Immagini della pagina
PDF
ePub

Deficient inopem venae te, ni cibus atque
Ingens accedit stomacho fultura ruenti.

Tu cessas? Agedum, sume hoc ptisanarium oryzae! Quanti emtae? Parvo. Quanti ergo? Octussibus. Heu, heu, Quid refert, morbo an furtis pereamve rapinis?'"

Hor. Sat., II. iii. 122-157.

44. Precepts of Gastronomy.

Nec sibi cenarum quivis temere arroget artem,
Non prius exacta tenui ratione saporum.
Nec satis est cara pisces averrere mensa
Ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
Languidus in cubitum iam se conviva responet.
Umber et iligna nutritus glande rotundas
Curvet aper lances carnem vitantis inertem:
Nam Laurens malus est, ulvis et arundine pinguis.
Vinea submittit capreas non semper edules.
Fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
Piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
Ante meum nulli patuit quaesita palatum.
Sunt, quorum ingenium nova tantum crustula promit.
Nequaquam satis in re una consumere curam,
Ut si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
Quali perfundat pisces securus olivo.

Massica si caelo suppones vina sereno,
Nocturna, si quid crassi est, tenuabitur aura,
Et decedet odor nervis inimicus; at illa
Integrum perdunt lino vitiata saporem.
Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
Vina, columbino limum bene colligit ovo,
Quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis et Afra
Potorem cochlea: nam lactuca innatat acri
Post vinum stomacho; perna magis ac magis hillis
Flagitat immorsus refici, quin omnia malit,
Quaecumque immundis fervent allata popinis.
Hor., Sat., II. iv. 35-62.

45. The Plagues of Life in Town.

Matutine pater, seu Iane libentius audis,
Unde homines operum primos vitaeque labores
Instituunt sic dis placitum-tu carminis esto
Principium. Romae sponsorem me rapis: "Eia
Ne prior officio quisquam respondeat, urge!"
Sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem
Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
Postmodo, quod mi obsit, clare certumque loquuto
Luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
"Quid vis, insane, et quas res agis?" improbus urget
Iratis precibus: "tu pulses omne, quod obstat,
Ad Maecenatem memori si mente recurras?"
Hoc iuvat et melli est, non mentiar; at simul atras
Ventum est Exquilias, aliena negotia centum
Per caput et circa saliunt latus. "Ante secundam
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras."
"De re communi scribae magna atque nova te
Orabant hodie meminisses, Quincte, reverti."
"Imprimat his, cura, Maecenas signa tabellis."
Dixeris: "Experiar;"-"Si vis, potes" addit et instat.
Hor., Sat., II. vi. 20–39.

46. Circumstances alter Cases.

Luculli miles collecta viatica multis

Aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
Perdiderat; post hoc vehemens lupus et sibi et hosti
Iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
Praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,
Summe munito et multarum divite rerum.
Clarus ob id factum, donis ornatur honestis,
Accipit et bis dena super sestertia nummum.
Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
Nescio quod cupiens, hortari coepit eumdem
Verbis, quae timido quoque possent addere mentem
I, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
Grandia laturus meritorum praemia !-Quid stas?
Post haec ille catus, quantumvis rusticus: Ibit,
Ibi eo, quo vis, qui zonam perdidit, inquit.

Hor., Epp., II. ii. 26-40.

47. Sample of the Conversation at a Rich Parvenu's Table.

Dum haec loquimur, puer speciosus vitibus hederisque redimitus modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et poëmata domini sui acutissima voce traduxit. Ad quem sonum conversus Trimalchio, “Dionyse" inquit "liber esto." Puer detraxit pileum apro capitique suo imposuit: tum Trimalchio rursus adiecit: "non negabitis me" inquit "habere Liberum patrem." Laudavimus dictum Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus. Ab hoc ferculo Trimalchio a mensa surrexit: nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones. Dama itaque primus cum pataracina poposcisset "dies" inquit "nihil est: dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum frigus habuimus: vix me balneus calfecit: tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus sum: vinus mihi in cerebrum abit." Excepit Seleucus fabulae partem et "ego" inquit "non cotidie lavor: baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi frigori laecasin dico. Nec sane lavare potui: fui enim hodie in funus: homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellavit: videor mihi cum illo loqui. Heu, eheu, utres inflati ambulamus: minores quam muscae sumus; muscae tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax fuisset? Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. Tamen abiit ad plures: medici illum perdiderunt, immo magis malus fatus; medicus enim nihil est aliud est quam animi consolatio. Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. Planctus est optime-manumisit aliquot-etiam si maligne illum ploravit Quid si non illam optime accepisset? sed mulier quae mulier milvinum genus neminem nihil boni facere oportet; aeque est enim ac si in putem conicias: sed antiquus amor cancer est." Petr., Sat., 40, 41.

uxor.

48. The Company satirise Modern Education.

Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed "adulescens" inquit "quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta. Nihil

nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum insanientibus furere: nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, "soli in scholis relinquentur." Sicut ficti adulatores cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissimum auditoribus fore: nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint: sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisci culos, sine spe praedae morabitur in scopulo. Quid ergo est ? parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum propellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret: iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in senectute confiteri non vult. Sed ne me putes inprobasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipsa carmine effingam. Petr., Sat., 3, 4.

49. The Cook proves himself a "cordon bleu."

Nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam occupavit. Mirari nos celeritatem coepimus et iurare, ne gallum quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod longe maior nobis porcus videbatur esse, quam paullo ante aper fuerat. Deinde magis magisque Trimalchio intuens eum "quid? quid?" inquit "porcus hic non est exinteratus? non mehercules est. Voca, voca cocum in medio." Cum constitisset ad mensam cocus tristis et diceret se oblitum esse exinterare, "quid oblitus?" Trimalchio exclamat "putes illum piper et cuminum non coniecisse, despolia." Non fit mora, despoliatur cocus atque inter duas tortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere: "solet fieri; rogamus, mittas; postea si fecerit, nemo nostrum pro illo rogabit." Ego, crudelissimae severitatis, non potui me tenere, sed inclinatus ad aurem Agamemnonis "plane" inquam "hic debet servus esse nequissimus; aliquis oblivisceretur porcum exinterare?

non mehercules illi ignoscerem, si piscem praeterisset." At non ita Trimalchio, qui relaxato in hilaritatem vultu "ergo" inquit "quia tam malae memoriae es, palam nobis illum exintera?" recepta cocus tunica cultrum arripuit, porcique ventrem hinc atque illinc timida manu secuit. Nec mora, ex plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt. Petr., Sat., 49.

50. A Burlesque of the Deification of the Emperor Claudius.

Claudius animam agere coepit nec invenire exitum poterat. Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis seducit et ait: "quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? Nec unquam tam diu cruciatus exiet? Annus sexagesimus quartus est, ex quo cum anima luctatur, quid huic et rei publicae invides? Patere mathematicos aliquando verum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo novit; nemo enim unquam illum natum putavit. Fac quod faciendum est:

"Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.”

Sed Clotho "ego mehercules" inquit "pusillum temporis adicere illi volebam, dum hos pauculos, qui supersunt, civitate donaret" -constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre" sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat." Aperit tum capsulam et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii. "Hos" inquit "tres uno anno exiguis intervallis temporum divisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. Non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia videbat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. Contentus erit his interim convictoribus." Seneca, ἀποκολοκύντωσις, iii.

51. A Burlesque of the Deification of the Emperor Claudius.

Quae in terris postea sint acta, supervacuum est referre. Scitis enim optime, nec periculum est ne excidant memoriae quae gaudium publicum impresserit: nemo felicitatis suae obliviscitur. In caelo quae acta sint, audite: fides penes auc

« IndietroContinua »