Immagini della pagina
PDF
ePub

plerumque somniis et vaticinationibus et oraculis comperimus saepenumero indignata numina, si quid in sacris socordia vel superbia negligatur: cuius generis mihi exempla affatim suppetunt; sed adeo celebrata et frequentata sunt, ut nemo ea commemorare adortus sit, quin multo plura omiserit quam recensuerit. Idcirco supersedebo impraesentiarum in his rebus orationem occupare: quae si non apud omnes certam fidem, at certe penes cunctos notitiam promiscuam possident. Apuleius, De Deo Socratis, 684-686.

89. Magic is connected with Dæmonic Agency.

Igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere, puerum quempiam carmine cantatum, remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna, et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse; postea nescientem sui excitatum. Nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi. Sed enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit, puerum eundem multa praesagio praedixisse; quippe hoc emolumentum canticis accipimus. Nec modo vulgi opinione, verum etiam doctorum hominum auctoritate, hoc miraculum de pueris confirmatur. Memini me apud Varronem philosophum virum accuratissime doctum cum alia huiusmodi tum hoc etiam legere: Trallibus de eventu Mithridatici belli Magica percontatione consulentibus, puerum in aqua simulacrum Mercurii contemplantem quae futura erant LX versibus cecinisse. Itemque Fabium, cum quingentos denarios perdidisset, ad Nigidium consultum venisse: ab eo pueros carmine instinctos indicasse, ubi locorum defossa esset crumena, cum parte eorum: ceteri ut forent distributi: unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem philosophum, quem se a pedissequo in stipe Apollinis accepisse Cato confessus est. Haec et alia apud plerosque de Magicis pueris lego equidem sed dubius sententiae sum dicamne fieri posse, an negem. Quanquam Platoni credam, inter Deos atque homines, natura et loco medias quasdam Divorum potestates intersitas, easque divinationes cunctas et Magorum miracula gubernare. Quin et illud mecum reputo, posse animum humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carminum avocamento, sive odorum delenimento, soporari et ad oblivium praesentium externari et paulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam quae est immortalis scilicet et divina; atque ita veluti quodam sopore futura rerum praesagire. Apul. Apol., pp. 474, 475.

90. The Effects and Power of Witchcraft.

Quis labor hic superis, cantus herbasque sequendi, Spernendique timor? cuius commercia pacti Obstrictos habuere deos? Parere necesse est, An iuvat? ignota tantum pietate merentur, An tacitis valuere minis? Hoc iuris in omnes Est illis superos, an habent haec carmina certum Imperiosa deum, qui mundum cogere, quicquid Cogitur ipse, potest? Illic et sidera primum Praecipiti deducta polo: Phoebeque seren Non aliter, diris verborum obsessa venenis, Palluit, et nigris, terrenisque ignibus arsit, Quam si fraterna prohiberet imagine tellus, Insereretque suas flammis coelestibus umbras Et patitur tantus cantu deprensa labores Donec suppositas propior despumet in herbas. Lucan, Phars., vi. 492-506.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

("O purblind race of miserable men,
How many among us at this very hour
Do forge a lifelong trouble for ourselves
By taking true for false and false for true.")

Suave, mari magno turbantibus aequora ventis,
E terra magnum alterius spectare laborem;
Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.
Suave etiam belli certamina magna tueri

Per campos instructa tua sine parte pericli.
Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere
Edita doctrina sapientum templa serena,
Despicere unde queas alios passimque videre
Errare atque viam palantis quaerere vitae,
Certare ingenio, contendere nobilitate,
Noctes atque dies niti praestante labore
Ad summas emergere opes rerumque potiri.
O miseras hominum mentes, o pectora caeca!
Qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
Degitur hoc aevi quodcumquest! nonne videre
Nil aliud sibi naturam latrare, nisi ut, quoi
Corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
Iucundo sensu cura semotu' metuque ?

Quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae
Proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,

Quod superest, animo quoque nil prodesse putandum;

Quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
Re veraque metus hominum curaeque sequaces
Nec metuunt sonitus armorum nec fera tela,
Quid dubitas quin omni' sit haec rationi' potestas?
Omnis cum in tenebris praesertim vita laboret.
Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis
In tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
Interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam
Quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
Non radii solis neque lucida tela diei
Discutiant, sed naturae species ratioque.

Lucr., ii. 1-59.

2. The Commonplace Man does not appreciate

Philosophy.

Discite,
o miseri, et caussas cognoscite rerum!
Quid sumus, et quidnam victuri gignimur? ordo
Quis datus, aut metae quam mollis flexus, et unde?
Quis modus argento? quid fas optare? quid asper
Utile numus habet? Patriae carisque propinquis
Quantum elargiri deceat, quem te Deus esse
Iussit, et humana qua parte locatus es in re,
Disce, neque invideas, quod multa fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris,
Et piper, et pernae, Marsi monimenta clientis,
Maenaque quod prima nondum defecerit orca.
Heic aliquis de gente hircosa centurionum
Dicat: Quod satis est, sapio mihi : non ego curo
Esse, quod Arcesilas aerumnosique Solones,
Obstipo capite, et figentes lumine terram,
Murmura quum secum et rabiosa silentia rodunt.
Atque exporrecto trutinantur verba labello
Aegroti veteris meditantes somnia: "gigni
De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti. "
Hoc est, quod palles? cur quis non prandeat, hoc est?
His populus ridet: multumque torosa inventus
Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

Persius, Sat., iii. 66-87.

3. The World owes a Great Debt to the First
Scientific Thinkers.

E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
Qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
Te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
Ficta pedum pono pressis vestigia signis,

Non ita certandi cupidus quam propter amorem
Quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
Cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi
Consimile in cursu possint et fortis equi vis?
Tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
Suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
Floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
Omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
Aurea, perpetua semper dignissima vita.
Nam simul ac ratio tua coepit vociferari
Naturam rerum, divina mente coorta,
Diffugiunt animi terrores, moenia mundi
Discedunt, totum video per inane geri res.
Apparet divum numen sedesque quietae
Quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
Aspergunt neque nix acri concreta pruina
Cana cadens violat semperque innubilus aether
Integit, et large diffuso lumine rident.
Omnia suppeditat porro natura neque ulla
Res animi pacem delibat tempore in ullo.
At contra nusquam apparent Acherusia templa
Nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
Sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur.
His ibi me rebus quaedam divina voluptas
Percipit adque horror, quod sic natura tua vi
Tam manifesta patens ex omni parte retecta est.

Lucr., iii. 1-30.

4. We cannot overrate the Value of Philosophy.

Sed et huius culpae et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est. Cuius in sinum quum a primis temporibus aetatis nostra voluntas studiumque nos compulisset, his gravissimis casibus in eumdem portum, ex quo eramus egressi, magnai actati tempestate confugimus. O vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix, expultrixque vitiorum! quid non modo nos, sed omnino vita

« IndietroContinua »