Immagini della pagina
PDF
ePub

20. Philosophy more often Theory than Practice. Eficit hoc philosophia : medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores. Sed haec eius vis non idem potest apud omnes : tamen valet multum, quuin est idoneam complexa naturam. Fortes enim non modo fortuna adiuvat, ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim fortitudinis. Te natura excelsum quemdam videlicet, et altum, et humana despicientem genuit. Itaque facile in animo forti contra mortem habita insedit oratio. Sed haec eadem num censes apud eos ipsos valere, nisi admodum paucos, a quibus inventa, disputata, conscripta sunt? Quotus enim quisqu philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus, ut ratio postulat ? qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat! Videre licet alios tanta levitate et iactatione, iis ut fuerit non didicisse melius : alios pecuniae cupidos, gloriae nonnullos, multos libidinum servos : ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio: quod quidem mihi videtur esse turpissimum. Ut enim, si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is, qui se haberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur scientiam : sic philosophus in ratione vitae peccans, hoc turpior est, quod in officio, cujus magister esse vult, labitur, artemque vitae professus, delinquit in vita. Nonne verendum igitur, si est ita, ut dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes ? Quod est enim maius argumentum, nihil eam prodesse quam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere? Cic., Tusc. Disp., II. iv. 11, 12.

21. On the proper Frame of Mind in which to receive Philosophic

Instruction. Musonium philosophum solitum dicere accepimus : Cum philosophus, inquit, hortatur, monet, suadet, obiurgat, aliudve quid disciplinarum disserit, tum, qui audiunt, si de summo et soluto pectore obvias vulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, (si gestiunt] si vocum eius festivitatibus, si modulis verborum, si quibusdam quasi frequentamentis orationis moventur, exagitantur, et gestiunt: tum scias, et qui dicit et qui audiunt frustra essse : neque illic philosophum loqui, sed tibicinem canere.

Animus [enim,] inquit, audientis philosophum, si, quae dicuntur, utiliä ac salubria sunt, et errorum atque vitiorum medicinas ferunt, laxamentum atque otium prolixe profuseque laudandi non habet. Quisquis ille est, qui audit, nisi ille est plane deperditus, inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est, et pudeat tacitus, et poeniteat, et gaudeat, et admiretur; varios adeo vultus disparilesque sensus gerat; perinde ut eum conscientiamque eius affecerit utrarumque animi partium aut sincerarum aut aegrarum philosophi pertractatio. Praeterea dicebat, magnam laudem non abesse ab admiratione : admirationem, autem, quae maxima est, non parere verba, sed silentium. Aul. Gell., V. i. 1-5.

22. The Provinces of Theoretical and Applied Science

are distinct.

Igitur in hac re Pythius errasse videtur, quod non animadverterit ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione ; ex his autem unum proprium esse eorum, qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis effectum, alterum commune cum omnibus doctis, id est ratiocinationem : uti medicis et musicis et de venarum sphygmo et de pedum motu. At si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium erit medici. Item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut aures suam cantionibus recipiant iucunditatem. Similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis, diatessaron et diapente : cum geometris de visu, qui Graece aópos óttixo; appellatur, ceterisque omnibus doctrinis multae res vel omnes communes sunt duntaxat ad disputandum. Operum vero ingressus, qui manu ac tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti. Ergo satis abunde videtur fecisse, qui ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas, easque quae necessariae sunt ad architecturam ; uti si quid de his rebus et artibus indicare et probare opus fuerit, ne deficiatur. Vitruv. de Arch., I., i. 15–17.

B. MORAL PHILOSOPHY.

23. Happiness by means of Virtue is the Natural End

of Man. Unde igitur rectius ordiri possumus, quam a communi parente natura ? quae, quidquid genuit, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, ut stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfectum esse voluit. Itaque et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora, neque se tollere a terra altius possunt; alia semper virent, alia, hieme nudata, verno tempore tepefacta frondescunt : neque est ullum, quod non ita vigeat interiore quodam motu, et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi impediente, perfecta sint. Facilius vero etiam in bestiis, quod his sensus a natura est datus, vis ipsius naturae perspici potest. Namque alias bestias nantes aquarum incolas esse voluit; alias volucres caelo frui libero; serpentes quasdam, quasdam esse gradientes; earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas ; immanes alias, quasdam autem cicures; nonnullas abditas terraque tectas. Atque earum quaeque suum tenens munus, quum in disparis animantis vitam transire non possit, manet in lege naturae. Et ut bestiis aliud alii praecipui a natura datum est, quod suum quaeque retinet, nec discedit ab eo : sic homini multo quiddam praestantius : etsi praestantia debent ea dici, quae habent aliquam comparationem : humanus autem animus, decerptus ex mente divina, cum alio nullo, nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu, comparari potest. Hic igitur, si est excultus, et si eius acies ita curata est, ut ne caecetur erroribus; fit perfecta mens, id est absoluta ratio ; quod est idem virtus. Et, si omne beatum est, cui nihil deest et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque virtutis est proprium : certe omnes virtutis compotes beati sunt. Cic., Tusc. Disp., V., xiii. 37-39.

24. The Secret of Happiness. Idem est ergo beate vivere, et secundum naturam. Hoc quid sit, iam aperiam. Si corporis dotes, et apta naturae, conservabimus diligenter et impavide, tamquam in diem data et fugacia ; si non subierimus eorum servitutem, nec nos aliena possederint; si corpori grata et adventitia eo nobis loco fuerint quo sunt in castris auxilia, et armaturae leves. Serviant ista, non imperent : ita demum utilia sunt menti. Incorruptus vir sit externis, et insuperabilis, miratorque tantum sui : fidens animi, atque in utrumque paratus, artifex vitae. Fiducia eius non sine scientia sit, scientia non sine constantia : maneant illi semel placita, nec ulla in decretis eius litura sit. Intelligitur, etiamsi non adiecero, compositum ordinatumque fore talem virum, et in his quae aget cum comitate, magnificum. Erit vera ratio sensibus insita, et capiens inde principia : nec enim habet aliud unde conetur, aut unde ad verum impetum capiat, et in se revertatur. Nam mundus quoque cuncta complectens rectorque universi Deus, in exteriora quidem tendit, sed tamen in totum undique in se redit. Idem nostra mens faciat : quum secuta sensus suos, per illos se ad externa porrexerit ; et illorum et sui potens sit, et (ut ita dicam) devinciat summum bonum. Hoc modo una efficietur vis ac potestas, concors sibi : et ratio illa certa nascetur, non dissidens nec haesitans in opinionibus comprehensionibusque, nec in sua persuasione. Quae quum se disposuit, et partibus suis consensit, et (ut ita dicam) concinuit, summum bonum tetigit. Nihil enim pravi, nihil lubrici superest : nihil in quo arietet, aut labet. Omnia faciet ex imperio suo, nihilque inopinatum accidet: sed quidquid aget, in bonum exibit, facile et parate, et sine tergiversatione agentis. Nam pigritia et haesitatio pugnam et inconstantiam ostendit. Quare audacter licet profitearis, summum bonum esse animi concordiam. Virtutes enim ibi esse debebunt, ubi consensus atque unitas erit: dissident vitia. Sen., De Vit. Beat., viii. 1-6.

25. The Path of Progress lies through Virtue. Falso queritur de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque aevi brevis, forte potius, quam virtute regatur. Nam contra reputando, neque maius aliud neque praestabilius invenies, magisque naturae industriam hominum, quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est: qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam ceterasque artes bonas neque dare neque

ipere cui quam potest : sin, captus pravis cupidinibus, ad inertiam et voluptates corporis pessumdatus est, perniciosa lubidine paullisper usus : ubi per socordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturae infirmitas accusatur, suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt ; neque regerentur magis,

[ocr errors]

quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, uti pro mortalibus gloria aeterni fierent. Sall., Ing., I.

26. The Four Cardinal Virtues. Omne, quod est honestum, id quattuor partium oritur ex aliqua. Aut enim in perspicientia veri sollertiaque versatur, aut in hominum societate tuenda, tribuendoque suum cuique, et rerum contractarum fide, aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore, aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia. Quae quattuor quamquam inter se colligata atque implicata sunt, tamen ex singulis certa officiorum genera nascuntur : velat ex ea parte, quae prima descripta est, in qua sapientiam et prudentiam ponimus, inest indagatio atque inventio veri ; eiusque virtutis hoc munus est proprium. Ut enim quisque maxime perspicit, quid in re quaque verissimum sit, quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet. Quocirca hnic, quasi materia, quam tractet et in qua versetur, subiecta est veritas. Reliquis autem tribus virtutibus necessitates propositae sunt ad eas res parandas tuendasque, quibus actio vitae continetur : ut et societas hominum coniunctioque servetur, et animi excellentia magnitudoque quum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat. Ordo autem et constantia et moderatio et ea, quae sunt his similia, versantur in eo genere, ad quod adhibenda est actio quaedam, non solum mentis agitatio. His enim rebus, quae tractantur in vita, modum quemdam et ordinem adhibentes, honestatem et decus conservabimus. Cie., De Off., I. v. 15–17. 27. No Theory of Duty is complete which does not impose

Obligations extending to all Mankind. Ergo unum debet esse omnibus propositum, “ut eadem sit utilitas unius cuiusque et universorum :" quam si ad se quisque rapiat, dissolvetur omnis humana consortio. Atque si etiam hoc natura praescribit, ut homo homini, quicumque sit, ob eam ipsam caussam, quod is homo sit, consultum velit : necesse est secundum eamdein naturam omnium utilitatein esse communem. Quod si ita est, una continemur omnes et eadem lege naturae: idque ipsum si ita est, certe violare alterum naturae lege prohibemur. Verum autem primum. Verum igitur extremum. Nam illud quidem absurdum est, quod quidam dicunt, parenti se aut fratri nihil detracturos sui commoli caussa ; aliam

« IndietroContinua »