Immagini della pagina
PDF
ePub

58. Rome is not the Place for an Honest Man to get a Living.

Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
Sexte? quid aut speras, aut petis inde? refer.
Causas, inquis, agam Cicerone disertius ipso,
Atque erit in triplici par mihi nemo foro.
Egit Atestinus causas, et Caius: utrumque
Noras sed neutri pensio tota fuit.

Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
Audieris, dices esse Maronis opus.

Insanis: omnes, gelidis quicunque lacernis
Sunt ibi, Nasones Virgiliosque vides.

Atria magna colam. Vix tres, aut quatuor ista
Res aluit: pallet cetera turba fame.

Quid faciam suade: nam certum est vivere Romae.
Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.

Mart., III. xxxviii.

59. The Special Conveniences of the Country are, after all, often only to be obtained in Town.

Capena grandi porta qua pluit gutta,
Phrygiaeque Matris Almo qua lavat ferrum,
Horatiorum qua viret sacer campus,
Et qua pusilli fervet Herculis fanum,
Faustine, plena Bassus ibat in rheda,
Omnes beati copias trahens ruris.
Illic videres frutice nobili caules,
Et utrumque porrum, sessilesque lactucas,
Pigroque ventri non inutiles betas.
Illic coronam pinguibus gravem turdis,
Leporemque laesum Gallici canis dente,
Nondumque victa lacteum faba porcum.
Nec feriatus ibat ante carrucam,
Sed tuta foeno cursor ova portabat.
Romam petebat Bassus? Immo rus ibat.

Mart., III. xlvii.

60. An Advertisement for a Great-coat.

Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,
Quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
Dona, peregrinam mittimus endromida:
Seu lentum ceroma teris, tepidumve trigona,
Sive harpasta manu pulverulenta rapis,
Plumea seu laxi partiris pondera follis;

Sive levem cursu vincere quaeris Atham:
Ne madidos intret penetrabile frigus in artus,
Neve gravis subita te premat Iris aqua.
Ridebis ventos hoc munere tectus et imbres:
Nec sic in Tyria sindone tutus eris.

Mart., IV. xix.

61. The Poet remonstrates with his Book for
wishing to be larger.

Ohe iam satis est, ohe libelle.
Iam pervenimus usque ad umbilicos:
Tu procedere adhuc, et ire quaeris:
Nec summa potes in scheda teneri,
Sic tanquam tibi res peracta non sit,
Quae prima quoque pagina peracta est.
Iam lector queriturque, deficitque;
Iam librarius hoc et ipse dicit:
Ohe iam satis est, ohe libelle.

Mart., IV. xci.

62. The Fate which a Bore deserves.

Quisquis stolaeve purpuraeve contemtor,
Quos colere debet, laesit impio versu:
Erret per urbem pontis exsul et clivi,
Interque raucos ultimus rogatores
Oret caninas panis improbi buccas.
Illi December longus, et madens bruma,
Claususque fornix triste frigus extendat.
Vocet beatos clamitetque felices,
Orciniana qui feruntur in sponda :
Et, cum supremae fila venerint horae,

Diesque tardus, sentiat canum litem,
Abigatque moto noxias aves panno;
Nec finiantur morte simplices poenae:
Sed modo severi sectus Aeaci loris,
Nunc inquieti monte Sisyphi pressus,
Nunc inter undas garruli senis siccus,
Delasset omnes fabulas poetarum:
Et, cum fateri Furia iusserit verum,
Prodente clamet conscientia, Scripsi.

Mart., X. v.

63. Some Farms are not worth the Price of a Dinner.

Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis:
Sed rus est mihi maius in fenestra.
Rus hoc dicere, rus potes vocare,
In quo ruta facit nemus Dianae,
Argutae tegit ala quod cicadae,
Quod formica die comedit uno,
Clausae cui folium rosae corona est:
In quo non magis invenitur herba,
Quam costi folium, piperve crudum:
In quo nec cucumis iacere rectus,
Nec serpens habitare tota possit?
Erucam male pascit hortus unam;
Consumto moritur culex salicto;
Et talpa est mihi fossor atque arator.
Non boletus hiare, non mariscae
Ridere, aut violae patere possunt.
Fines mus populatur, et colono
Tanquam sus Calydonius timetur,
Et sublata volantis ungue Procnes
In nido seges est hirundinino;
Et cum stet sine falce mentulaque,
Non est dimidio locus Priapo.
Vix implet cochleam peracta messis,
Et mustum nuce condimus picata.
Errasti, Lupe, litera sed una:
Nam quo tempore praedium dedisti,
Mallem tu mihi prandium dedisses.

Mart., XI. xviii.

64. A Ruthless Barber.

Qui nondum Stygias descendere quaerit ad undas,
Tonsorem fugiat, si sapit, Antiochum.
Alba minus saevis lacerantur brachia cultris,
Cum furit ad Phrygios enthea turba modos;
Mitior implicitas Alcon secat enterocelas,
Fractaque fabrili dedolat ossa manu.
Tondeat hic inopes Cynicos et Stoica menta,
Collaque pulverea nudet equina iuba.

Hic miserum Scythica sub rupe Promethea radat:
Carnificem nudo pectore poscet avem.

Ad matrem fugiet Pentheus, ad Maenadas Orpheus:
Antiochi tantum barbara tela sonent.

Haec quaecunque meo numeratis stigmata mento,
In vetuli pyctae qualia fronte sedent,
Non iracundis fecit gravis unguibus uxor:
Antiochi ferrum est, et scelerata manus.

Unus de cunctis animalibus hircus habet cor:
Barbatus vivit, ne ferat Antiochum.

Mart., XI. lxxxiv.

65. A Family Migration.

O Iuliarum dedecus Kalendarum,
Vidi, Vacerra, sarcinas tuas; vidi:
Quas non retentas pensione pro bima
Portabat uxor rufa crinibus septem,
Et cum sorore cana mater ingenti.
Furias putavi nocte Ditis emersas.
Has tu priores frigore et fame siccus,
Et non recenti pallidus magis buxo
Irus tuorum temporum sequebaris.
Migrare clivum crederes Aricinum.
Ibat tripes grabatus, et bipes mensa,
Et cum lucerna corneoque cratere
Matella curto rupta latere meiebat.
Focum ferentis suberat amphorae cervix:
Fuisse gerres, aut inutiles maenas
Odor impudicus urcei fatebatur,
Qualem marinae misit aura piscinae.
Nec quadra deerat casei Tholosatis.

Quadrima nigri nec corona pulei,
Calvaeque restes allioque cepisque,
Nec plena turpi matris olla resina,
Summoenianae qua pilantur uxores.
Quid quaeris aedes, villicosque derides,
Habitare gratis, o Vacerra, cum possis ?
Haec sarcinarum pompa convenit ponti.

Mart., XII. xxxii.

66. The Poet's Apology for the late Appearance of his Book.

Scio me patrocinium debere contumacissimae triennii desidiae: quae absolvenda non esset inter illas quoque occupationes urbicas, quibus facilius consequimur, ut molesti potius quam officiosi esse videamur: nedum in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperanter studemus, et sine solatio, et sine excusatione secessimus. Accipe ergo rationem; in qua hoc maximum et primum est, quod civitatis aures, quibus assueveram, quaero, et videor mihi in alieno foro litigare. Si quid est enim in libellis meis, quod placeat, dictavit auditor. Illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum ingenium, bibliothecas, theatra, conventus, in quibus studere se voluptatibus non sentiunt: ad summam omnium ea, quae delicati reliquimus, quasi destituti desideramus. Accedit his municipalium rubigo dentium, et iudicii loco livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi, adversus quos difficile est habere quotidie bonum stomachum. Ne mireris igitur abiecta ab indignante, quae a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti tibi ab urbe, et exigenti negarem, (cui non refero gratiam, si tantum ea praesto, quae possim,) imperavi mihi, quod indulgere consueveram, et studui paucissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas exciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum. Mart., Epig., xii.

67. The Greeks at Rome.

Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promtus, et Isaeo torrentior. Ede, quid illum
Esse putes: quem vis hominem, secum adtulit ad nos:

« IndietroContinua »