Séd ego cesso. So. Máne. Pa. Molesta es. So. Ergo ero quoque, nísi scio, Quó agas te. Pa. Ad vos. So. Et pol ego ad vos. Pa. Quíd eo? So. Quid id ad te áttinet? Pa. Enim non ibis núnc vicissim, nísi scio. So. Odiosus's. Pa. Lubet. So. Núnquam hercle istuc éxterebrabis tu, út sis peior, quam égo siem. Pa. Málitia certáre tecum, míseria est. So. Merx tú mala es. Pa. Quid est, quod metuas? So. Idem istuc, quod tu. Pa. Díc ergo, quid est? So. At vétita sum, Ne hóc cuiquam homini edícerem, omnes múti ut loquerentúr prius. Pa. Et edictum est magnópere mihi, ne cuiquam homini créderem, Omnes muti út loquerentur príus hoc, quam ego. So. At tu hóc face: Fíde data credámus. Pa. Novi. Omnés sunt lenae lévifidae, Néque tipullae lévius pondust, quám fides lenónia. So. Díc, amabo. Pa. Dic, amabo. So. Nólo ames. Facile ímpetras. Pa. So. Técum habeto. Pa. Et tu hóc taceto. So. Tácitum erit. Pa. Celábitur. Plaut., Pers., II. ii. 22–64. 13. Slaves' Banter. To. Parátum iam esse dícito, unde argéntum sit futúrum. Iubéto habere animúm bonum: die me íllam amare múltum. Ubi se ádlevat, ibi me ádlevat. Quae díxi ut nuntiáres, Satin' éa tenes? So. Magis cálleo, quam aprúgnum callum cállet. To. Properáto, abi domum. Sa. Núnc ego huic graphicé facetus fíam : Subníxis alis me ínferam, atque amicíbor glorióse. To. Sed quis híc ansatus ámbulat? Sa. Magnífice conscreábor. To. Sagarístio hic quidem est. Quíd agitur, Sagarístio? ut valétur ? Ecquid, quód mandavi tíbi, estne in te spéculae? Sa. Adíto: Vidébitur: factúm volo. Venito: promovéto! To. Quid hoc híc in collo tibi tumet? Sa. Vomica ést: pressare párce: Nam ubi quí mala tetigít manu, dolóres cooriúntur. To. Quando ístaec innata ést tibi? Sa. Hodié. To. Secari iúbeas. Sa. Metuó, ne immaturám secem: ne exhíbeat plus negóti. To. Inspícere morbum tuóm lubet. Sa. Abi átque cave tibí, sis, A córnu. To. Quid iam? Sa. Quía boves bini híc sunt in cruména. To. Emítte, sodes: ne énices fame! sine ire pástum. Sa. Enim métuo, ut possim réicere in bubílem, ne vagéntur. To. Ego réiciam: habe animúm bonum. Sa. Credétur; commodábo. Sequere hác, sis: argentum híc inest, quod dúdum me rogásti. To. Quid tú ais? Sa. Dominus mé boves mercátum Eretriam mísit; Nunc mi Eretria erit haec túa domus. Plaut., Pers., II. v. 1–22. 14. Sagaristio pokes fun at the Persian. To. Videór vidisse hic fórma persimilém tui, To. Quid attinet, nos scíre? Sa. Ausculta ergo, út scias: Plaut., Pers., IV. vi. 16-27. 15. A Master rates his Servants. Ba. Exite! agite, exíte, ignavi, mále habiti, et male cónciliati; Quórum nunquam quídquam quoiquam vénit in mentem ut récte faciant. Quíbus nisi ad hoc exémplum experior, nón potest usurpári usura. Neque égo homines magis ásinos unquam vídi: ita plagis cóstae callent. Quós dum ferias, tíbi plus noceas: éo enim ingenio hi súnt flagritribae: Qui haec habent consilia: Ubi data occásio est, rápe, clepe, tene, hárpaga, es, Bíbe, fuge! Hoc eórum opust: út lupos mávelis Apud oves línquere, quam hós custodés domi. At fáciem quom adspiciás eorum, haud máli videntur; ópera fallunt. Núnc adeo hanc edíctionem nísi animum advortétis omnes, Atque héri ante dixeram ómnibus dederámque eas províncias; Verum íta vos perditi éstis, neglegéntes, ingenio ímprobo: Nempe íta animati estís vos: vincite hóc duritia ergo átque me. Hoc víde, sis: alias rés agunt. Hoc ágite, hoc animum advórtite, Huc adhibete auris, quae égo loquar, plagígera genera hóminum ! Nunquam édepol vostrum dúrius tergum érit, quam terginum hóc meum. Quin núnc? doletne? Hem, síc datur, si quís herum servos spérnit! Adsístite omnes cóntra me et, quae lóquor, advortite ánimum. Tu, qui úrnam habes, aquam íngere: face plénum aënum sit cito. Te, cúm securi, caúdicali praéficio provínciae. Lo. At haéc retunsa est. Ba. Sine siet. Itidém vos estis plágis omnes: Num quí minus ea grátia tamen ómnium opera útor? Tibi hoc praecipio, ut níteat aedis: hábes, quod facias: própera, abi intro. Tu ésto lectistérniator. Tu árgentum eluito; ídem exstruito. Haéc, quom ego a foró revortor, fácite ut offendám parata: Vórsa, sparsa, térsa, strata, laútaque omnia útsient. Nám mi hodie natális dies est: décet eum omnes vos cóncelebrare. Plaut., Pseud., I. ii. 1-33. 16. Nothing like Good Luck. Di ímmortales, cónservavit me illic homo adventú suo! Iam ínstituta, ornáta, cuncta in órdine animo, ut vólueram, Ita praecellet, átque exinde sápere eum omnes dícimus. Béne ubi quod consílium discimus áccidisse, hominém catum Pétimus nobis, quási, quid in rem sít, possimus nóscere. Plaut., Pseud., II. iii. 1-7, 10-20. 17. Shipwrecked Men jest over their Misfortune. La. Eheú, Palaestra atque Ampelisca, ubi éstis nunc? Ch. Bonam ést quod habeas grátiam meritó mihi, La. Quin tu hinc is a me in máxumam malám crucem? Ch. Ut fortunati súnt fabri ferrárii, Qui apúd carbones ádsident! sempér calent. Uti, quom éxivissem éx aqua, arerém tamen! Ch. Quid, si áliquo ad ludos mé pro manducó locem? Quod plénum argenti fúit, in saccipério. La. Eheú, redactus sum úsque ad unam hanc túniculam, Ch. Quid, stúlte, ploras? tíbi quidem edepol cópia est, Dum língua vivet, quí rem solvas ómnibus. Plaut., Rud., II. vi. 28-72. 18. A Fisherman's Reasons for keeping a Bag of Money found in the Sea. Tr. Quid ais, ímpudens? Aúsus etiam cómparare vídulum cum píscibus? Eadem tandem rés videtur? Gr. In manu non ést mea? Ubi demisi rétem atque hamum, quídquid haesit, éxtraho. Méum quod rete atque hámi nancti súnt, meum potíssumum est. Tr. Imo hercle haud est, síquidem quod vas éxcepisti. Gr. Philosophe ! Tr. Séd tune unquam píscatorem vídisti, venéfice, Vídulum piscém cepisse aut prótulisse ullum ín forum? Nón enim tu hic quidem óccupabis ómnis quaestus, quós voles : Et vietorem et píscatorem te ésse, impure, póstulas. Vél te mihi monstráre oportet, píscis qui sit vídulus ; Vél, quod in marí non natum est néque habet squamas, né feras. Gr. Quid tu? nunquam audísti esse antehac vidulum piscém? Tr. Scelus, Núllus est. Gr. Imo ést profecto: ego, quí sum piscatór, scio; Véro raro cápitur: nullus mínus saepe ad terrám venit. |