Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

1. Existence of God inferred from the Contemplation of Nature.

Quum videmus speciem primum candoremque caeli : deinde conversionis celeritatem tantam, quantam cogitare non possumus; tum vicissitudines dierum atque noctium, commutationesque temporum quadripartitas, ad maturitatem frugum et ad temperationem corporum aptas, eorumque omnium moderatorem et ducem solem ; lunamque accretione et deminutione luminis, quasi fastorum notis, signantem dies ; tum in eodem orbe, in XII partes distributo, quinque stellas ferri, eosdem cursus constantissime servantes, disparibus inter se motibus, nocturnamque caeli formam undique sideribus ornatam; tum globum terrae eminentem e mari, fixum in medio mundi universi loco, duabus oris distantibus habitabilem et cultum : quarum altera, quam nos incolimus,

"Sub axe posita ad stéllas septem, unde hórrifer

Aquilónis stridor gélidas molitúr nives;" altera australis, ignota nobis, quam vocant Graeci vtixgouse: ceteras partes incultas, quod aut frigore rigeant aut urantur calore : hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore

“Caelúm nitescere, árbores frondéscere,
Vités laetificae pámpinis pubéscere,
Ramí baccarum ubertate incurvéscere,
Segetés largiri fruges, florere ómnia,
Fontés scatere, herbis práta convestícier:"

[ocr errors]

tum multitudinem pecudum, partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda; hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli ac deorum ipsorumque cultorem ; atque hominis utilitati agros omnes et maria

; parentia: haec igitur et alia innumerabilia quum cernimus, possumusne dubitare, quin his praesit aliquis vel effector, si haec nata sunt, ut Platoni videtur; vel, si semper fuerunt, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris ? Cic., Tusc. Disp., i. 28, SS 67–70.

2. Existence of God inferred from the Evidence of Design

in Nature. Quod si omnes mundi partes ita constitutae sunt, ut neque ad usum meliores potuerint esse, neque ad speciem pulchriores : videamus, utrum ea fortuitane sint, an eo statu, quo cohaerere pullo modo potuerint, nisi sensu moderante divinaque providentia. Si ergo meliora sunt ea, quae natura, quam illa, quae arte perfecta sunt, nec ars efficit quidquam sine ratione : ne natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur convenit, signum aut tabulam pictam quum aspexeris, scire adbibitam esse artem, quumque procul cursum navigii videris, non dubitare, quin id ratione atque arte moveatur; aut, quum solarium aut descriptum aut ex aqua contemplere, intelligere declarari horas arte, non casu : mundum autem, qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta complectatur, consilii et rationis esse expertem putare? Quod si in Scythiam aut in Britanniam sphaeram aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conversiones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in caelo singulis diebus et noctibus : quis in illa barbaria dubitet, quin ea sphaera sit perfecta ratione ? Hi autem dubitant de mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse sit effectus aut necessitate aliqna, an ratione ac mente divina, et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis sphaerae conversionibus, quam naturam in efficiendis, praesertim quum multis partibus sint illa perfecta, quam haec simulata, sollertius. Atqui ille apud Attium pastor, qui navem numquam ante vidisset, ut procul divinum et novum vehiculum Argonautarum e monte conspexit, primo admirans et perterritus, inanimum quiddam sensuque vacuum se putat cernere; post autem signis certioribus, quale sit id, de quo dubitaverat, incipit suspicari : sic philosophi debuerunt, si forte eos primus aspectus mundi conturbaverat, postea, quum vidissent motus eius finitos et aequabiles, omniaque ratis ordinibus moderata immutabilique constantia, intelligere inesse aliquem non solum habitatoren in hac caelesti ac divina domo, sed etiam rectorem et moderatorem et tamquam architectum tanti operis tantique muneris. Cic., De Nat. Deor., ii. 34, 35, $$ 87-90.

S

3. Existence of God inferred from the Splendour of Creation.

“Si essent qni sub terra semper habitavissent, bonis et illustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructaque rebus iis omnibus, quibus abundant ii, qui beati putantur, nec tamen exissent umquam supra terram, accepissent autem fama et auditione, esse quoddam numen et vim deorum; deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex illis abditis sedibus eradere in haec loca, quae nos incolimus, atque exire potuissent; quum repente terram et maria caelumque vidissent, nubium magnitudinem ventorumque vim cognovissent aspexissentque solem eiusque tum magnitudinem pulchritudinemque, tum etiam efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto caelo luce diffusa : quum autem terras nox opacasset, tum caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum, lunaeque luminum varietatem tum crescentis tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus, atque in omni aeternitate ratos immutabilesque cursus: haec quum viderent, profecto et esse deos et haec tanta opera deorum esse arbitrarentur.” Cic., De Nat. Deor., ii. 37, $95.

4. Existence of God inferred from the Order observable

in Nature.
Nec quidquam in tanta magis est mirabile mole,
Quam ratio et certis quod legibus omnia parent.
Nusquam turba nocet, nihil ullis partibus errat,
Laxius et levius mutatove ordine fertur.
Quid tam confusum specie, quid tam vice certum est?
Ac mihi tam praesens ratio non ulla videtur,
Qua pateat inundum divivo numine verti,
Atque ipsum esse deunı, nec forte coisse magistra,
Ut voluit credi qui primus moenia mundi
Seminibus struxit minimis, inque illa resolvit:
E quis et maria et terras et sidera caeli
Aetheraque immensos fabricantem finibus orbes
Solventemque alios constare, et cuncta reverti
In sua principia et rerum mutare figuras.
Quis credat tantas operum sine numine moles

Ex minimis, caecoque creatum foedere mundum i
Si fors ista dedit nobis, fors ipsa gubernet.
At cur dispositis vicibus consurgere signa,
Et velut imperio praescriptos reddere cursus
Cernimus, ac nullis properantibus ulla relinqui?
Cur eadem aestivas exornant sidera noctes
Semper, et hibernas eadem certamque figuram
Quisque dies reddit mundo, certamque relinquit?

Manil., i. 476-498.

5. Existence of God inferred from Common Consent. Ut porro firmissimum hoc afferri videtur, cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cuius mentem non imbuerit deorum opinio:—multi de diis prava sentiunt: (id enim vitioso more effici solet:) omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur: nec vero id collocutio hominum aut consensus effecit : non institutis opinio est confirmata, non legibus. Omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est. Cic., Tusc. Disp., I. xiii. 30.

[ocr errors]

6. Existence of God inferred from Common Consent. Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum, quum caelum suspeximus, caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo haec regantur? Quod ni ita esset, qui potuisset assensu omnium dicere Ennius:

Áspice hoc sublíme candens, quem ínvocant omnés Iovem;" illum vero et Iovem, et dominatorem rerum, et omnia nutu regenten, et, ut idem Ennius,

“ Patrem divomque hominumque,” et praesentem ac praepotentem deum ? Quod qui dubitet, haud sane intelligo, cur non idem, sol sit an nullus sit, dubitare possit. Quid enim est hoc illo evidentius? Quod nisi cognitum comprehensumque animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret, nec confirmaretur diuturnitate temporis, nec una cum saeculis aetatibusque hominum inveterari potuisset. Etenim videmus, ceteras opiniones fictas atque vanas diuturnitate extabuisse. Quis enim hippocentaurum fuisse aut chimaeram putat? quaeve anus tam excors inveniri potest, quae illa, quae quondam credebantur apud inferos portenta, extimescat? Opinionum enim commenta delet dies, naturae iudicia confirmat.

[ocr errors]

Itaque et in nostro populo et in ceteris deorum cultus religionumque sanctitates exsistunt in dies maiores atque meliores.

Itaque inter omnes omnium gentium sententia constat. Omnibus enim innatum est et in animo quasi insculptum, esse deos. Quales sint, varium est: nemo negat. Cic., Nat. Deor., II. ii. 4, 5, and iv. 12.

7. Existence of God inferred from the Principle of Life

within us.

Sed huins beneficii gratiam, iudices, fortuna populi Romani et vestra felicitas et dii immortales sibi deberi putant. Nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenve divinum, quem neque imperii nostri magnitudo, neque sol ille, nec caeli signorumque motus, nec vicissitudines rerum atque ordines movent, neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia : qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt, et nobis, suis posteris, prodiderunt. Est, est profecto illa vis: neque in his corporibus, atque in hac imbecillitate nostra, inest quiddam, quod vigeat et fentiat, et non inest in hoc tanto naturae tam praeclaro motu. Nisi forte idcirco esse non putant, quia non apparet, nec cernitur : proinde quasi nostram ipsam mentem, qua sapimus, qua providemus, qua baec ipsa agimus ac dicimus, videre, aut plane, qualis, aut ubi sit, sentire possimus. Cic., Milo., xxx. 83, 84.

8. On the Possibility of God's Attributes. Qualem autem Deum intelligere nos possumus nulla virtute praeditum ? Quid enim ? Prudentiamne Deo tribuemus, quae constat ex scientia rerum bonarum et malarum, et nec bonarum nec malarum ? Cui mali nihil est nec esse potest, quid huic opus est delectu bonorum et malorum ? quid autem ratione ? quid intelligentia ? quibus utimur ad eam rem, ut apertis obscura assequamur: at obscurum Deo nihil potest esse. Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinent ad deos ? Hominum enim societas et communitas, ut vos dicitis, iustitiam procreavit. Temperantia autem constat ex praetermittendis voluptatibus corporis, cui si locus in caelo est, est etiam voluptatibus. Nam fortis Deus intelligi qui potest in dolore, an in labore, an in periculo, quorum Deum nihil attingit? Nec ratione igitur utentem nec virtute ulla praeditum Deum intelligere qui possum us? Cic., Nat. Deor., III. xv. 38.

« IndietroContinua »