Immagini della pagina
PDF
ePub

pergendum est, ubi provideri debet, ne res nos, non verba, decipiant. Quid mihi vocum similitudines distinguis, quibus nemo unquam nisi dum disputat, captus est? Res fallunt. Illas discerne. Sen., Ep., V. 4 (45), 3.-5.

5

12. A Denial of Absolute Certainty is not Incompatible with an

Earnest Search after Truth. Occurritur autem nobis, et quidem a doctis et eruditis quaerentibus, satisne constanter facere videamur, qui, quum percipi nihil posse dicamus, tamen et aliis de rebus disserere soleamus, et hoc ipso tempore praecepta officii persequamur. Quibus vellem satis cognita esset nostra sententia! Non enim sumus ii, quorum vagetur animus errore, nec habeat umquam, quid sequatur. Quae enim esset ista mens, vel quae vita potius, non modo disputandi, sed vivendi ratione sublata ? Nos autem, ut ceteri alia certa, alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes “ alia probabilia, contra alia” [esse) dicimus. Quid est igitur, quod me impediat, ea, quae probabilia mihi videantur, sequi ; quae contra, improbare, atque affirmandi arrogantiam vitantem, fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum? Contra autem omnia disputatur a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere non possit, nisi ex utraque parte caussarum esset facta contentio. Sed haec explanata sunt in “Academicis” nostris satis, ut arbitror, diligenter. Tibi autem, mi Cicero, quamquam in antiquissima nobilissimaque philosophia, Cratippo auctore, versaris, iis simillimo, qui ista praeclara pepererunt, tamen haec nostra, finitima vestris, iguota esse nolui. Cic., De Off., II. ii. 7, 8.

13. Philosophy needs a Special Terminology and Nomenclature.

Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus : idque quum Graecis, tum magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt, imponendaque nova novis rebus nomina. Quod quidem nemo mediocriter doctus mirabitur, cogitans, in omni arte, cuius usus vulgaris communisque non sit, multam novitatem nominum esse, quum constituantur earum rerum vocabula, quae in quaque arte versentur. Itaque et dialectici et physici verbis utuntur iis, quae ipsi Graeciae nota non sunt. Geometrae vero et musici, grammatici etiam more quodam loquuntur suo. Item ipsae rhetorum artes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis tantum in docendo quasi privatis utuntur ac suis. Atque, ut omittam has artes elegantes et ingenuas, ne opifices quidem tueri sua artificia possent, nisi vocabulis uterentur nobis incognitis, usitatis sibi. Quin etiam agricultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas res in quibus versatur, nomivibus notavit novis. Quo magis hoc philosopho faciendum est. Ars est enim philosophia vitae: de qua disserens arripere verba de foro non potest. Quamquam ex omnibus philosophis Stoici plurima novaverunt. Zeno quoque eorum princeps non tam rerum inventor fuit, quam verborum novorum. Quod si in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, concessum {a Graecia] est, ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis uterentur: quanto id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum audemus attingere ? Etsi (quod saepe diximus, et quidem cum aliqua querela non Graecorum modo, sed etiam eorum, qui se Graecos magis, quam nostros haberi volunt, nos non modo non vinci a Graecis verborum copia, sed esse in ea etiam superiores :) elaborandum est, ut hoc non in nostris solum artibus, sed etiam in illorum ipsorum consequamur. Quamquam ea verba, quibus, instituto veterum, utimur pro Latinis, ut ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica : quamquam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus. Atque haec quidem de rerum nominibus. Cic., De Fin., III. i. 3-5.

14. Philosophy needs a Special Terminology and Nomenclature.

Dabitis enim profecto, ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt, a quibus haec iam diu tractantur, utaniur verbis interdum inauditis. Nos vero, inquit Atticus. Quin etiam Graecis licebit utare, quum voles, si te Latina forte deficient. Bene sane facis: sed enitar, ut Latine loquar, nisi in huiuscemodi verbis, ut philosophiam, aut rhetoricam, aut physicam, aut dialecticam appellem, quibus, ut aliis multis, consuetudo iam utitur pro Latinis. Qualitates igitur appellavi, quas 70167ntaş Graeci vocant: quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum, sed philosophorum, atque id in multis. Dialecticorum vero verba nulla sunt publica : suis utuntur. Et id quidem commune omnium fere (est) artium. Aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina, aut ex aliis transferenda. Quod si Graeci faciunt, qui in his rebus tot iam saecula versantur, quanto id magis nobis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur? Tu vero, inquam, Varro, bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut

effecisti, sed etiam verborum. Audebimus ergo, inquit, novis verbis uti, te auctore, si necesse erit. Cic., Acad. Post., I. 6, 7, $$ 24–26.

15. The Love of Knowledge Natural to Man. Tantus est igitur innatus in nobis cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit, quin ad eas res hominum natura nullo emolumento invitata rapiatur. Videmusne, ut pueri pe verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreautur ? ut pulsi recurrant, ut aliquid scire se gaudeant ? ut aliis narrare gestiant ? ut pompa, ludis atque eiusmodi spectaculis teneantur, ob eamque rem vel famem et sitim perferant ? Quid vero? Qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valetudinis, nec rei familiaris habere rationem, omniaque perpeti, ipsa cognitione et scientia captos, et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex discendo capiant, voluptatem ? Mihi quidem Homerus huius modi quiddam vidisse videtur in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit. Neque enim vocum suavitate videntur, aut novi. tate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur; ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent. Ita enim invitant Ulixem : (nam verti, ut quaedam. Homeri, sic istum ipsum locum):

“O decus Argolicum, quin puppim fiectis, Ulixe,
Auribus ut nostros possis agnoscere cantus ?
Nam nemo haec umquam est transvectus caerula cursu,
Quin prius astiterit, vocum dulcedine captus,
Post, variis avido satiatus pectore musis,
Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras.
Nos grave certamen belli clademque tenemus,
Graecia quam Troiae divino numine vexit,
Omniaque e latis rerum vestigia terris.'

Vidit Homerus, probari fabulam non posse, si cantiunculis tantus vir irretitus teneretur. Scientiam pollicentur: quam non erat mirum sapientiae cupido patria esse cariorem. Atque omnia quidem scire, cuiuscumque modi sint, cupere curiosorum : duci vero maiorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiae, summorum virorum est putandum. Cic., De Fin., V.xviii. 48, 49,

16. Most Men have a certain Aptitude for acquiring Knowledge.

Falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipi. endi, quae tradantur, esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. Nam contra, plures reperias et faciles in excogitando, et ad discendum promptos. Quippe id est homini naturale; ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur: ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia ; unde origo animi coelestis creditur. Hebetes vero et indociles non magis secundum naturam homines eduntur, quam prodigiosa corpora et monstris insignia : sed hi pauci admodum. Fuerit argumentum, quod in pueris elucet spes plurimorum, quae dum emoritur aetate, manifestum est, non naturam defecisse, sed curam. Praestat tamen ingenio alius alium. Concedo; sed, ut plus efficiat aut minus, nemo tamen reperitur, qui sit studio nihil consecutus. Quint., I. i. 1-3.

17. The Critical Faculty is not necessarily dependent on a

Special Training. Illud autem ne quis admiretur, quonam modo haec vulgus imperitorum in audiendo notet; quum in omni genere, tum in hoc ipso magna quaedam est vis incredibilisque naturae. Omnes enim tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione, quae sint in artibus ac rationibus recta ac prava, diiudicant; idque quum faciunt in picturis et in signis et in aliis operibus, ad quorum intelligentiam a natura minus habent instrumenti, tum multo ostendunt magis in verborum, numerorum vocumque iudicio; quod ea sunt in communibus infixa sensibus nec earum rerum quemquam funditus natura voluit esse expertem. Itaque non solum verbis arte positis moventur omnes, verum etiam numeris ac vocibus. Quotus enim quisque est, qui teneat artem numerorum ac modorum ? At in his si paullum modo offensum est, ut aut contractione brevius fieret aut productione longius, theatra tota reclamant. Quid, hoc non idem fit in vocibus, ut a multitudine et populo non modo catervae atque concentus, sed etiam ipsi sibi singuli discrepantes eiiciantur? Mirabile est, quum plurimum in faciendo intersit inter doctum et rudem, quam non multum differat in iudicando. Ars enim quum a natura profecta sit, nisi natura moveat ac delectet, nibil sane egisse videatur. C'ic., De Orat., III. 1., li. 175–197.

18. Value of a Knowledge of Geometry.

(μηδείς αγεωμέτρητος εισίτω.) Quid ? quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi? in qua, quum siderum certos constitutosque cursus uumeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum: quod ipsum nonnunquam pertinere ad oratorem potest. An vero, quum Pericles Athenienses solis obscuratione territos, redditis eius rei causis, metu liberavit: aut, quum Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Paulli de lunae defectione disseruit, ne velut prodigio divinitus facto militum animi terrerentur, non videtur esse usus oratoris officio ? Quod si Nicias in Sicilia scisset, non eodem confusus metu pulcherrimum Atheniensium exercitum prodidisset: sicut Dion, quum ad destruendam Dionysii tyrannidem venit, non est tali casu deterritus. Sint extra, licet, usus bellici, transeamusque, quod Archimedes unus obsidionem Syracusarum in longius traxit: illud utique iam proprium est ad efficiendum quod intendimus, plurimas quaestiones, quarum difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione dividendi, de sectione in infinitum, de celeritate augendi, linearibus illis probationibus solvi solere: ut, si est oratori (quod proximus demonstrabit liber) de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator. Quint., I. x. 46-9.

19. The Gradual Separation between Philosophy and

Floquence. Namque, ut ante dixi, veteres illi usque ad Socratem omnem omnium rerum, quae ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem, quae ad rempublicam pertinebant, cognitionem et scientiam cum dicendi ratione iungebant; postea dissociati (ut exposui) a Socrate diserti a doctis, et deinceps a Socraticis item omnibus, philosophi eloquentiam despexerunt, oratores sapientiam ; neque quidquam ex alterius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his, aut ab illis hi mutuarentur ; ex quo promiscue haurirent, si manere in pristina communione voluissent. Sed, ut pontifices veteres propter sacrificiorum multitudinem tres viros epulones esse voluerunt, quum essent ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent, instituti; sic Socratici a se caussarum actores et a communi philosophiae nomine separaverunt, quum veteres dicendi et intelligendi mirificam societatem esse voluissent. Cic., De Orat., III. xix. 72, 73.

« IndietroContinua »