Immagini della pagina
PDF
ePub

cum somntu atque fumo accenditur brevique restinguitur. At m.irgendi vapores puri perpetuique sunt, grati pariter et gratai Taus igitur iste annor incultus et sine ratione exortus, sero, cum odris porto adolescet et aesculis : qui si officiorum ratione colerentur, non ultra myrtos laurusque procresceret, quibas satis odoris parum roboris Et omnino quantum fortuna rationi, tantum amor fortuitus officiosa amori antistat. Quis autem ignorat, rationem humani consilii vocabulum esse, fortuDam autem deam dearumque praecipuam ! templa fana delubra pasim fortunae dicata; rationi nec simulacrum nec arain usquam consecratam ! non fallor igitur qui malim amorem erga me tuum fortava potius quam ratione genitum. Neque vero unquam ratio fortunam aequiperat, neque maiestate, neque usu, neque dignitate. Nam neque aggeres manu ac ratione constructos montibus comparabis, neque aquaeductus omnibus, neque receptacula fontibus Tum ratio consiliorum prudentia appellatur, vatam impetus divinatio nuncupatur. Nec quisquam prudentissimae feminae consiliis potius accederet quam vaticinationibus Sibyllae. Quae omnia quorsum tendunt? ut ego recte malim impetu et forte potius quam ratione ac merito meo diligi. Quam ob rem, etiamsi qua iusta ratio est amoris erga me tui, quaeso, Caesar, sedulo demus operam ut ignoretur et lateat; sine homines ambigant, disserant, disputent, coniectent, requirant, ut Vili caput, ita nostri amoris originem. Sed iam hora decima tangit et tabellarius tuus mussat: finis igitur sit epistulae. Vale. Front., Ep. ad l. Caes., I. ii., ed. Naber, p. 6.

117. A Letter from young M. Aurelius* to his Preceptor Fronto.

M. Caesar Magistro suo. Sed quae, inquis, fabula ? Ut pater meus a vineis domum se recepit, ego solito more equum inscendi, et in viam profectus sum, et paululum provectus. Deinde ibi in via sic oves multae conglobatae adstabant, ut locus solitarius, et canes quatuor, et duo pastores, sed nibil praeterea. Tum pastor unus ad alterum pastorem, postquam plusculos equites ridit, Vide tibi istos equites, inquit, nam illi solent maximas rapinationes facere. Ubi id audivi, calcar equo subringo, equum in oves inigo. Oves consternatae disperguntur: aliae alibi palantes balantesque oberrant. Pastor furcam intorquet; furca in equidem, qui me sectabatur, cadit. Nos aufugimus. Eo pacto, qui matuebat, ne oves amitteret, furcam

• He was, according to Naber, eighteen years of age.

perdidit. Fabulam existimas? Res vera est. At etiam plura erant, quae de ea re scriberem, nisi iam me nuntius in balneum arcesseret. Vale, mi magister dulcissime, homo honestissime et rarissime, suavitas, et caritas et voluptas mea. Front., ad M. Caes et Invicem, II. xii., ed. Naber, p. 35.

118. Another Letter from young M. Aurelius to Fronto. Have mihi magister dulcissime. Nos valemus. Ego aliquantum prodormivi propter perfrictiunculam, quae videtur sedata esse. Ergo ab undecima noctis in tertiam diei partim legi ex agricultura Catonis, partim scripsi, minus misere mehercule quam heri. Inde salutato patre meo, aqua mulsa sorbenda usque ad gulam et reiectanda fauces fovi potius quam dicerem

gargarissavi," nam et ad Novium credo et alibi. Sed faucibus curatis abii ad patrem meum et immolanti adstiti. Deinde ad merendam itum. Quid me censes prandisse? panis tantulum, cum conchim, caepas et maenas bene praegnates alios vorantes viderem. Deinde uvis metendis operam dedimus, et consudavimus, et iubilavimus, et “aliquot," ut ait auctor, “ reliquimus altipendulos vindemiae superstites.” Ab hora sexta domum redimus : paululum studui atque id ineptum. Deinde cum matercula mea supra torum sedente multum garrivi. Meus sermo hic erat ; quid existimas modo meum Frontonem facere ? Tum illa : Quid autem tu meam Gratiam ? Tum ego : Quid autem passerculam nostram Gratiam minusculam ? Dum ea fabulamur atque altereamur, uter alterum vestrum magis amaret, discus crepuit, id est pater meus in balneam transisse nuntiatus est. Loti igitur in torculari cenavimus; non loti in torculari, sed loti cenavimus; et rusticos cavillantes audivimus libenter. Inde reversus, priusquam me in latus converto ut stertam, meum, pensum explico et diei rationem meo suavissimo magistro reddo, quem si possem magis desiderare, libenter plusculum macerarer. Front., ad M. Caes. et Invicem, IV. vi., ed. Naber, p. 69.

119. A Birthday Congratulation from the young Emperor.

Have mi Magister optime! Scio natali die quoiusque pro eo, quoius is natalis dies est, amicos vota suscipere; ego tamen, quia te iuxta ac memet ipsum amo, volo hac die, tuo natali, mihi bene precari. Deos igitur omnis, qui usquam gentium vim suam praesentem promptamque hominibus praebent, qui vel somniis vel mysteriis vel medicina vel oraculis usquam iuvant atque pollent, eorum deorum unumquemque mihi votis adroco, meque pro genere cuiusque voti in eo loco constituo, de quo deus ei rei praeditus facilius exaudiat. Igitur iam primum Pergamei arcem ascendo et Aesculapio supplico, uti valetudinem magistri mei bene temperet vehementerque tueatur. Inde Athenas degredior. Minervam genibus nixus obsecro atque oro, si quid ego unquam litterarum sciam, ut id potissimum ex Frontonis ore in pectus meum commigret. Nunc redeo Romam, deosque viales et promarinos votis imploro, uti mihi omne iter tua praesentia comitatum sit, neque ego tam saepe tam saevo desiderio fatiger. Postremo omnis omnium populorum praesides deos, atque ipsum locum, qui Capitolium montem strepit, quaeso tribuat hoc nobis ut istum diem, quo mihi natus es, tecum, firmo te laetoque, concelebrem. V. Aur. in Front., ad . Caes. et Invicom, III. ix., ed. Naber, p. 47.

120. Fronto compliments Aurelius Verus on his Generalshup.

Exercitus tibi traditus erat luxuria et lascivia et diutino otio corruptus. Milites Antiochiae adsidue plaudere histrionibus consueti, saepius in nemore vicinae ganeae quam sub signis habiti. Equi incuria horridi, equites volsi: raro brachium aut crus militum hersutum. Ad hoc vestiti melius quam armati: adeo ut vir gravis et veteris disciplinae Laelianus Pontius loricas partim eorum digitis primoribus scinderet, equos pulvillis instratos animadverteret; iussu eius cornicula consecta, a sedilibus equitum pluma quasi anseribus devolsa. Pauci militum equum sublimitus insilire, ceteri aegre calce, genu, poplite repere: haud multi vibrantis hastas, pars maior sine vi et vigore, tanquam laneas iacere. Alea in castris frequens, somnus pernox, aut in vino vigilia. Huiuscemodi milites quibus imperiis contineres et ad frugem atque industriam converteres, ponne te Hannibalis duritia, Africani disciplina, Metelli exempla historis perscripta docuerunt? Ipsum hoc tuum a te diutina prudentia consultum, quod non ante signis conlatis manum cum hostibus conseruisti, quam levibus proeliis et minutis victoriis militem imbueres, nonne Cato docuit, orator idem et imperator summus ? Ipsa subieci Catonis verba, in quibus consiliorum tuorum expressa vestigia cerneres.

Interea unamquamque turmam, manipulum, cohortem, temptabam quid facere possent: proeliis levibus spectabam cuiusmodi quisque esset: si quis strenue fecerat, donabam honeste, ut alii idem vellent facere, atque in contione verbis multis laudabam.” Front., Ep. ad l'er. ('aes., ii. l, ed. Naber, p. 128.

121. Fragment of a Speech by Fronto against a Testamentary

Law of the Proconsul.

Si hoc decretum tibi proconsulis placuerit, formam dederis omnibus omnium provinciarum magistratibus, quid in eiusmodi causis decernant. Quid igitur eveniet? Illud scilicet, ut testamenta omnia ex longinquis transmarinisque provinciis Romam ad cognitionem tuam deferantur. Filius excredatum se suspicabitur, postulabit ne patris tabulae operiantur. Idem filia postulabit, nepos, abnepos, frater, consobrinus, patruus, avunculus, amita, matertera, omnia necessitudinum nomina hoc privilegium invadent, ut tabulas aperiri vetent, ipsi possessione iure sanguinis fruantur. Causa denique Romam remissa quid eveniet? Heredes scripti navigabunt, exeredati autem in possessione remanebunt, diem de die ducent, dilationes petentes fora variis excusationibus trahent. Hiemps est et crudum mare hibernum est; adesse non potuit. Ubi hiemps praeterierit, vernae tempestates incertae et dubiae moratae sunt. Ver exactum est; aestas est calida et sol navigantis urit et homo nauseat. Autumnus sequitur; poma culpabuntur et languor excusabitur. Fingo haec et comminiscor? quid? in hac causa nonne hoc ipsum evenit? Ubi est adversarius, qui iampridem ad agendam causam adesse debuerat? “In itinere est.” Quo tandem in itinere ? “Ex Asia venit.” Et est adhuc in Asia. Magnum iter et festinatum.” Navibusne an equis an diplomatibus facit haec tam velocia stativa ? Cum interim cognitione proposita, semel a te, Caesar, petita dilatio et impetrata : proposita cognitione rursum, a te duum mensium petitur delatio. Duo menses exacti sunt idibus proximis et dies medii isti aliquot. Venit tandem ? Si nondum venit, at saltem adpropinquat? Si nondum adpropinquat, at saltem profectus ex Asia est ? Si nondum profectus est, at saltem cogitat ? Quid ille cogitat aliud quam bonis alienis incubare, fructus diripere, agros vastare, rem omnem dilapidare? Non ille ita stultus est, ut malit venire ad Caesarem et vinci quam remanere in Asia it possidere. Qui mos si fuerit inductus, ut defunctorum testamenta ex provinciis transmarinis Romam mittantur, indignius et acerbius testamentorum periculum erit quam si corpora mittantur defunctorum. Front., ad M. Caes. et Invicem, I. vi., ed. Naber, p. 14.

Part III.-WIT AND HUMOUR.

A.-PERIOD I., B.C. 240–80.

1. An Honest old Servant is convinced that he is not himself.

So. Si tu Sosia és, legiones quóm pugnabant máxume,
Quid in tabernacló fecisti ? Víctus sum, si díxeris.
Me. Cádus erat vini; inde implevi hírneam-So. Ingressúst

viam ?
Me. Eam ego, ut matre fúerat natum, víni eduxi meri.
So. Míra sunt, nisi látuit intus illic in illac hírnea !
Factum est illud, ut égo illic vini hírneam ebiberím meri.
Me. Quíd nunc? vincon' árgumentis, té non esse Sósiam?
So. Tú negas med ésse ? Me. Quid ego ní negem, qui ego-

mét siem? So. Quis ego sum saltém, si non sum Sósia ? Te interrogo. Me. Ubi ego Sosia ésse nolim, tu ésto sane Sósia. Núnc, quando ego sum, vápulabis, ni hínc abis ignóbilis. So. Cérte edepol, quom illúnc contemplo et formam cognoscó

meam, Quemadmodum ego sum, (saépe in speculum inspexi,) nimis

similíst mei; Itidem habet petasum ác vestitum; tám consimilist átque

ego: Súra, pes, statúra, tonsus, óculi, nasum, [déns,] labra, Málae, mentum, bárba, collum tótus--quid verbís opust? Sí tergum cicátricosum, nihil hoc simili est similius. Séd quom cogito, équidem certo idem sum, qui semper fui : Nóvi herum, novi aédis nostras : sáne sapio et séntio.

« IndietroContinua »