra voluntas studiumque nos compulisset, his gravissimis casibus in eumdem portum, ex quo eramus egressi, magnai actati tempestate confugimus. O vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix, expultrixque vitiorum quid non modo nos, sed omnino vita |